PETRI PATRICII FRAGMENTAΙΣΤΟΡΙΑΙΙΣΤΟΡΙΑΙ ARGUMENTUM. Fr. 1. Antonius. Caesar. — 2. Parthorum legatio ad Tiberium, qui regem eorum constituit Phraaten, eoque mortuo, Tiridatem, quem mox pellit Artabanus (35 p. C.). — 3. Mithridates Iberum rex proditur a Cotye fratre, quem Claudius in locum ejus substituit (47). — 4. Decebali Dacum regis ad Domitianum legatio. Ejus insolentia (86). — 5. Ejusdem Decebali ad Trajanum legationes duae (103). — 6. Longobardi et Obii, qui Istrum transgressi erant, ab Marco Aurelio pacem petunt (167.) — 7. Quadi pacem obtinent. Astingi et Lacringi auxilio veniunt Marco Aurelio (175). — 8. Menophilus, Moesiae praefectus, susque deque habet Carporum legatos, qui tributum sibi annuum postulabant (230?). — 9. Valerianus imp. Ad Saporem Persarum regem de pace legatos mittit incassum (260). — 10. Odenathus Palmyrenus Saporem (penes quem Valerianus captivus erat) frustra conciliare sibi muneribus stadet. (161). — 11. Sapor a Callisto et Odenatho clade affectus contento itinere in Persiam recedit (261). — 12. Vandali ab Aureliano petentes pacem obtinent (271). — 13. Apharban ab Narsaeo, Persarum rege pugna victo, legatus de pace mittitur ad Galerium (297). — 14. Sicorius Probus a Diocletiano missus, ut pacis conditiones Narsaeo Persae exponeret (297). — 15. Mestrianus Licinii, proelio victi, legatus ad Constantinum (314). — 16. Legatio a Magnentio ad constantinum de pace missa (350). — 17. Narses legatus Saporis regis literas ad Constantinum affert (358). — 18. Julianus Caesar cum Chamavis de pace agit (358).
PETRI PATRICII FRAGMENTA
1.
p. 184 Lex. Seguer. in Bekker. Anecd. p. 117:Θωπεύω, αἰτιατικῇ. Πέτρου εἰς τὰ περὶ Ἀντωνίου· «Πολλὰ οὖν θωπεύσας αὐτόν.» Antonius multis ei blanditus. PETRI PATRICII FRAGMENTA
1.
p. 184 Ibid. p. 130:Ἀπεῖπε, δοτικῇ. Πέτρου εἰς τὰ τῆς μοναρχίας Καίσαρος· «Ἀπεῖπε τοῖς βουλευταῖς ἐκδημεῖν ἔξω Ἰταλίας.» Vetuit Caesar ne quis senatorum Italia peregre excederet. Exscripsit Petrus Dionem Cass., qui LII, 42: Τό τε τῶν εὐπατριδῶν γένος συνεπλήθυσε (Caesar imp.), τῆς βουλῆς οἱ δῆθεν ἐπιτρεψάσης τοῦτο ποιῆσαι, ἐπειδὴ τό γε πλεῖστον ἀπολώλει σφῶν .... Ταῦτά τε οὖν ἔπραξε καὶ προσαπεῖπε (πρὸς ἀπεῖπε c. Niebuhr.) πᾶσι τοῖς βουλεύουσι μὴ ἐκδημεῖν ἔξω τῆς Ἰταλίας, ἂν μὴ αὐτός τινι κελεύσῃ. Osannus (Beitroee tom. II, p. 16 not) in Lexico verba: Καίσαρος ἀπεῖπε corrupta esse putat et refingenda in καὶ πρὸς ἀπεῖπε, uti ap. Dionem. Quod non persuasit mihi. |