Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

LIBER DECIMUS

SCRIPTORES AETATIS INCERTAE EX ORDINE LITERARUM
432

HIPPOSTRATUS

432

HIPPOSTRATI FRAGMENTA

ΓΕΝΕΑΛΟΓΙΑΙ

HIPPOSTRATI FRAGMENTA

3.

p. 432
Harpocratio:Ἄβαρις, ὄνομα κύριον. Λοιμοῦ δέ φασι κατὰ πᾶσαν τὴν οἰκουμένην γεγονότος, ἀνεῖλεν Ἀπόλλων μαντευομένοις Ἕλλησι καὶ βαρβάροις τὸν Ἀθηναίων δῆμον ὑπὲρ πάντων εὐχὰς ποιεῖσθαι. Πρεσβευομένων δὲ πολλῶν ἐθνῶν πρὸς αὐτοὺς, καὶ Ἄβαριν ἐξ Ὑπερβορέων πρεσβευτὴν ἀφικέσθαι λέγουσιν. δὲ χρόνος ἐν παραγέγονε διαφωνεῖται· Ἱππόστρατος μὲν γὰρ κατὰ τὴν γʹ [νγʹ] αὐτὸν Ὀλυμπιάδα λέγει παραγενέσθαι, δὲ Πίνδαρος κατὰ Κροῖσον τὸν Λυδῶν βασιλέα, ἄλλοι δὲ κατὰ τὴν καʹ Ὀλυμπιάδα. Abaris, nomen proprium. Aiunt autem peste per universum terrarum orbem grassante, Apollinem et Graecis et barbaris oraculum consulentibus respondisse, oportere populum Atheniensem pro omnibus vota facere. Quum igitur multae gentes legatos ad ipsos mitterent, Abarin quoque ab Hyperboreis legatum eo venisse. At de tempore, quo advenerit, dissentiunt; Hippostratus enim accidisse rem dicit Olympiade [quinquagesima] tertia, Pindarus Croesi temporibus, alii Olympiade vicesima tertia. Ἱππόστρατος] codd. tres (A. F. K. Bekkeri); reliqui Νικόστρατος, quod recepit Bekker. Primam hujus loci partem iisdem verbis exhibet Suidas v. Ἄβαρις; postrema brevius tradit ita: Καὶ Ἄβαριν ἐξ Ὑπερβορέων πρεσβευτὴν ἀφικέσθαι λέγουσι κατὰ τὴν γʹ Ὀλυμπιάδα. Ita quidem vulgata; optimi vero codd. parisienses pro κατὰ τὴν γʹ Ὀλ. Praebent κατὰ τὴν νγʹ Ὀλ., idque in textum Bernhardyus recipiendum duxit; recte, opinor. Hoc igitur modo Pindari et Hippostrati rationes conciliari inter se facile possent. Tertius computus fortasse fluxit ex Timaei chronologia, quam male intelligentes nonnulli ita tempora computarunt, ut a sentenia auctoris annis centum et quinquaginta aberrarent (De caussa erroris v. Fragm. Chronol. p. 125). Sic secundum Timaeum (ap. Schol. Pind. Ol. 4, 19) Camarinam restauratam dicunt Ol. 42 (612 a. C.), quum ponenda res esset Ol. 79, 3 (462 a. C.). Eandem rationem si ad nostrum locum transferimus, pro Olymp. 21, 1 (696) obtinebimus Ol. 58, 3 (546), quo anno Cyrus, captis Sardibus, Croesi regnum evertit (v. Clinton. Ad an. 546). Ceterum Hippostratus de Abari in Historiis Siculis dicere potuit. Nam Abaridis et Pythagorae cum Phalaride Agrigentinorum tyranno (qui Ol. 53 tyrannidem sec. Eus. Adeptus est, quemque Telemachus sustulit) commercium fuisse testantur Epistolae quae feruntur Phalaridis 57 et 56, et Iamblich. V. P. c. 19. 22, coll. Porphyr. V. Pyth. p. 18 sq. V. Bentlej. Opusc. Phil. p. 172 sq. ed. Lips. Fortasse istarum fabularum auctor ipse fuit Hippostratus, putarique possit scriptorem nostrum esse Pythagoreum Hippostratum Crotoniatam, cujus meminit Iamblichus V. P. c. 32.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License