Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

LIBER QUINTUS

A PTOLEMAEO III EVERGETE USQUE AD FINEM PTOLEMAEI VI PHILOMETORIS, SIVE USQUE AD EVERSIONEM CORINTHI. 247-146 A.C. NOMINA AUCTORUM. NEANTHES CYZICENUS. LYSIMACHUS. NYMPHIS HERACLEOTA. PHILINUS AGRIGENTINUS. EUPHANTUS OLYNTHIUS. SPHAERUS BOSPORANUS. ARATUS SICYONIUS. [PHYLARCHUS.] DINIAS ARGIVUS. [ERATOSTHENES CYRENAEUS.] PHILOSTEPHANUS CYRENAEUS. HERMIPPUS CALLIMACHIUS. [ISTER CALLIMACHIUS.] CALLIXENUS RHODIUS. PTOLEMAEUS MEGALOPOLITANUS. HEGESIANAX ALEXANDRINUS. MNESIPTOLEMUS. EUPHORIO CHALCIDENSIS. DIOCLES PEPARETHIUS. Q. FABIUS PICTOR. L. CINCIUS ALIMENTUS. P. CORNELIUS SCIPIO. C. ACILIUS GLABRIO. HANNIBAL CARTHAGINIENSIS. SOSILUS LACEDAEMONIUS. CHAEREAS. SILENUS CALACTINUS. XENOPHON. EUMACHUS NEAPOLITANUS. MENODOTUS PERINTHIUS. ALEXANDRIDES DELPHUS. POLEMO ILIENSIS. SATYRUS. HERACLIDES LEMBUS. POSIDONIUS OLBIOPOLITA. A. POSTUMIUS ALBINUS. ZENO RHODIUS. ANTISTHENES RHODIUS. SCYLAX CARYANDENSIS.
130

POLEMO ILIENSIS

130

POLEMONIS ILIENSIS FRAGMENTA

ΑΝΤΙΓΡΑΦΑΙ

ΑΝΤΙΓΡΑΦΑΙ
ΠΕΡΙ ΤΗΣ ΑΘΗΝΣΙΝ ΕΡΑΤΟΣΘΕΝΟΥΣ ΕΠΙΔΗΜΙΑΣ
PRELLERUS: «Ita schol. Aristoph. Av. II. Brevius Hesy ch. v. Βίῃφι, ὡς Πολέμων ἐν Ἐρατοσθένους ἐπιδημίᾳ. Schol. Soph. Oed. Col. 481, et Harpocr. p. 24, 5: Πολ. Ἐν τοῖς πρὸς Ἐρατοσθένην, unde Bernhardy. Eratosth. p. 5 τὰ πρὸς Ἐρατοσθένην pluribus libris comprehensa fuisse censet, eorumque partem fuisse scriptionem Περὶ τῆς Ἀθήνησι Ἐρατοσθένους ἐπιδημίας. Mihi formula τὰ πρὸς Ἐρατ. Nihil nisi compendium plenioris, quem ceteri afferunt, tituli essevidetur. Certe quamquam Polemonis opus non solum ad geopraphica Eratosthenis opera, sed etiam ad chronologica (frgm. 52) et inprimis ad opus de antiqua comoedia (frgm. 47. 48) respexisse constat, tamen omnia quae nunc exstant fragmenta eo redeunt, ut eas potissimum res, quae antiquitates Atticas attingerent, hisce libris contra Eratosthenem editis (minimum duos fuisse cernitur ex schol. Arist. I. c.) tractatas fuisse putemus. Et quadrat in eandem sententiam locus Strabonis I, p 15: Ἔστι δ ̓ ὁ Ἐρατοσθένης οὐχ οὕτως εὐκατατρόχαστος, ὥστε μηδ ̓ Ἀθήνας αὐτὸν ἰδεῖν φάσκειν, ὅπερ Πολέμων ἐπιχειρεῖ δεικνύναι, οὔτ ̓ ἐπὶ τοσοῦτον πιστὸς, ἐφ ̓ ὅσον παρεδέξαντό τινες κτλ. Id enim egisse videtur noster, ut quicquid ab Eratosthene parum recte vel parum accurate de rebus Atticis traditum erat, id enotaret, accuratius perquireret, et postremum illud inde ratiocinaretur, Eratosthenem nunquam vidisse Athenas. Quod cave serio Polemonem affirmasse putes, quum constet ex Suida v. Ἐρατοσθένης, aliis, Eratosthenem ex ipsis Athenis a tertio Ptolemaeo Alexandriam arcessitum esse. Sed videtur mihi id joculariter posuisse, ac si dixeris de eo quem urbem aliquam festinantius percucurrisse deprehendas: dubito an nunquam viderit illam urbem. Et poteris etiam ipsam tituli formulam ad hanc sententiam applicare, Περὶ τῆς Ἀθήνησιν Ἐρατοσθένους ἐπιδημίας, hoc est, de Eratosthenis quam per opera sua profitetur Athenis commoratione: quibus ipsis inquam verbis Athenis eum fuisse concedit, num diligens fuerit per hanc operis partem inquisitor dubium reddit. Neque mihi ideo verendum esse videtur ne officiatur fidei et auctoritati Eratosthenis, quippe cujus laus maxime in ea geographia posita erat quae peculiariter appellatur, qua mathematica et astronomia cum terrae cognitione conjungitur, ut de universis orbis terrarum conditionibus atque rationibus certa via inquiratur. Haec quum maximo opere agerent geographi qui proprie vocabantur, minutiora ista, quae ad singulorum locorum inspectionem et tractationem pertinebant, vel concedere aliis scriptoribus vel ab his depromere solebant, sicuti etiam Strabo in multis, qui ad accuratiorem singularum regionum descriptionem pertinent, locis non suus esse, sed ab aliis pendere deprehenditur. Neque Eratosthenem in talibus optimam per omnia fidem habuisse identidem significat idem Strabo. Jam vero hic proprius periegetarum campus, haec propria laus erat quod in minoribus istis diligentissimi erant maximoque in singulis quibusque urbium et terrarum proprietatibus et monimentis studio versabantur. — Ita vellem de hoc Polemonis opere judicasset etiam Bernhardy Eratosth. p. 3 sqq., qui quum revera ac serio Polemonem negasse) putaret Eratosthenem fuisseAthenis, non potuit quin parum bene de nostro sentiret. Quamquam et ipse Eratosthenem concedit fugitivo tantum oculo Athenas perlustrasse videri. Idem recte maximam argumenti, quod Polemo tractaverit, partem in antiquitatibus Atticis positam fuisse dicit. Dubitari tamen potest de eo quod adjicit, etiam de rebus grammaticis, velut de terminationibus poeticis, a Polemone disputatum esse (fr. 51).»
E LIBRIS INCERTIS
POLEMONIS ILIENSIS FRAGMENTA

48.

p. 130
Harpocratio v. Ἄξονι:Οἱ Σόλωνος νόμοι ἐν ξυλίναις ἦσαν ἄξοσι γεγραμμένοι ... ἦσαν δὲ, ὥς φησι Πολέμων ἐν τοῖς Πρὸς Ἐρατοσθένην, τετράγωνοι τὸ σχῆμα διασώζονται δὲ ἐν τῷ πρυτανείῳ, γεγραμμένοι κατὰ πάντα τὰ μέρη· ποιοῦσι δ ̓ ἐνίοτε φαντασίαν τρίγωνον, ὅταν ἐπὶ τὸ στενὸν κλιθῶσι τῆς γωνίας. Solonis leges in ligneis erant axibus scriptae;. . . hi vero, ut Polemo ait in libris Adversus Eratosthenem, quadranguli forma erant. Servantur adhuc in prytaneo, in omnibus lateribus inscripti. Quanquam interdum triangulorum speciem praebent, quando ita jacent, ut unus angulus in terram defixus sit. Cf. Schol. Apollon. Rh. IV, 280: Κύρβεις λέγουσιν, ὡς Ἐρατοσθένης φησὶ, καὶ τοὺς ἄξονας καλουμένους Ἀθήνησιν, ἐν οἷς οἱ νόμοι περιέχονται. Οἱ δὲ ἀκριβέστεροι ἄξονας μὲν τετραγώνους ... κύρβεις δὲ τριγώνους. Num ipse Polemo inter κύρβεις et ἄξονας distinxerit, ex loco Harpocrationis erui nequit; unde hoc tantum colligis Eratosthenem (De antiq. Com. p. 211 Bernh.) τριγώνους dixisse, quos τετραγώνους esse Polemo ostendit. Cf. Aristotelis fr. 11.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License