Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

LIBER QUINTUS

A PTOLEMAEO III EVERGETE USQUE AD FINEM PTOLEMAEI VI PHILOMETORIS, SIVE USQUE AD EVERSIONEM CORINTHI. 247-146 A.C. NOMINA AUCTORUM. NEANTHES CYZICENUS. LYSIMACHUS. NYMPHIS HERACLEOTA. PHILINUS AGRIGENTINUS. EUPHANTUS OLYNTHIUS. SPHAERUS BOSPORANUS. ARATUS SICYONIUS. [PHYLARCHUS.] DINIAS ARGIVUS. [ERATOSTHENES CYRENAEUS.] PHILOSTEPHANUS CYRENAEUS. HERMIPPUS CALLIMACHIUS. [ISTER CALLIMACHIUS.] CALLIXENUS RHODIUS. PTOLEMAEUS MEGALOPOLITANUS. HEGESIANAX ALEXANDRINUS. MNESIPTOLEMUS. EUPHORIO CHALCIDENSIS. DIOCLES PEPARETHIUS. Q. FABIUS PICTOR. L. CINCIUS ALIMENTUS. P. CORNELIUS SCIPIO. C. ACILIUS GLABRIO. HANNIBAL CARTHAGINIENSIS. SOSILUS LACEDAEMONIUS. CHAEREAS. SILENUS CALACTINUS. XENOPHON. EUMACHUS NEAPOLITANUS. MENODOTUS PERINTHIUS. ALEXANDRIDES DELPHUS. POLEMO ILIENSIS. SATYRUS. HERACLIDES LEMBUS. POSIDONIUS OLBIOPOLITA. A. POSTUMIUS ALBINUS. ZENO RHODIUS. ANTISTHENES RHODIUS. SCYLAX CARYANDENSIS.
118

POLEMO ILIENSIS

118

POLEMONIS ILIENSIS FRAGMENTA

ΑΤΤΙΚΑ

ΑΤΤΙΚΑ
ΑΝΑΓΡΑΦΗ ΤΩΝ ΕΠΩΝΥΜΩΝ ΤΩΝ ΔΗΜΩΝ ΚΑΙ ΦΥΛΩΝ
POLEMONIS ILIENSIS FRAGMENTA

10.

p. 118
Schol. Venet. et Didymi ad Hom. II. III, 242:Ἑλένη ἁρπασθεῖσα ὑπὸ Ἀλεξάνδρου, ἀγνοοῦσα τὸ συμβεβηκὸς μεταξὺ τοῖς ἀδελφοῖς Διοσκούροις κακὸν, ὑπολαμβάνει δι ̓ αἰσχύνης αὐτῆς μὴ πεπορεῦσθαι τούτους εἰς Ἴλιον, ἐπειδὴ προτέρως ὑπὸ Θησέως ἡρπάσθη, καθὼς προείρηται· διὰ γὰρ τὴν τότε γενομένην ἁρπαγὴν Ἄφιδνα πόλις Ἀττικῆς πορθεῖται, καὶ τιτρώσκεται Κάστωρ ὑπὸ Ἀφίδνου τοῦ τότε βασιλέως μὴ τυχόντες λαφυραγωγοῦσι τὰς Ἀθήνας (Ἀφίδνας Didym.). ίστορία παρὰ Πολέμωνι τοῖς κυκλικοῖς καὶ ἀπὸ μέρους παρὰ Ἀλκμᾶνι τῷ λυρικῷ κυκλικοῖς καὶ ἀπὸ μέρους παρὸ Ἀλκμᾶνι τῷ λυρικῷ (p. 19 ed. Welck.). Helena ab Aiexandro rapta quum ignoraret quod interea Dioscuris fratribus acciderat infortunium, prae pudore ipsius putabat eos contra Ilium non profectos esse, quoniam jam antea a Theseo rapta esset, uti supra diximus. Propter hunc raptum Aphidna, Atticae urbs, vastata et Castor ab Aphidno rege in femore dextro vulneratus est, et qnum Theseum ipsum non deprehenderent Dioscuri, Athenas diripuerunt. Historia apud Polemonem vel etiam apud Cyclicos et ex parte apud Alemanem lyricum exstat. PRELLER. p. 15: ἡ ἱστορία παρὰ Ἀλμᾶνι τῷ λυρικῷ. Sic est in cod. Veneto. Didymi quae vocantur scholia habent Πολεμωνίοις ἤτοι κυκλικοῖς. In codice Leidensi nil nisi haec leguntur: ἡ ἱστορία παρὰ κυκλικοῖς, testibus Graevio ap. Fabric. B. G. I, p. 442, et Valckenario Opusc. II, p. 123. Jam mirum quanto opere in his verbis sudatum est ab iis, qui disputaverunt de cyclo epico; quorum quum alteri corrigendum esse existimarent, alteri cyclicorum hinc sectam vel Polemonis quoddam opus, scilicet quod ad cycli epici historiam gravissimum esset, expiscati sunt. Horum est Graevius, qui, Πολεμωνίοις ἤτοι κυκλικοῖς si vera lectio sit, rationem nullam se ait posse comminisci, nisi quod a Polemone quodam in unum corpus fuerint collecti cyclici, Polemone forte Euegeti filio; similiterque judicaverunt Casaubonus, Dodwellus, alii, cf. Wüllner de Cycl. Ep. p. 11 sq. Contrariam sententiam praeivit Fabricius l. l., qui legendum esse conjicit παρὰ Πολέμωνι ἤτοι κυκλικοῖς. Huic calculum adjecit Valckenarius I. I. sic scribens: «Non ignoro quae de illo loco viri magni scripserint; verum eo haec ed adfero, ut adnotem in Ms. Leidensi tantummodo legi ἡ, ἱστορία παρὰ τοῖς κυκλικοῖς. Credibile est in alio exemplari lectum ἡ ἱστορία παρὰ Πολέμωνι, atque ea in unum coaluisse. «Valckenarium sequuntur Heyne ad II. TII, 243, Wüllner l. c., Müller De cyelo p. 30. Et ipse Welckerus olim in hanc partem ivit, v. Alcman. fragm. p. 20, legendum esse ratus παρὰ Πολέμωνι καὶ τοῖς κυκλικοῖς. Nunc rejecta hac emendatione duas conjecturas tam ambiguo testimonio probare conatur, exstitisse cyclum grammaticum a Polemone Periegeta editum, et fuisse sectam Polemoniorum a Polemone repelendam, eandemque Cyclicorum dictam. Persuasit hanc sententiam censoribus suis, C. O. Müllero et Ulricio, itemque ei, qui nuper disputavit de cyclicis, Langio Ueb. d. kykl. Dicht. p. 58. Nobis summatim repetere liceat quae contra monuimus in Ephem. Eitt, Hal. a. 1837, p. 121 sqq. Ubi demonstravi primum, etiamsi illa verba recte haberent, Πολεμωνίοις ἢ τοῖς κυκλικοῖς, tamen minime inde colligi posse eosdem fuisse qui Polemonii dicuntur et qui cyclici, verum particulam ἢ in titulis allegandis plerumque disjunctive poni, velut ap. Athen. III, p. 95, F: μαρτυρεῖ Καλλίμαχος ἢ Ζηνόδοτος. XV, p. 682, E: μέμνηται ὁ τὰ Κύπρια ἔπη πεποιηκὼς, Ἡγησίας ἢ Στασῖνος, similia. Accedit quod quae praeter nostrum locum deprehendisse sibi videtur Welckerus vestigia Polemoniorum s. cyclicorum, haec adeo ambigua sunt, ut nonnisi detorquendo verba et ad suam sententiam violenter aptando aliquam sibi veritatis speciem conciliare potuerit. Velut si apud Hesychium leguntur s. v. Παλαμίς, τεχνίτης, παρὰ τοῖς πολαμνίοις, Welckerus scribendum esse autumat πατὰ τοῖς Πολεμωνίοις, quum coll. Etym. M. p. 647 4o, Apollon. Lex. Hom. 127, 7, cett. apertum sit scribendum esse παρὰ τὸ παλάμαι. Deinde magnam opinioni suae auctoritatem fecisse putat hoc loco Eustathii p. 1494, 55, ad Odyss. IV, 248: δέκτην δὲ Ἀρίσταρχος μὲν τὸν ἐπαίτην λέγει, παρὰ τὸ δέχεσθαι, ὁ δὲ κυκλικός φασιν ἤγουν ὁ τῶν κυκλίων ποιητὴς ὀνοματικῶς ἀκούει τὴν λέξιν κτλ, ubi scribendum ὁ δὲ κυκλικὸς, φασὶν (sc οἱ παλαιοί), ἤγουν κτλ. Hausit enim haec ex scholiis vetustis, quae ex cod. Ambros. Q. sic enotavit Majus: οὐ κυκλικῶς τὸ δέκτῃ ὀνοματικῶς δ ̓ ἀκούει, παρ ̓ οὗ φησι τὸν Ὀδυσσέα τὰ ῥάκη μετημφιάσθαι· ὃς οὐκ ἦν ἐν ταῖς ναυσὶ τοιοῦτος, οἷος ὁ Ὀδυσσεὺς ἀχρεῖος. Ἀρίσταρχος δὲ δέκτῃ μὲν ἐπαίτῃ κτλ., qui locus ex Didymi, quem scripserat de lectionibus Aristarchi, commentario fluxisse videtur, quum sit de lectione Aristarchi contra Zenodotum puta proposita. Inde mihi quidem non dubium Eustathium refutandum esse, sive haec scholia in minus bono exemplo legerit, sive ei offensioni fuit illud οὐ κυκλικῶς, quae est antiquiorum grammaticorum locutio, cf. Heinrich. et Buttm. Schol. Odyss. p. 574 sq., Wüllner. De eyel. ep. p. 30 sq., nos in Ephem. Hal. 1. c. p. 124.Certe non intellexisse Eustathuim quid scriberet ostendit monstrum illud, ὁ κυκλικὸς ἤγουν ὁ τῶν κυκλίων ποιητής, quae in suam opinionem attrectans Welckerus, «de poeta cycliorum, inquit, erravit Thessalonicensis, de cyclico non erravit; nempe Polemonem docte indicavit. »Sed mittantur haec et reliqua, quae magis etiam lubrica sunt et arcessita. Nam postquam ex Eustathio Polemonis cyclici jam satis videlicet certam effigiem condidit, pergit caeca cyclici vel cyclicorum vestigia per omne scholiastarum IIomericorum corpus indagare, ut ubicuncque citantur ὁ κυκλικὸς vel οἱ κυκλικοί, Polemonem sibi et Polemonios deprehendere videatur. De his disputatum est in Eph. Hal. 1. 1. p. 125 sqq. De unico illo, ubi Polemonii vere nominantur, loco equidem sic statuo ut in Fabricii et Valckenarii judicio acquiescendum putem, id scholium ex diversis commentariis conflatum esse, quorum aiter de fabula Helenae citaverat τοὺς κυκλικοὺς, i. e. cyclum epicumm, alter Alemanem et Polemonem Periegetam.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License