Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

LIBER QUINTUS

A PTOLEMAEO III EVERGETE USQUE AD FINEM PTOLEMAEI VI PHILOMETORIS, SIVE USQUE AD EVERSIONEM CORINTHI. 247-146 A.C. NOMINA AUCTORUM. NEANTHES CYZICENUS. LYSIMACHUS. NYMPHIS HERACLEOTA. PHILINUS AGRIGENTINUS. EUPHANTUS OLYNTHIUS. SPHAERUS BOSPORANUS. ARATUS SICYONIUS. [PHYLARCHUS.] DINIAS ARGIVUS. [ERATOSTHENES CYRENAEUS.] PHILOSTEPHANUS CYRENAEUS. HERMIPPUS CALLIMACHIUS. [ISTER CALLIMACHIUS.] CALLIXENUS RHODIUS. PTOLEMAEUS MEGALOPOLITANUS. HEGESIANAX ALEXANDRINUS. MNESIPTOLEMUS. EUPHORIO CHALCIDENSIS. DIOCLES PEPARETHIUS. Q. FABIUS PICTOR. L. CINCIUS ALIMENTUS. P. CORNELIUS SCIPIO. C. ACILIUS GLABRIO. HANNIBAL CARTHAGINIENSIS. SOSILUS LACEDAEMONIUS. CHAEREAS. SILENUS CALACTINUS. XENOPHON. EUMACHUS NEAPOLITANUS. MENODOTUS PERINTHIUS. ALEXANDRIDES DELPHUS. POLEMO ILIENSIS. SATYRUS. HERACLIDES LEMBUS. POSIDONIUS OLBIOPOLITA. A. POSTUMIUS ALBINUS. ZENO RHODIUS. ANTISTHENES RHODIUS. SCYLAX CARYANDENSIS.
116

POLEMO ILIENSIS

116

POLEMONIS ILIENSIS FRAGMENTA

ΑΤΤΙΚΑ

ΑΤΤΙΚΑ
ΠΕΡΙ ΤΗΣ ΑΘΗΝΗΣΙΝ ΑΚΡΟΠΟΛΕΩΣ
Strabo IX, p. 396: Πολέμων δὲ ὁ περιηγητὴς τέσσαρα βιβλία συνέγραψε Περὶ τῶν ἀναθημάτων τῶν ἐν τῇ ἀκροπόλει. Idem argumentum multo etiam uberius postea tractavit Heliodorus.
E LIBRO PRIMO
POLEMONIS ILIENSIS FRAGMENTA

4.

p. 116
Marcellin. Vit. Thuc. § 16, p. 189 Westerm.:Ὅτι γὰρ Ὄλορός (non vero Ὄρολος) ἐστιν (sc. Τάφου αὐτοῦ κειμένη, ἔνθα κεχάρακται· «Θουκυδίδης Ὀλόρου Ἁλιμούσιος». Πρὸς γὰρ ταῖς Μελιτίσι πύλαις καλουμέναις ἐστὶν ἐν Κοίλῃ τὰ καλούμενα Κιμώνια μνήματα, ἔνθα δείκνυται Ἡροδότου καὶ Θουκυδίδου τάφος. Εὑρίσκονται δῆλον ὅτι τοῦ Μιλτιάδου γένους ὄντες· ξένος γὰρ οὐδεὶς ἐκεῖ θάπτεται. Καὶ Πολέμων δ ̓ ἐν τῷ Περὶ ἀκροπόλεως τούτοις μαρτυρεῖ, ἔνθα καὶ [Τιμό]θεο[ν] υἱὸν αὐτῷ γεγενῆσθαι προσιστορεῖ. Nomen patris Thucydidis Olorum (non vero Orolum) esse, columna ejus monumento imposita aperte testatur, ubi haec sunt insculpta: Thucydides Olori fitius Halimusius. Etenim ad portas quae Melitides vocantur, in Caela sunt quae appellantur Cimonia monumenta, ubi visitur Herodoti et Thucydidis sepulcrum. Hinc manifeste patet eos ex Miltiadis genere esse; nullus enim ab illa familia alienus ibi sepeliebatur. Idem testatur etiam Polemo in libro De arce Athenarum, ubi etiam hoc scribit, Thucydidi filium fuisse Timotheum. Ὄλορος] Ὄρολος vgo. «Sed verum nomen esse Ὀλορος docet etiam inscriptio Athenis nuper reperta. V. Walz. ad Pausan. I, 23, 9. »Westermann. V. Krüger. Leb. d. Thuc. p. 3. — De Μελιτίσι πύλαις v. Krüger. l. l. p. 85 sqq. — Timothei nomen ex Suida v. Θουκυδίδης supplevit Casaubonus. — «De Polemone, Prellerus ait, dubium est quid testatus sit praeter id quod Timotheum Thucydidis f. nominaverat. Credo eum de sepulcris Cimoniis deque inscriptione illa sepulcrali auctorem ceteris fuisse. De quibus eadem opportunitate ab eo disputatum esse judico, qua Thucydidis meminit Pausanias I, 23, 11: Οἰνοδίῳ δὲ ἔργον ἐστὶν ἐς Θουκυδίδην τὸν Ὀλόρου χρηστόν. Ostendebatur enim in arce statua OEnobii, epigrammate ut opinor ornata, quo Thucydidem per hunc OEnobium ex exsilio reducem factum esse spectantibus narrabatur.»

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License