Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

LIBER TERTIUS

ARISTOTELES EJUSQUE DISCIPULI. ARISTOTELES STAGIRITA. [CALLISTHENES OLYNTHIUS.] [THEOPHRASTUS ERESIUS.] HERACLIDES PONTICUS. DICAEARCHUS MESSENIUS. ARISTOXENUS TARENTINUS. PHANIAS ERESIUS. CLEARCHUS SOLENSIS. CLYTUS MILESIUS. LEO BYZANTIUS. [SCRIPTORES RERUM ALEXANDRI AETATE SUPPARES QUORUM FRAGMENTA ARRIANI ANABASI SUBJUNXIMUS.] [CALLISTHENES. ANAXIMENES. MARSYAS. ONESICRITUS. NEARCHUS. ANDROSTHENES. CLITARCHUS. PTOLEMAEUS. ARISTOBULUS. CHARES. EUMENES. DIODOTUS. EPHIPPUS. MEDIUS. CYRSILUS. BAETON. DIOGNETUS. AMYNTAS. ARCHELAUS.]
339

PALAEPHATUS ABYDENUS

339

PALAEPHATI ABYDENI FRAGMENTA

ΤΡΩΙΚΑ

ΤΡΩΙΚΑ
E LIBRO NONO
PALAEPHATI ABYDENI FRAGMENTA

3.

p. 339
Harpocration:Δυσαύλης· Δείναρχος ἐν τῇ περὶ τῆς ἱερείας διαδικασίᾳ, εἰ γνήσιος· Ἀσκληπιάδης δ ̓ ἐν δ’ Τραγῳδουμένων τὸν Δυσαύλην αὐτόχθονα εἶναί φησι, συνοικήσαντα δὲ Βαυβοῖ σχεῖν παῖδας Πρωτονόην τε καὶ Νίσαν. Παλαίφατος δ ̓ ἐν θ’ (πρώτῃ cod. A. Bekkeri) Τρωικῶν σὺν τῇ γυναικί φησιν αὐτὸν ὑποδέξασθαι τὴν Δήμητραν. Palaephatus Troicorum libro-nono dicit Dysaulen cum uxore sua Cererem hospitio excepisse.Cf. Clemens Alex. p. 13 ed. Sylb. : ᾬκουν δὲ τηνικάδε τὴν Ἐλευσῖνα οἱ γηγενεῖς· ὀνόματα αὐτοῖς Βαυβὼ, Δυσαύλης καὶ Τριπτόλεμος· ἔτι δὲ καὶ Εὔμολπός τε καὶ Εὐβουλεύς ... Καὶ δὴ ... ξενίσασα ἡ Βαυβὼ τὴν Δηὼ, ὀρέγει κυκεῶνα αὐτῇ κτλ. Eadem Arnobius Adv. Gent. V, p. 175. Alia atque Plura vide ap. Pausaniam I, 14, 2 et II, 14, 2. Δυσαύλου nomen Hermannus reposuit in Orphic. H. 40. Ceterum quae ex Asclepiade afferuntur, filiae Baubus aliunde non notae. Pro Νίσαν codd. D E νήσαν, cod. B. κνίσαν. Nihil horum genuinum esse mihi videtur. Historia de Cerere ab anu hospitaliter excepta haud uno modo narratur, uti constat. Ne de Iambe dicam, apud Antoninum Lib. c. 24 sive ap. Nicandrum, Antonini auctorem, Cererem excipit Μίσμη, Ascalabi mater. Illa Μίσμη vero procul dubio est idem nomen cum μίση, cum Cereris cultu illa apud Orphicos ante conjuncta. V. Orphic. hymn. 41, ἁγνήν .. Μίσην, ἄρρητον ἄνασσαν. Eandem, puto, significavit Suidas verbis: Μίσις, ιδος, non addita explicatione. Denique Hesych. Μίσατις. Μίσης (l. Μίση), τῶν περὶ τὴν μητέρα τις, ἣν καὶ ὀμνύουσιν. — Jam quum nihil frequentius sit quam ut cognata natura sua sive cultu conjuncta juxta ponantur genealogorum opera, non dubito quin apud Harpocrationem pro Νίσαν scribendum sit Μίσαν vel Μίσην, itemque fortasse apud Antoninum l. l.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License