Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

LIBER PRIMUS

INDE AB INCUNABULIS ARTIS HISTORICAE AD FINEM BELLI PELOPONNESIACI. 520-404 A.C. NOMINA AUCTORUM. CADMUS MILESIUS. [HECATAEUS MILESIUS.] DIONYSIUS MILESIUS. HIPPYS RHEGINUS. EUGEON SAMIUS. DEIOCHUS PROCONNESIUS. BION PROCONNESIUS. EUDEMUS PARIUS. DEMOCLES PYGELENSIS. AMELESAGORAS CHALCEDONIUS. [ACUSILAUS ARGIVUS.] [PHERECYDES LERIUS.] [CHARON LAMPSACENUS.] [XANTHUS LYDIUS.] [HELLANICUS MYTILENAEUS.] [ANTIOCHUS SYRACUSANUS.] GLAUCUS RHEGINUS. HERODORUS HERACLEENSIS. SIMONIDES CEUS. XENOMEDES CHIUS. ION CHIUS. STESIMBROTUS THASIUS. HIPPIAS ELEUS. DAMASTES SIGEENSIS. ANAXIMANDER MILESIUS. CRITIAS ATHENIENSIS. Fragmenta auctorum quorum nomina uncis inclusimus in primo hujus collectionis volumine leguntur.
46

ION CHIUS

46

IONIS CHII FRAGMENTA

ΥΠΟΜΝΗΜΑΤΑ

ΥΠΟΜΝΗΜΑΤΑ
ΕΠΙΔΗΜΙΑΙ
IONIS CHII FRAGMENTA

1.

p. 46
Athenaeus XIII, p. 603, E:Φιλομεῖραξ δὲ ἦν Σοφοκλῆς, ὡς Εὐριπίδης φιλογύνης. Ἴων γοῦν ποιητὴς ἐν ταῖς ἐπιγραφομέναις Ἐπιδημίαις γράφει οὕτως· «Σοφοκλεῖ τῷ ποιητῇ ἐν Χίῳ Χίῳ συνήντησα ὅτε ἔπλει εἰς Λέσβον στρατηγὸς, ἀνδρὶ παιδιώδει παρ ̓ οἶνον καὶ δεξιῷ. Ἑρμησίλεω δὲ, ξένου οἱ ἐόντος καὶ προξένου Ἀθηναίων, ἑστιῶντος αὐτὸν, ἐπεὶ παρὰ τὸ πῦρ ἑστεὼς τὸν οἶνον ἐγχέων παῖς [ἐρυθρὸς interponit Schwgh.] ἐὼν δῆλος ἦν, εἶπέ τε, Βούλει με ἡδέως πίνειν; φάντος δ ̓ αὐτοῦ, Βραδέως τοίνυν καὶ πρόσφερέ μοι καὶ ἀπόφερε τὴν κύλικα. Ἔτι πολὺ μᾶλλον ἐρυθριάσαντος τοῦ παιδὸς, εἶπε πρὸς τὸν συγκατακείμενον, Ὡς καλῶς Φρύνιχος ἐποίησεν, εἴπας· Λάμπει δ ̓ ἐπὶ πορφυρέαις παρῇσι φῶς ἔρωτος. Καὶ πρὸς τόδε ἠμείφθη Ἐρετριεὺς Ἐρυθραῖος γραμμάτων ἐὼν διδάσκαλος· «Σοφὸς μὲν δὴ σύ γε εἶ, Σοφόκλεις, ἐν ποιήσει· ὅμως μέντοι γε οὐκ εὖ εἴρηκε Φρύνιχος, πορφυρέας εἰπὼν τὰς γνάθους τοῦ καλοῦ Εἰ γὰρ ζωγράφος χρώματι πορφυρέῳ ἐναλείψειε τουδὶ τοῦ παιδὸς τὰς γνάθους, οὐκ ἂν ἔτι καλὸς φαίνοιτο. Οὐ κάρτα δεῖ τὸ καλὸν τῷ μὴ καλῷ φαινομένῳ εἰκάζειν.» Ἀναγελάσας ἐπὶ τῷ Ἐρετριεῖ Σοφοκλῆς· «Οὐδὲ τόδε σοι ἀρέσκει ἄρα, ξένε, τὸ Σιμωνίδειον, κάρτα δοκέον τοῖς Ἕλλησιν εὖ εἰρῆσθαι· Πορφυρέου ἀπὸ στόματος ἱεῖσα φωνὰν παρθένος; οὐδ ̓ ποιητὴς, ἔφη, λέγων χρυσοκόμαν Ἀπόλλωνα; Χρυσέας γὰρ εἰ ἐποίησεν ζωγράφος τὰς τοῦ θεοῦ κόμας, καὶ μὴ μελαίνας, χεῖρον ἂν ἦν τὸ ζωγράφημα. Οὐδὲ φὰς ῥοδοδάκτυλον; Εἰ γάρ τις εἰς ῥόδεον χρῶμα βάψειε τοὺς δακτύλους, πορφυροβάφου χεῖρας καὶ οὐ γυναικὸς καλῆς ποιήσειε.» Γελασάντων δὲ, μὲν Ἐρετριεὺς ἐνωπήθη τῇ ἐπιραπίξει, δὲ πάλιν τοῦ παιδὸς τῷ λόγῳ εἴχετο. Εἴρετο γάρ μιν, ἀπὸ τῆς κύλικος κάρφος τῷ μικρῷ δακτύλῳ ἀφαιρετέοντα, εἰ καθορᾷ τὸ κάρφος. Φάντος δὲ καθορᾶν, Ἄπο τοίνυν φύσησον αὐτὸ, ἵνα μὴ πλύνοιτο δάκτυλος εὗ. Προσαγαγόντος δ ̓ αὐτοῦ τὸ πρόσωπον πρὸς τὴν κύλικα, ἐγγυτέρω τὴν κύλικα τοῦ ἑαυτοῦ στόματος ἦγεν, ἵνα δὴ κεφαλὴ τῇ κεφαλῇ ἀσσοτέρα γένηται. Ὡς δ ̓ ἦν οἱ κάρτα πλησίον, προσλαβὼν τῇ χειρὶ ἐφίλησεν. Ἐπικροτησάντων δὲ πάντων σὺν γέλωτι καὶ βοῇ, ὡς εὖ ὑπηγάγετο τὸν παῖδα, Μελετῶ, εἶπε, στρατηγεῖν, ἄνδρες· ἐπειδήπερ Περικλῆς ποιεῖν με ἔφη, στρατηγεῖν δ ̓ οὐκ ἐπίστασθαι. Ἆρ ̓ οὖν οὐ κατ ̓ ὀρθόν μοι πέπτωκε τὸ στρατήγημα; Τοιαῦτα πολλὰ δεξιῶς ἔλεγέ τε καὶ ἔπρησσεν, ὅτε πίνοι πράσσοι. Τὰ μέντοι πολιτικὰ οὔτε σοφὸς οὔτε ῤεκτήριος ἦν, ἀλλ ̓ ὡς ἄν τις εἷς τῶν χρηστῶν Ἀθηναίων.» In adolescentulorum amorem pronus etiam fuit Sophocles ut in mulierum Euripides. Ion quidem poeta, in libro qui inscribitur Epidemiae, haec scribit: «Cum Sophocle poeta in Chio congressus sum, quum exercitus imperator Lesbum navigaret, viro jocoso inter pocula et urbane face to. Convivio illum excipiebat Hermesilaus, et privatim hospes, et Atheniensium publicus. Ad ignem stabat puer vinum ministrans, [rubicunda] facio insignis: quem ille compellans, «Vis, inquit, suaviter me bibere?» Adnuente puero: Igitur lente mihi, ait, et admove poculum et aufer. Tum multo etiam magis erubescente puero, ei qui juxta ipsum accumbebat, ait Sophocles: Quam pulcre istud dixit Phrynichus! Splendet in purpureis genis lumen amoris. Ad hoc dictum respondit Eretrieus aut Erythraeus ludimagister: Sapiens tu sane es, Sophocles, in poes: verumtamen non bene dixit Phrynichus, purpureas esse dicens formoso puero genas: quod si enim pictor colore purpureo inungeret pueri hujus genas, non amplius formosus adpareret. Non utique oportet pulcrum cum eo quod pulcrum non est comparare. Ibi risum non tenens Sophocles, interrogavit Eretrieum: Ne istud quidem, hospes, tibi placet Simenideum, quod sane bene dictum videtur Graecis! Purpureo ab ore emittens vocem virgo: nec poeta qui auricomum dixit Apollinem? Nam si aureas pictor comas faceret deo, non nigras, pejor etiam futura erat pictura. Nec is qui roseis-digitis (Eoa) dixit? Nam si quis raseo colore mulieris tingeret digitos, purpurariae manus faceret, non formosae mulieris. Tum orto risu omnium, Eretrieus quidem castigatione ista repressus est, Sophocles vero ad sermonem cum puero institutum rursus se convertit. Quem ubi vidit festucam e calice minimo digito tollere parantem, interrogavit, an festucam conspiceret? Quumque ille, conspicere se, respondisset; — Flatu igitur, inquit, eam expelle, ne digitum madefacias. Ut vero faciem ad calicem admovit puer, propius ille ori suo calicem admovit, quo caput capiti propius esset: quo ubi fuit proximum, manu prehansum osculatus est. Tum plaudentibus omnibus cum risu, clamantibusque quam lepide deceptum puerum ad se perlexisset: Meditor, inquit ille, o viri, artem imperatoriam, quoniam Pericles me dixit versus quidem nosse condere, artem ducis bellici non callere. Nonne igitur satis bene mihi cessit hoc strategema? Talia multa scite dixit fecitque, quum biberet hilaritatique sese daret: verum ad gerendam rempublicam nec solertiae satis in eo fuit, nec industriae; sed erat velut unus e probis commodisque civibus Atheniensibus.»Λάμπει] λάμπειν Athen. p. 564, F, ubi eundem versum excitat. — Ἀναγελάσας] Coray. Εἰκάζειν ἄν. γελάσας libri. Πορφυρέου ἀπὸ] ἀπὸ metri causa deleri vult Boeckh. De metr. Pind. p. 175. — Ποιήσειε] ποιήσει vel ποιήσειεν ἄν proponunt Jacobs. et Dindorf. — Πράσσοι] παίζοι vult Toup, Emend. II, p. 542, probante Schweigh. Ὅτε ἔπλει εἰς Λ. Στρατηγός] Sophocles unus fuit ex decem ducibus, quos Athenienses contra Samios rebellantes miserunt cum navibus sexaginta. Testem ex permultis unum citasse sufficiat Androtionem ap. achol. Aristid. tom. III, p, 485 ed. Dindf. (v. Snpplem. ad fragm. Andr.). E navibus illis 60 nonnullae e Samo dimissae sunt in Chium Lesbumque, ut auxilia inde adveherent (Thuc. I, 116); harum dux fuit Sophocles, ut ex n. 1. colligitur. V. Aug. Seidler. Dissert. De tempore quo primum acto est Antigone p. 49.; Boeckh. Abhandl d. Berlin. Acad. 1824, p, 44. 53; Schoell., Sophocles, scin Leben u. Wirken p. 158. Rem ita esse negat Franc. Ritter (Vorgebliche Strategie d. Sophocl. gegen Samos, in Rhein. Mus. 1843, p. 187 sqq.). Nam dimissis in Chium navibus, contra Samios ad Tragiam ins. pugnatum est Περικλέους δεκάτου στρατηγοῦντος. Ita Thucyd. I. I. Porro in fragm. nostro Sophocles ait Περικλῆς Ἔφη, dircere solebat, Sic loqui non potuit e Samo veniens. Ac profecto non de bello Samio auctor, sed de illo cogitari voluit, quod Ol. 88, 1 et 2 (428 et 427) Athen. Contra Lesbrios gesserunt. Tum vero Sophocles septuagenarius neque ducis munere fungi potuit, neque puerum formosum exosculatus fuerit. Deinde in fragm. Nostro legitur οὐ ῥεκτήριος ἦν, igitur mortuus Sophocles, quum tamen quindecim annis post Ionis obitum diem obierit. Postremo Ion de vivente adhuc Sophocle nullo modo dixisset: ἦν ὡς ἄν τις εἷς τῶν χρηστῶν Ἀθηναίων. — Quae quum ita sint, sequitur librum Ἐπιδημίαι inscriptum esse supposititium; ueque ille diversus fuit a Πρεσβευτικῷ, quem spurium esse jam inter vett. nonnulli contenderunt. Haec fere Ritterus. Quam firma sint argumenta tu videas. De significatione vocis χρηστῶν n. I. bene monet C. F. Hermann. Qu. OEdipod. p. 30, n. 63.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License