Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

LIBER PRIMUS

INDE AB INCUNABULIS ARTIS HISTORICAE AD FINEM BELLI PELOPONNESIACI. 520-404 A.C. NOMINA AUCTORUM. CADMUS MILESIUS. [HECATAEUS MILESIUS.] DIONYSIUS MILESIUS. HIPPYS RHEGINUS. EUGEON SAMIUS. DEIOCHUS PROCONNESIUS. BION PROCONNESIUS. EUDEMUS PARIUS. DEMOCLES PYGELENSIS. AMELESAGORAS CHALCEDONIUS. [ACUSILAUS ARGIVUS.] [PHERECYDES LERIUS.] [CHARON LAMPSACENUS.] [XANTHUS LYDIUS.] [HELLANICUS MYTILENAEUS.] [ANTIOCHUS SYRACUSANUS.] GLAUCUS RHEGINUS. HERODORUS HERACLEENSIS. SIMONIDES CEUS. XENOMEDES CHIUS. ION CHIUS. STESIMBROTUS THASIUS. HIPPIAS ELEUS. DAMASTES SIGEENSIS. ANAXIMANDER MILESIUS. CRITIAS ATHENIENSIS. Fragmenta auctorum quorum nomina uncis inclusimus in primo hujus collectionis volumine leguntur.
15

HIPPYS RHEGINUS

15

HIPPYS RHEGINI FRAGMENTA

[ΣΙΚΕΛΙΚΑ]

[ΣΙΚΕΛΙΚΑ]
ἐν βιβλίοις εʹ
HIPPYS RHEGINI FRAGMENTA

7.

p. 15
Athenaei Epit. p. 31, B:Ἵππυς (libri Ἱππίας) δὲ Ῥηγῖνος τὴν εἰλεὸν καλουμένην ἄμπελον βιβλίαν φησὶ καλεῖσθαι· ἣν Πόλλιν τὸν Ἀργεῖον, ὃς ἐβασίλευσε Συρακοσίων, πρῶτον εἰς Συρακούσας κομίσαι ἐξ Ἰταλίας. Εἴη ἂν οὖν παρὰ Σικελιώταις γλυκὺς καλούμενος Πόλλιος Βίβλινος οἶνος. Χρησμός [pro his lib. C.: ἐν τῷ χρησμῷ, φησὶν, θεὸς ηὐτομάτισε]· Πῖν ̓ οἶνον τρυγίαν, ἐπεὶ οὐκ Ἀνθηδόνα ναίεις, οὐδ ̓ ἱερὰν Ὑπέραν, ὅθι γ ̓ ἄτρυτον οἶνον ἔπινες. Hippys Rheginus vitem, quam εἰλεὸν, tortuosam, vocant, eandem Bibliam nominari tradit, atque a Polli Argivo, qui Syracusis regnavit, primum ex Italia Syracusas apportatam esse. Fuerit igitur dulce illud vinum, quod Pollium Siculi appellant, idem atque Biblinum.Excerptorem plura omisisse patet. Ἵππυς] libri Ἱππίας, sic Hippis et Hippias in libris Plinii H. N. XXXV, 40, 35; cf. Polemon. fr. 63. Argivus ille rex Syracusarum excerptori deberi videatur, quoniam ita Poltux On. VI, 17: Καί που καὶ γλυκὺς καὶ Πολλαῖος (οἶνος)· ἔστι δὲ ἐκ Συρακουσῶν, Πόλλις δ ̓ αὐτὸν ὁ Ἀργεῖος πρῶτος ἐσκεύασεν, ἀφ ̓ οὗ καὶ τοὔνομα· ἦ ἀπὸ τοῦ Συρακουσίων βασιλέως Πόλλιος, ὡς Ἀριστοτέλης λέγει. Cf. Aelian. V. H. XII, 31: Ἐκλήθη δὲ (ὁ Πόλλιος οἶνος) ἀπό τινος ἐγχωρίου βασιλέως. Sed bene se habere verba Athenaei, oraculum indicio est, quod Calauriae mentionem faciens, cum antecedentibus cohaerere aliquo modo debet. Nec aliter Aristoteles statuerit, qui de eodem oraculo et de vino Anthedonio in Troezenirum Republ. (ap. Athenaeum 1. 1. et Plutarch. Qu. Gr. c. 19) locutus est. — Secundum auctorem Etym. M. vitis ex Thracia in Siciliam transplantata est Πόλλιδος τοῦ Σικυωνίου τυράννου, quod Müller. (Dor. II, 109) mutari jubet in τοῦ Συρακουσίου τ. Aliunde de Pollide hoc non constat; antequam in Siciliam trajiceret, in Calauria sive Anthedone habitasse videtur, fortasse unus ex gente Temenidarum, ad quam Bacchiadae pertinebant. Pollin Argivum, qui una cum legatis Corinthiorum et Lacedaemoniorum ad Persarum regem profectus sit, memorat Thucydidea II, 67. Alium P. Spartiatam, Dionysii tyranni amicum, affert Plutarch. Dion. c. 5. — Fragmentum num recte tribuerim Σικελικοῖς nescio; legi potuit tum in Χρονικοῖς, tum in Ἀργολικοῖς.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License