LIBER PRIMUS
INDE AB INCUNABULIS ARTIS HISTORICAE AD FINEM BELLI PELOPONNESIACI. 520-404 A.C. NOMINA AUCTORUM. CADMUS MILESIUS. [HECATAEUS MILESIUS.] DIONYSIUS MILESIUS. HIPPYS RHEGINUS. EUGEON SAMIUS. DEIOCHUS PROCONNESIUS. BION PROCONNESIUS. EUDEMUS PARIUS. DEMOCLES PYGELENSIS. AMELESAGORAS CHALCEDONIUS. [ACUSILAUS ARGIVUS.] [PHERECYDES LERIUS.] [CHARON LAMPSACENUS.] [XANTHUS LYDIUS.] [HELLANICUS MYTILENAEUS.] [ANTIOCHUS SYRACUSANUS.] GLAUCUS RHEGINUS. HERODORUS HERACLEENSIS. SIMONIDES CEUS. XENOMEDES CHIUS. ION CHIUS. STESIMBROTUS THASIUS. HIPPIAS ELEUS. DAMASTES SIGEENSIS. ANAXIMANDER MILESIUS. CRITIAS ATHENIENSIS. Fragmenta auctorum quorum nomina uncis inclusimus in primo hujus collectionis volumine leguntur.
35HERODORUS HERACLEENSIS |
35HERODORI HERACLEENSIS FRAGMENTAΟ ΚΑΘ ̓ ΗΡΑΚΛΕΑ ΛΟΓΟΣΟ ΚΑΘ ̓ ΗΡΑΚΛΕΑ ΛΟΓΟΣ E LIBRO DECIMO
HERODORI HERACLEENSIS FRAGMENTA
28.
p. 35 Athenaeus II, p. 57, F:Οὐκ εὖ δὲ Νεοκλῆς ὁ Κροτωνιάτης ἔφη, ἀπὸ τῆς σελήνης πεσεῖν τὸ ᾠὸν, ἐξ οὗ τὴν Ἑλένην γεννηθῆναι· τὰς γὰρ σεληνίτιδας γυναῖκας ᾠοτοκεῖν, καὶ τοὺς τοὺς ἐκεῖ γεννωμένους πεντεκαιδεκαπλασίονας ἡμῶν εἶναι, ὡς Ἡρόδωρος ὁ Ἡρακλεώτης ἱστορεῖ. Ἴβυκος δὲ ἐν πέμπτῳ μελῶν περὶ Μολιονιδῶν φησι· Τούς τε λευκίππους κούρους τέκνα Μολιόνας κτάνον ἅλικας, ἰσοκεφάλους, ἑναγυίους. Ἀμφοτέρους γεγαῶτας ἐν ὠέῳ ἀργυρέῳ. Imperite Neocles Crotoniata dicit e luna decidisse ovum, e quo nata Helena sit; lunares enim feminas ova parere et quae ibi generentur quindecuplo majores esse. nobis, test Herodoro Heracleense.Locum Herodori ex Molionidarum historia petitum esse censeo. Mulierem σεληνίτιδα dixit Molionem, i. q. σελήνην, a verbo μολεῖν, ut Ἴω ab ἰέναι. Molionidae quindecies majores fuerunt Hercule, sicuti τετραπηχυαῖος Hercules cum Antaeo componitur ἑξακονταπηχυαίῳ. Quibus numeris alludi puto ad rationes quae cyclis quattuor annorum intercedebant cum cyclis annorum sexaginta. Ac bene notandum est, his ipsis Molionidis devictis πενταετηρίδα Olympicam ab Hercule institui. Ad chronologicam fabulae significationem spectant etiam trecenti et sexaginta viri Cleonaei, qui Herculi auxiliantes a Molionidis interfecti et Nemeae (de cujus cultu cf. fr. 10) divinos honores adepti sunt. Vide Aelian. V. H. IV, 5, schol. Pind. Ol. XI, 29. De vulgari Molionidarum historia v. interpretes ad Apollodor. II, 7, 2. Pherecyd. fr. 36 et quae ad h. I. congessit Sturz. p. 178. Welckero ad Schwenk. Etymol. Andeut. p. 307 sq. Molionidarum fabulae subesse videntur lapides molares. Assentitur Sckneidewin. ad Ibyci fragm. et qui ibi laudantur. |