Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

LIBER QUARTUS

RELIQUI SCRIPTORES QUI FLORUERUNT INDE AB ALEXANDRI TEMPORIBUS USQUE AD MORTEM PTOLEMAEI PHILADELPHI. 336-247 A.C. MENECRATES ELAITA. ANDRON HALLICARNASSENSIS. DIODORUS PERIEGETA. [MENAECHMUS SICYONIUS.] [HEGESIAS MAGNESIUS.] DIYLLUS ATHENIENSIS. DEMETRIUS PHALEREUS. STRATO LAMPSACENUS. THEODECTES PHASELITA. LYCUS RHEGINUS. NYMPHODORUS SYRACUSANUS. CALLIAS SYRACUSANUS. ANTANDER SYRACUSANUS. HECATAEUS ABDERITA. MEGASTHENES. DAIMACHUS. PATROCLES. DEMODAMAS MILESIUS. DEMOCHARES LEUCONOENSIS. HIERONYMUS CARDIANUS. PYRRHUS EPIROTA. PROXENUS. CINEAS THESSALUS ET SUIDAS. DURIS SAMIUS. IDOMENEUS LAMPSACENUS. [TIMAEUS TAUROMENITA.] [DEMO.] [ANDROTION.] [PHILOCHORUS.] BEROSUS CHALDAEUS. MANETHO SEBENNYTA. DEMETRIUS BYZANTIUS. CTESIBIUS. SOSIBIUS LACO. Fragmenta Menaechmi et Hegesiae exhibuimus inter scriptores rerum Alexandri Magni; fragmenta Timaei, Demonis, Androtionis et Philochori primo hujus collectionis volumine exstant.
618

CRATERUS MACEDO

618

CRATERI MACEDONIS FRAGMENTA

ΨΗΦΙΣΜΑΤΩΝ ΣΥΝΑΓΩΓΗ

ΨΗΦΙΣΜΑΤΩΝ ΣΥΝΑΓΩΓΗ
E LIBRO QUARTO
CRATERI MACEDONIS FRAGMENTA

4.

p. 618
Harpocration:Ναυτοδίκαι· Λυσίας ἐν τῷ πρὸς Ἀλκιβιάδην, εἰ γνήσιος λόγος. Ἀρχή τις ἦν Ἀθήνησιν οἱ ναυτοδίκαι· Κράτερος γοῦν ἐν τῷ δ ́ τῶν Ψηφισμάτων φησίν· «Ἐὰν δέ τις ἐξ ἀμφοῖν ξένοιν γεγονὼς φρατρίζῃ, διώκειν εἶναι τῷ βουλομένῳ Ἀθηναίων, οἷς [ἔξεστιν, ἐν τοῖς ναυτοδίκαις· οἷς δὲ] δίκαι εἰσὶ [πρὸς τοὺς ξένους] λαγχάνειν τῇ ἕνῃ καὶ νέᾳ πρὸς τοὺς ναυτοδίκας.» Ἀριστοφάνης Δαιταλεῦσιν· «Ἐθέλω βάψας πρὸς ναυτοδίκας ξένην ἐξαίφνης.» Nautodicae Athenis magistratus quidam erat, cujus mentionem libro quarto de decretis facit Craterus sic inquiens: « Si quis vero peregrinus ex utroque partente se pro phratore great, eum quilibet Atheniensium Judicio apud nautodicas persequi potest. Si Quis qutem Contra peregrinos (mercatores litiget, actionem instituat apud nautodicas ultimo dic mensis.» Κράτερος] κάρτερος in duobus codd. — ἐὰν δέ τις ἐ. ἀ. Ξένοιν] sic etiam Photius qui eadem habet. Apud Harpocrat. Unus codex A praebet: ἐὰν δέ τις μὴ ἐξ ἀ. ξ. Suidas s. v. Ναυτοδίκαι ita: ἐὰν δέ τις ἐξ ἀμφοῖν γένοιν — διώκειν εἶναι] εἶναι om. cod. A; διώκειν δεῖ Suidas. — Quae deinde uncis inclusimus, supplevit Meierus De bon. Damn. P 95. Codices: οἷς δίκαι εἰσί, λαγχάνειν δὲ τῇ ἕνῃ κτλ. Cf. De nautodicis Pollux VIII, 126: Οἱ δὲ ναυτοδίκαι ἦσαν οἱ τὰς τῆς ξενίας δίκας εἰσάγοντες. Addit: (??)βριστοδίκαι δὲ ἐκαλοῦντο, εἴ τι χρὴ Κρατέρῳ πιστεύειν τῷ τὰ τὰ ψηφίσματα συνάγοντι, οἱ μὴ βουλόμενοι τῷ τὰ ψηφίσματα συνάγοντι, οἱ μὴ βουλόμενοι τὰς δίκας εἰσαγαγεῖν· ἐπεπόλασε δὲ τὸ τοιοῦτον ἐν Σικελίᾳ. Lexic. Rhetor. p. 283, 3: Ναυτοδίκαι ἄρχοντές τινές εἰσι τοῖς ναυκλήροις δικάζοντες καὶ τοῖς περὶ τὸ ἐμπόριον ἐργάταις. Eadem etiam Suidas l. l. — Hesy. Chius: Ναυτοδίκαι οἱ περὶ τοῦ ἐμπορίου δικασταὶ, ἐφ ̓ ὧν καὶ αἱ τῆς ξενίας ἐκρίνοντο δίκαι. Inter rhetores nautodicas unus memorat Lysias Περὶ δημος. ἀδικημ. p. 595. Atque ex iis quae Schoemannus et Meierus in Attisch. Prozess p. 84 sq. exponunt, recte colligitur Philippi et Demosthenis temporibus magistratum hunc jam antiquatum et munera ejus (de quibus cf. Fritschius De Aristophan. Daedal. p. 114) thesmothetis demandata esse. Ceterum ab Solone nautodicas jam institutos esse merito in dubium vocat Schoemannus l. l., monens in ea tempora originem eorum referendam esse, quibus emporii Attici commercia adeo jam accreverant, ut ejusmodi magistratus desiderari deberet. Id vero in Solonis aetatem minime cadit. Ex verbis vero fragmenti nostri, ἐὰν δέ τις ἐξ ἀμφοῖν ξένοιν γεγονὼς φρατρίζῃ, patet ad obtinendam civitatem tum satis fuisse, si alter parentum Atheniensis fuit, adeoque institutionem nautodicarum antiquiorem esse lege periclea quae jussit μόνους Ἀθηναίους εἶναι τοὺς ἐκ δυοῖν Ἀθηναίων γεγονότας (Plutarch. Per. 37). Jam quum libro tertio Craterus agat aut de belli Medici temporibus aut de Cimonis expeditione Persica, et libro nono adhuc in temporibus belli Peloponnesiaci versetur, sponet nascitur suspicio institutos nautodicas fuisse vel paucis annis post pugnam Salminiam, vel brevi post pacem Cimoneam quam dicunt, atque fragmentum nostrum ex eo ipso Crateri operis loco petitum esse, ubi psephisma de creandis nautodicis attulit.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License