Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

LIBER SECUNDUS

INDE A FINE BELLI PELOPONNESIACI USQUE AD TEMPORA ALEXANDRI MAGNI. NOMINA AUCTORUM. [CTESIAS CNIDIUS.] THEMISTOGENES SYRACUSANUS. SOPHAENETUS STYMPHALIUS. CRATIPPUS. ARISTIPPUS CYRENAEUS. DIONYSIUS SENIOR TYRANNUS. [PHILISTUS.] HERMIAS METHYMNAEUS. ATHANAS SYRACUSANUS. TIMONIDES LEUCADIUS. [POLYCRITUS MENDAEUS.] DIONYSODORUS BOEOTUS. ANAXIS BOEOTUS. ZOILUS AMPHIPOLITA. [EPHORUS CUMANUS.] [THEOPOMPUS CHIUS.] CEPHISODORUS. DEMOPHILUS. THEOCRITUS CHIUS. DINO. HERACLIDES CUMANUS. ARISTAGORAS MILESIUS. Ctesiae fragmenta exstant in volumine quod Herodoti historias continet; de Philisto, Ephoro et Theopompo, vide Fragm. Hist. Gr. vol. I; de Polycrito Mendaeo diximus in Scriptoribus Rerum Alexandri ad calcem Arriani, p. 129.
85

CEPHISODORUS

85

CEPHISODORI FRAGMENTA

ΠΕPΙ TOΥ ΙEPOΥ ΠOΛEMOΥ

ΠΕPΙ TOΥ ΙEPOΥ ΠOΛEMOΥ
LIBER DUODECIMUS
CEPHISODORI FRAGMENTA

1.

p. 85
Eustrat. ad Aristot. Ethic. Nic. III, 8 fol. 46 b. ed. Aldin. 1536, de pugna, quam in Coronea urbe contra Onomarchum, qui arcem occupaverat, Coronenses eorumque socii, ex Metachoeo Boeoti, commiserunt (Ol. 106, 4):Ἱστοροῦσι περὶ μάχης ταύτης Κηφισόδωρος ἐν τῇ δωδεκάτῃ τῶν Περὶ τοῦ ἱεροῦ πολέμου, καὶ Ἀναξιμένης ἐν τῇ τετάρτῃ τῶν Περὶ Φίλιππον, καὶ Ἔφορος ἐν τῇ τριακοστῇ (fr. 153, ubi vide). De pugna (Coronensi) narrant Cephisodorus libro duodecimo Historiae belli sacri, et Anaximenes Philippicorum. libro quarto, et Ephorus libro tricesimo.Olymp. 106, 4. a C. 353, anno quinto belli sacri (Cf. Diodor. XVI, 23), quod ortum est archonte Cephisodoto, Ol. 105, 4. a. C. 357. Unde patet narrationem Cephisodori fuisse uberrimam. «Cephisodorus, Isocratis discipulus, inter Oratores refertur a Dionysio Hal, Ep. ad Amm. I, 2, p. 120, quem etiam vide in Isaeo c. 19. Nullam ejus orationem commemoratam invenimus. Sed tanto frequentius laudatur Apologia Isocratis adversus. Aristotelem, de qua vide Ionsium De scriptor. H. phil. I, 13, p. 96. Ad hunc Cephisodorum retulerim Historiam belli sacri sive Phocici, cujus duodecimum librum laudat Anonymus interpres, quem Aspasium puto, ad Aristotelis III, p. 46 b. Nam plerique Isocratis discipuli se ad historiam scribendam contulerant. RUHNKEN. Hist. crit. Orat. p. 48 ed. Frotscher. — De Cephisodori Ἀντιγραφαῖς πρὸς Ἀριστοτέλη vide Dionys. Isocr. 18 (tom. V, p. 577 R.: Ἱκανὸν δὲ ἡγησάμενος εἶναι τῆς ἀληθείας βεβαιωτὴν τὸν Ἀθηναῖον Κηφισόδωρον, ὃς καὶ συνεβίωσεν Ἰσοκράτει, καὶ γνησιώτατος ἀκουστὴς ἐγένετο, καὶ τὴν ἀπολογίαν τὴν πάνο θαυμαστὴν ἐν ταῖς πρὸς Ἀριστοτέλη ἀντιγραφαῖς ἐποιήσατο, πιστεύω, γεγράφθαι λόγους τινὰς ὑπὸ τοῦ ἀνδρὸς εἰς δικαστήρια, οὐ μέντοι πολλάς), Athenaeus II, p. 60, E; III, p. 122, B; VIII, p. 354, C; Themistius p. 285. C; Euseb. P. E. p. 792, 732. Idem contra Platonem scripsit, Dionys. Ep. ad Pomp, I extr. (tom. VI, p. 757 R.). Cf. Westermann. Gesch. d. gr. Bereds. § 50, II; Clinton. F. H . H p. 462 ed. tert.
CEPHISODORI FRAGMENTA

1.

p. 85
Athenaeus XII, p. 548, E:Καρύστιος δ ̓ Περγα. μηνὸς ἐν Ἱστορικοῖς ὑπομνήμασι Κηφισόδωρος (φησὶν) Θηβαῖος, Πολύδωρον τὸν Τήϊον ἰατρὸν Ἀντιπάτρῳ συσσιτεῖν, ψιλοτάπιδα ἔχοντι κρικωτὴν καθάπερ τοὺς στρωματεῖς, εὐτελῆ, ἐφ ̓ ἧς κατακεῖσθαι· κάδους δὲ χαλκοῦς καὶ ποτήρια ὀλίγα· γεγονέναι γὰρ ὀλιγοδίαιτον καὶ τρυφῆς ἀλλότριον. Hunc eundem esse cum discipulo Isocratis suspicatur Westermannus ad Vossium p. 413, 14.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License