ARISTOTELIS FRAGMENTA(EYPHMATA)(EYPHMATA) Clemens Alex. Strom. I, § 77, p. 133 Sylb., postquam varia variorum inventa recensuit, addit: Σκάμων (fr. 1) μὲν οὖν ὁ Μυτιληναῖος καὶ Θεόφραστος ὁ Ἐρέσιος, Κύδιππός τε ὁ Μαντινεὺς. ἔτι τε Ἀντιφάνης καὶ Ἀριστόδημος καὶ Ἀριστοτέλης, πρὸς τούτοις δὲ Φιλοστέφανος, ἀλλὰ καὶ Στράτων ὁ περιπατητικὸς ἐν τοῖς Περὶ εὑρημάτων ταῦτα ἱστόρησαν. Ex Clemante eadem Eusebius P. E. p. 476. Ceterum minime sequitur ex Clementis loco peculiare opus Περὶ εὑρημάτων inscriptum ab Aritotele compositum esse, quum quae de variis inventis passim ex Aristotele afferuntur, tum in Politiis, tum in Νομίμοις βαρβαρικοῖς aliisque philosophi libris legi potuerint. Sin revera exstiterit peculiare scriptum De inventis, quaeritur an genuinum sit. Certe Diogenes, etsi ne is quidem a spuriorum librorum mentione abstinet, Aristotclis Περὶ εὑρημάτων opus non commemorat.
ARISTOTELIS FRAGMENTA
259. () p. 182 Anecd. Gr. Bekkeri p. 451, 31:Ἀσιὰς, ἡ κιθάρα, ἀπὸ Ἀσίου τινὸς, καὶ Ἀσία καὶ Ἀσιώνη· ἢ ἀπὸ Ἀσίας, τῆς μητρὸς Προμηθέως. Δοῦριν δὲ Ἀριστοτέλης φησὶ λέγειν, ὅτι ἐκλήθη Ἀσιὰς ἀπὸ τῶν χρωμένων Λεσβίων, οἵτινες οἰκοῦσι πρὸς τῇ Ἀσίᾳ οἱ δὲ ἀπὸ Τυρρήνου Λυδοῦ, εὑρόντος πρώτου τὸ τρίγωνον ὄργανον· οἱ δὲ ἀπὸ Τερπάνδρου. Asias, cithara, ut ex Duride Aristoteles (Aristocles.) refert. nomen habet a Lesbiis, qui ea utebantur, prope Asiam habitantibus.Nisi scripseris Δοῦρις ... Ἀριστοτέλη, aul cum Hüllemano ad Durid. fr, 83 juniorem quendam Aristotelem intelligere velis, nomen Aristotelis corruptum esse statuendum est. Idque veri simillimum. Prellerus ad Polemonem scribi vult Ἀριστείδης; ego malim Ἀριστοκλῆς. Aristocles Περὶ χορῶν scripsit, in quo opere multus fuit de instrumentis musicis (v. fr. 12); nomenque ejus haud semel in Aristotelis abiit. De Corinthiis dithyrambi inventoribus v. fr. 275. |