Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

297

THEOPOMPUS

297

THEOPOMPI FRAGMENTA

ΦΙΛΙΠΠΙΚΑ

ΦΙΛΙΠΠΙΚΑ
LIBER XIII
THEOPOMPI FRAGMENTA

117.

p. 297

Athenaeus XII, p. 532, B:Ἐν δὲ τῇ τρισκαιδεκάτῃ τῶν Φιλιππικῶν περὶ Χαβρίου τοῦ Ἀθηναίου ἱστορῶν φησιν· «Οὐ δυνάμενος δὲ ζῇν ἐν τῇ πόλει, τὰ μὲν διὰ ἀσέλγειαν καὶ διὰ τὴν πολυτέλειαν τὴν αὑτοῦ τὴν περὶ τὸν βίον, τὰ δὲ διὰ τοὺς Ἀθηναίους· ἅπασι γάρ εἰσι χαλεποί· διὸ καὶ εἴλοντο αὐτῶν οἱ ἔνδοξοι ἔξω τῆς πόλεως καταβιοῦν· Ἰφικράτης μὲν ἐν Θρᾴκῃ, Κόνων δ ̓ ἐν Κύπρῳ Τιμόθεος δ ̓ ἐν Λέσβῳ, Χάρης δ ̓ ἐν Σιγείῳ, καὶ αὐτὸς Χαβρίας ἐν Αἰγύπτῳ.» Philippicorum libro decimo tertio de Cliabria Atheniensi loquens Theopompus, ait: «Non poterat autem in urbe vivere, partim ob morum lasciviam et sumtuosam in vitae suae ratione magnificentiam, partim propter ipsos Athenienses. Sunt enim illi omnibus claris viris infensi. Quare clarissimi quique extra urbem vitam degere praetulerunt: Iphicrates quidem in Thracia, Conon in Cypro, Timotheus in Lesbo, Chares in Sigeo, Chabrias vero in Aegypto.»
THEOPOMPI FRAGMENTA

117.

p. 297

Nepos Chabria c. 3. Theopompum imitatus rem ita enarrat:Non enim libenter erat ante oculos civium suorum, quod et vivebat laute et indutgebat sibi liberalius, quam ut invidiam vulgi posset effugere. Est enim hoc commune vitium in magnis liberisque civitatibus, ut invidia glorioe comes sit, et libenter de iis detrahant, quos eminere videant altius; neque animo oequo pauperes alienam opulentium intuentur fortunam. Itaque Chabrias, quoad ei licebat, plurimum aberat. Neque vero solus ille aberat Athenis libenter, sed omnes fere principes fecerunt idem, quod tantum se ab invidia putabant abfuturos, quantum a conspectu suorum recessissent. Itaque Conon plurimum Cypri vixit, Iphicrates in Thracia, Timotheus Lesbi, Chares in Sigeo.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License