Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

279

THEOPOMPUS

279

THEOPOMPI FRAGMENTA

ΕΛΛΗΝΙΚΑ

ΕΛΛΗΝΙΚΑ
LIBER III
THEOPOMPI FRAGMENTA

11.

p. 279

Athenaeus XV, p. 676, D, ubi reprehendit eos, qui Naucratitem coronam e byblo coronaria confectam esse putent,παρατιθέμενοι Θεοπόμπου ἐκ τῆς τρίτης τῶν Ἑλληνικῶν, ὅς φησιν Ἀγησιλάῳ τῷ Λάκωνι παραγινομένῳ εἰς Αἴγυπτον δῶρα πέμψαι τοὺς Αἰγυπτίους ἄλλα τέ τινα καὶ δὴ καὶ τὴν στεφανωτρίδα βύβλον. Memorant Theopompi verba ex tertio libro Hellenicorum, ubi ait, «Agesilao Lacedaemonio, quum in Aegyptum pervenisset, dona misisse Aegyptios cum alia, tum byblum coronariam.»Eundem locum ante oculos habuit Plutarch. Agesil. c. 36, ubi pro Theopompo perperam laudatur Theophrastus. (Cf. Apophthegm. Lac. tom. II, p. 210.) De donis Agesilao ab Aegyptiis missis iterum Theopompus loquitur libro undecimo et Philippicorum decimo tertio (v. fr. 23). Quare Wichers. Athenaeum h. l. in laudando libro errasse suspicatur, idque eo magis, quod quae Athenaeus h. l. et fr. 23 tampquam ex diversis libris citaret, ea conjunctim referret Plutarchus. Quod ut fieri potuisse haud nego, ita non est quod cogat, ut hanc sententiam amplectaris; immo quum Plutarchus Agesilaum dicat delectatum esse coronae simplicitate, aptamhujus rei Theopompus mentionem facere potuit in eorum temporum descriptione, quibus Lysandri institutis, de quibus hisce libris disserere debebat, fastus et luxuria plerosque Spartanorum invaserunt.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License