Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

318

THEOPOMPUS

318

THEOPOMPI FRAGMENTA

ΠΕΡΙ ΤΩΝ ΣΥΛΗΘΕΝΤΩΝ ΕΚ ΔΕΛΦΩΝ ΧΡΗΜΑΤΩΝ

ΠΕΡΙ ΤΩΝ ΣΥΛΗΘΕΝΤΩΝ ΕΚ ΔΕΛΦΩΝ ΧΡΗΜΑΤΩΝ
LIBER XLV
THEOPOMPI FRAGMENTA

238.

p. 318

Athenaeus XII, p. 532, C, D:Καὶ περὶ τοῦ Χάρητος ἐν τῇ πέμπτῃ καὶ τεσσαπακοστῇ φησι· «Χάρητός τε νωθροῦ τε ὄντος καὶ βραδέος, καίτοι γε καὶ πρὸς τρυφὴν ἤδη ζῶντος· ὅς γε περιήγετο στρατευόμενος αὐλητρίδας καὶ ψαλτρίας καὶ πεζὰς ἑταίρας· καὶ τῶν χρημάτων τῶν εἰσφερομένων εἰς τὸν πόλεμον τὰ μὲν εἰς ταύτην τὴν ὕβριν ἀνήλισκε, τὰ δ ̓ ἀυτοῦ κατέλιπεν Ἀθήνησι, τοῖς τε λέγουσι καὶ τὰ ψηφίσματα γράφουσι καὶ τῶν ἰδιωτῶν τοῖς δικαζομένοις· ἐφ ̓ οἷς δῆμος τῶν Ἀθηναίων οὐδεπώποτε ἠγανάκτησεν, ἀλλὰ διὰ ταῦτα καὶ μᾶλλον αὐτὸν ἠγάπα τῶν πολιτῶν, καὶ δικαίως. Καὶ γὰρ αὐτοὶ τοῦτον τὸν τρόπον ἔζων, ὥστε τοὺς μὲν νέους ἐν τοῖς αὐλητριδίοις καὶ παρὰ ταῖς ἑταίραις διατρίβειν, τοὺς δὲ μικρὸν ἐκείνων πρεσβυτέρους ἔν τε τοῖς κύβοις καὶ ταῖς τοιαύταις ἀσωτίαις· τὸν δὲ δῆμον ἅπαντα πλείω καταναλίσκειν εἰς τὰς κοινὰς ἑστιάσεις καὶ κρεανομίας ἤπερ εἰς τὴν τῆς πόλεως διοίκησιν.» De Charete idem (Theopompus), libro quinto et quadragesimo, scribit: «Segnis Chares et tardus erat, jamque molle et luxuriosum vitae genus coeperat sectari: quippe exercitui praefectus tibicinas et cantatrices et vulgares meretrices secum circumducebat: et pecuniarum ad bellum collatarum partem in hoc ipsum probrosum vitae genus absumsit, partem in urbe Athenis reliquit oratoribus distribuendam, et plebiscita proponentibus, et privatis hominibus quibus lites essent intentatae Quibus rebus tantum aberat ut indignaretur umquam Atheniensium populus, ut eum magis etiam quam alios omnes cives diligerent: nec immerito. Nam et ipsi eodem modo vivebant; ut juvenes apud tibicinas et meretrices assidue versarentur, et his paullo natu majores tesserarum ludo et alia id genus lascivia tempus tererent, universus vero populus plura impenderet in publica epula et viscerationes, quam in civitatis administrationem.»«Suspicor hoc libro Theopompum egisse de expeditione Atheniensium adversus Philippum, eaque occasione de Charetis moribus et indole exposuisse. Hoc enim in bello Charetem cum Lysicle exercitui praefecerunt Athenienses. Diod. Sicul. XVI, 85. In quam sententiam etiam ductus sum, quoniam in duobus praecedentibus fragmentis de Boeotia egit. In hanc autem regionem exercitus Atheniensis, omnibus ad militiam comparatis, expeditionem statim suscepit, celerique itinere Chaeroneam Boeotiae pervenit; ipsi autem Boeotii in eodem bello Atheniensibus se adjunxerunt, suadente magno oratore Demosthene. Atque ob has item causas, si quidem nostra conjectura valeat, et sequens fragmentum, in quo de legatione Demosthenis ad Boeotios, hic collocandum putavi, etsi plura fragmenta ad Demosthenem pertinentia ad librum de demagogis retulerim, et cetera fragmenta Theopompea, in quibus urbes aut regiones Boeotiae memorantur.» Wichers. Fragmentorum ordinem mutare nolui, quamvis sententia viri docti, cujus verba modo laudavimus, vix stare possit. Nam quum pugna ad Chaeroneam libro demum quinquagesimo tertio narretur, et quae ex libris 46-48 memorantur aperte referenda sint ad Philippi res in Thracia gestas, atque praeterea Perinthi, Selymbriae, Byzantii oppugnationes exponendae fuerint, vix dubitare licet fr. 239 pertinere ad librum quinquagesimum tertium.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License