Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

338

PHYLARCHUS

338

PHYLARCHI FRAGMENTA

HISTORIAE

HISTORIAE
LIBER X
PHYLARCHI FRAGMENTA

18.

p. 338

Athenaeus XIII, 89, p. 609, B:Καλλίστη δ ̓ ἦν καὶ Παντίκα Κυπρία, περὶ ἧς φησι Φύλαρχος ἐν τῇ δεκάτῃ τῶν Ἱστοριῶν ὅτι παρ ̓ Ὀλυμπιάδι οὖσαν τῇ Ἀλεξάνδρου μητρὶ ᾔτει πρὸς γάμον Μόνιμος Πυθίωνος. Καὶ ἐπεὶ ἦν ἀκόλαστος γυνὴ, ἔφη Ὀλυμπιάς· «Ὦ πόνηρε, τοῖς ὀφθαλμοῖς γαμεῖς, καὶ οὐ τῷ νῷ.» Καὶ τὴν κατάγουσαν δὲ Πεισίστρατον ἐπὶ τὴν τυραννίδα ὡς Ἀθηνᾶς πεῖραν εἶδος ἔχουσαν καλήν φησι γεγονέναι, ἥτις καὶ τῇ θεῷ εἴκασται τὴν μορφήν. Formosissima fuit etiam Pantica Cypria, quam Phylarchus Historiarum libro decimo scribit, quum apud Olympiadem versaretur, Alexandri matrem, in matrimonium petitam esse a Monimo, Pythionis filio. Cui, quoniam perditis moribus mulier erat, Olympias dixit: O miser, oculis uxorem quoeris, non mente. Eam quoque, quae Pisistratum ad tyrannidem reduxerit Minervae Servatricis speciem habens, formosam fuisse dicit, quae deae adeo similis fuerit forma.Schweighaeuser., cui assentitur Lucht., pro φησὶ post καλὴν scribit φασὶ, quod quae de Phyle narrentur non videantur ex Phylarcho sumta esse. Sed Phylarchus multa tractavit κατὰ παρέκβασιν, quare retineamus φησί. In verbis ὡς Ἀθηνᾶς πεῖραν εἶδος ἔχουσαν, quae corruptela laborant, Brückner. εἶδος putat e glossa ortum in contextum venisse: sed praestat Valckenarii (ad Herodot. I, 60) conjectura: ὡς Ἀθηνᾶς Σωτείρας εἶδος ἔχουσαν. Verisimilius Brückner. conjecit pro Πυθίωνος scribendum esse Πύθωνος, quippe cujus nomen notissimum sit tam e Philippi quam ex Alexandri historia. V. Diodor, XVIII, 39.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License