Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

409

PHILOCHORUS

409

PHILOCHORI FRAGMENTA

ATTHIS

ATTHIS
LIBER X
In librum decimum scimus Olymp. CXIX, 3 incidere. Atque persuasit nobis Boeckhius (l. l. p. 29) libris posterioribus passim inserta esse, quae in prioribus erant omissa; hujusmodi additamenta esse videntur, quae ex libro decimo afferuntur de ξενικῷ ἐν Κορίνθῳ (fr. 150) et de censu agri Attici (fr. 151).
PHILOCHORI FRAGMENTA

151.

p. 409

Harpocrat.:Ὅτι ἑξακισχίλια ἦν τάλαντα τὸ τίμημα τῆς Ἀττικῆς, Δημοσθένης ἐν τῷ περὶ συμμοριῶν φησιν οὕτως· Ἡμῖν δὲ τὸ τῆς χώρας τίμημα ὑπάρχειν ἀφορμὴν ὀκτακισχίλια τάλαντα ἀκούσεται. Ἤτοι οὖν γραφικὸν ἁμάρτημά ἐστιν, ἴσως ῥήτωρ συναρπάζει, ἵνα δοκῇ πλείω τὴν ἀφορμὴν ἔχειν πόλις εἰς τὸν πρὸς βασιλέα πόλεμον. Ὅτι γὰρ ἑξακισχίλια τάλαντα ἦν τὸ τίμημα τῆς Ἀττικῆς, καὶ λυθέντος ἐν τοῖε ἑξῆς τοῦ λόγου φησὶν, λογισμὸν αὐτῶν διδοὺς ποικίλως, καὶ Φιλόχορος ἐν δεκάτη Ἀτθίδος. Atticae census sex millia talentûm fuit. Demosthenes in Oratione de classibus sic ait: Nobis autem agri censum octo mille talentûm subsidio esse audiet. Est igitur vel scripturae peccatum, aut forte orator ista callide dixit, ut respublica majores habere facultates videretur ad bellum cum rege gerendum. Fuisse utique civitatis Atticae censum sex mille talentûm, etiam in fine orationis, ubi multimodis eorum computationem facit, commemorat, itemque Philochorus libro Atthidos decimo.Locus quem Harpocrat. ex Demosthenis Orat. de class. affert, in nostris editionibus rectius ita scriptus est (p. 76 ed. H. Wolf.): Ἡμῖν δὲ τὸ τῆς χώρας ὑπάρχον ἀφορμὴν ἑξακισχίλια τάλαντα ἀκούσεται, sc. rex Persarum. Alter locus de Attici agri censu in eadem orat. Est p. 74: Ἐπειδὴ τὸ τίμημά ἐστι τὸ τῆς χώρας ἑξακισχιλίων ταλάντων.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License