Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

406

PHILOCHORUS

406

PHILOCHORI FRAGMENTA

ATTHIS

ATTHIS
LIBER VI
Libro sexto tribuuntur, quae a Philochoro narrata sunt de symmoriis trierarchiae Olymp. CV, 3 institutis (fr. 129), de sacra trieri circa Olymp. CVI a Philippo Atheniensibus erepta (fr. 130), de bello Olynthiaco Olymp. CVII, 4 suscepto (fr. 132), de civium recensione Archia archonte, Olymp. CVIII, 3 facta (fr. 133), de rebus gestis, quae incidunt in Olymp. CX, 1 et CX, 2 ( fr. 135), de ludis Chytrinis a Lycurgo oratore instauratis inter Olymp. CX, 3 et CXII, 3 (fr. 137). Theoris vates, de qua Philochorus hoc in libro loquutus est (fr. 136), quo anno a Demosthene accusata sit, non habemus compertum, sed ex Boeckhii sententia non est, cur hoc post proelium Chaeronense factum esse existimemus. Nihil igitur obstat, quin statuamus, libro sexto historiam Atticam ab Olymp. CV, 1 usque ad eum annum, quo Alexander imperium iniit, Olymp. CXI , 1 comprehensam esse; sed si reputemus, Philochorum in libro peculiari egisse de archontibus ab Olymp. CI, 3 usque ad Olymp. CXV, 2, i. e. usque ad tempus, quo ipse florere coepit, porro inde a septimo Atthidis libro eum suae memoriae historiam prolixe tractasse, denique sex priores Atthidis libros separatim editos esse videri, Boeckhio, qui his de rebus sagacissime disputavit, credere cogimur, librum sextum Atthidis eodem modo ac librum de archontibus pertinuisse usque ad Olymp. CXV, 2, a quo tempore suae aetatis historiam tradidit. Incipit autem hoc anno Cassandri imperium, quo mox gravissima reipublicae Atheniensium facta est mutatio.
PHILOCHORI FRAGMENTA

133.
Olymp.108.3
p. 406

Harpocr.:Διαψήφισις ἰδίως λέγεται ἐπὶ τῶν ἐν τοῖς δήμοις ἐξετάσεων, αἳ γίγνονται περὶ ἑκάστου τῶν δημοτευομένων, εἰ τῷ ὄντι πολίτης καὶ δημότης ἐστὶν παρεγγέγραπται ξένος ὤν. ... Ἐντελέστατα δὲ διείλεκται περὶ τῶν διαψηφίσεων, ὡς γεγόνασιν ἐπὶ Ἀρχίου ἄρχοντος, Ἀνδροτίων ἐν τῇ Ἀτθίδι καὶ Φιλόχορος ἐν ἕκτῳ τῆς Ἀτθίδος. Διαψήφισις proprie dicitur recensio eorum qui sunt in demis, qua quisque popularium recognoscitur, ut sciatur verusne civis sit et popularis an peregrinus falso in civitatem adscriptus. Plenissime de recensionibus, quae archonte Archia institutae sunt, dixerunt Androtio et Philochorus libro sexto Atthidis.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License