Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

404

PHILOCHORUS

404

PHILOCHORI FRAGMENTA

ATTHIS

ATTHIS
LIBER IV
Libro quarto probabile est historiam ab Olymp. LXXXI, 1 usque ad Olymp. XCIV, 2, quo anno Euclides archon erat, comprehensam esse. In hoc enim locum habuisse scimus, quae referuntur de bello sacro (Olymp. LXXXIII, 1; fr. 88), de civium recensione Olymp. LXXXIII, 4 instituta (fr. 90), de gentilibus, de quibus disputandum erat ad illustrandam civium recensionem, de aureo Minervae simulacro Olymp. LXXXV, 3 collocato, de Propylaeis Olymp. LXXXV, 4 aedificari coeptis (fr. 97, 98), de Lyceo eodem fere tempore exstructo (fr. 96). Ad initium belli Peloponnesiaci referenda esse videntur, quae ex quarto libro afferuntur de militia ἐν ἐπωνύμοις (fr. 101) et de equitibus (fr. 100). Cf. Thucyd. II, 13. Finis hujus libri nusquam indicatur, sed Bœoeckhius jure statuit, eum pertinuisse usque ad Olymp. XCIV, 1, quippe a quo anno nova plane historiae Atticae periodus incipiat.
PHILOCHORI FRAGMENTA

124.

p. 404

Harpocr. s. v. Πομπείας:... Πομπεῖς δὲ λέγεται τὰ εἰς τὰς πομπὰς κατασκευαζόμενα σκεύη, ὡς αὐτὸς ῥήτωρ (Δημοσθένης) κατ ̓ Ἀνδροτίωνος ὑποσημαίνει. «Πομπείοις δὲ, φησὶ Φιλόχορος, πρότερον ἐχρῶντο οἱ Ἀθηναῖοι τοῖς ἐκ τῆς οὐσίας τῶν τριάκοντα κατασκευασθεῖσιν· ὀψὲ δὲ, φησὶ, καὶ Ἀνδροτίων ἄλλα κατεσκεύασεν.» Πομπεῖα dicuntur vasa in solennia pomparum apparata, ut Demosthenes indicat contra Androtionem. «Primitus, Philochoro teste, Athenienses Πομπείοις utebantur e bonis triginta tyrannorum factis, multo vero post, ait, alia Androtio fecit.»Repetita haec sunt a Suida, Phavorino et Photio in Lex. h. v.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License