Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

397

PHILOCHORUS

397

PHILOCHORI FRAGMENTA

ATTHIS

ATTHIS
LIBER III
Liber tertius complecti videtur annos ducentos viginti duo, a Creonte archonte (Olymp. XXIV, 3) usque ad Olymp. LXXX, 1, quo anno Areopagi auctoritas paene sublata est gravissimamque respublica subiit mutationem. Ex hoc enim libro sumta sunt, quae narrantur de ὅρκῳ πρὸς λίθῳ a Solone sancito (fr. 65), de Hipparcho (fr. 67), de demis a Clisthene institutis (fr. 71 sqq.), de Mercurii statua in foro collocata, Olymp. LXXII, 2 (fr. 82; cf. Boeckh. p. 14), de Theorico ante Olymp. LXXX, 1, a Pericle constituto (fr. 85; cf. Plutarch. Pericl. c. 9), de Aethaea urbe, quae in Helotarum rebellione, Olymp. LXXIX facta, alicujus momenti erat ( fr. 87; cf. Thucyd. I, 101). Lysandri citharistae Philochorus in hoc libro meminisse videtur, ubi de Panathenaeorum certaminibus musicis a Solone institutis vel ubi de ludis Pythiis, post primum bellum sacrum instauratis, dicendum erat.
PHILOCHORI FRAGMENTA

85.

p. 397

Harpocr. v. Θεωρικά:... Θεωρικὰ ἦν τινὰ ἐν κοινῷ χρήματα, ἀπὸ τῶν τῆς πόλεως προσόδων συναγόμενα. Ταῦτα δὲ πρότερον καὶ ἐκαλεῖτο στρατιωτικὰ, ὕστερον δὲ κατετίθετο εἴς τε τὰς δημοσίας κατασκευὰς καὶ διανομὰς, ὧν πρῶτος ἤρξατο Ἀγύῤῥιος δημαγωγός. Φιλόχρος δὲ ὲν τῆ τρίτῃ τῆς Ἀτθίδος φησί· «Τὸ δὲ θεωρικὸν ἦν τὸ πρῶτον νομισθὲν δραχμὴ τῆς θέας, ὅθεν καὶ τοὔνομα ἔλαβε», καὶ τὰ ἑξῆς. Theorica erant pecuniae publicae, e civitatis reditibus coactae: quae olim ad bellicos sumptus reponebantur, et militares dictae, sed deinceps in apparatum spectaculorum et distributiones conferebantur, quarum auctor erat Agyrrhius demagogus. Philochorus libro tertio Atthidis tradit: «Theoricum erat, quum primum introductum esset, drachma quae ludorum spectandorum caussa solvebatur, unde etiam nomen accepit.»Philochori verba a Suida ita exhibentur: Ἦν δὲ τὸ μὲν πρότερον νομισθὲν δραχμὴ τῆς θέας, ὅθεν καὶ θεωρικὴ ἐκλήθη· et cum Suida Photius in Lex. p. 71 consentit, nisi quod habet θεωρικὰ ἐκλ.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License