Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

397

PHILOCHORUS

397

PHILOCHORI FRAGMENTA

ATTHIS

ATTHIS
LIBER III
Liber tertius complecti videtur annos ducentos viginti duo, a Creonte archonte (Olymp. XXIV, 3) usque ad Olymp. LXXX, 1, quo anno Areopagi auctoritas paene sublata est gravissimamque respublica subiit mutationem. Ex hoc enim libro sumta sunt, quae narrantur de ὅρκῳ πρὸς λίθῳ a Solone sancito (fr. 65), de Hipparcho (fr. 67), de demis a Clisthene institutis (fr. 71 sqq.), de Mercurii statua in foro collocata, Olymp. LXXII, 2 (fr. 82; cf. Boeckh. p. 14), de Theorico ante Olymp. LXXX, 1, a Pericle constituto (fr. 85; cf. Plutarch. Pericl. c. 9), de Aethaea urbe, quae in Helotarum rebellione, Olymp. LXXIX facta, alicujus momenti erat ( fr. 87; cf. Thucyd. I, 101). Lysandri citharistae Philochorus in hoc libro meminisse videtur, ubi de Panathenaeorum certaminibus musicis a Solone institutis vel ubi de ludis Pythiis, post primum bellum sacrum instauratis, dicendum erat.
PHILOCHORI FRAGMENTA

81.

p. 397

Harpocrat. v. Πρὸς τῇ πυλίδι Ἑρμῆς:... Φιλόχορος ἐν τῇ πέμπτῃ, «Ἀθηναίων» φησὶ, «ἀρξαμένων τειχίζειν τὸν Πειραιᾶ, οἱ ἐννέα ἄρχοντες τοῦτον ἀναθέντες ἐπέγραψαν· Ἀρξάμενοι πρῶτοι τειχίζειν οἵδ ̓ ἀνέθηκαν, βουλῆς καὶ δήμου δόγμασι πειθόμενοι. Mercurius ad portulam. ... Philochorus libro quinto Atthidis scribit novem archontes, quum Athenienses Piraeeum muro munire coepissent, posuisse illum et inscripsisse: Dedicarunt hi, qui murum aedificare coeperunt primi, Senatus populique obsecuti decretis.Eudem apud Suidam h. v. et Photium in Lex. p. 342. Pro ἐν πέμπτῃ scribendum est ἐν τρίτῃ, ut in antecedenti fragmento.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License