Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

394

PHILOCHORUS

394

PHILOCHORI FRAGMENTA

ATTHIS

ATTHIS
LIBER III
Liber tertius complecti videtur annos ducentos viginti duo, a Creonte archonte (Olymp. XXIV, 3) usque ad Olymp. LXXX, 1, quo anno Areopagi auctoritas paene sublata est gravissimamque respublica subiit mutationem. Ex hoc enim libro sumta sunt, quae narrantur de ὅρκῳ πρὸς λίθῳ a Solone sancito (fr. 65), de Hipparcho (fr. 67), de demis a Clisthene institutis (fr. 71 sqq.), de Mercurii statua in foro collocata, Olymp. LXXII, 2 (fr. 82; cf. Boeckh. p. 14), de Theorico ante Olymp. LXXX, 1, a Pericle constituto (fr. 85; cf. Plutarch. Pericl. c. 9), de Aethaea urbe, quae in Helotarum rebellione, Olymp. LXXIX facta, alicujus momenti erat ( fr. 87; cf. Thucyd. I, 101). Lysandri citharistae Philochorus in hoc libro meminisse videtur, ubi de Panathenaeorum certaminibus musicis a Solone institutis vel ubi de ludis Pythiis, post primum bellum sacrum instauratis, dicendum erat.
PHILOCHORI FRAGMENTA

64.

p. 394

Idem IX, 4, p. 375, B:Ἦν δὲ καὶ παλαιὸς νόμος, ὥς φησιν Ἀνδροτίων, τῆς ἐπιγονῆς ἕνεκα τῶν θρεμμάτων, μὴ σφάττειν πρόβατον ἄπεκτον ἄτοκον. Διὸ τὰ ἤδη τέλεια ἤσθιον ... Καὶ νῦν δὲ τὴν τῆς Ἀθηνᾶς ἱέρειαν (ἔθος) οὐ θύειν ἀμνήν. ... Καὶ κατὰ χρόνον δέ τινα ἐκλιπόντων τῶν βοῶν, φησὶν Φιλόχορος, νομοθετηθῆναι διὰ τὴν σπάνιν ἀπέχεσθαι αὐτοὺς τῶν ζῴων, συναγαγεῖν βουλομένους καὶ πληθῦσαι τῷ μὴ καταθύεσθαι. Est Athenis vetus institutum, ut Androtion ait, quo proli gregum consuleretur, pecudem non mactare intonsam, aut quae nondum peperisset: quare jam adultas comedebant. ... Atque etiam nunc obtinet ut Minervae sacerdos non immolet agnam. ... Quumque aliquando deficerent boves, lege cautum fuisse ait Philochorus, ut propter penuriam iis abstinerent; greges quippe comparare augereque volebant eo, quod non caederentur.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License