Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

388

PHILOCHORUS

388

PHILOCHORI FRAGMENTA

ATTHIS

ATTHIS
LIBER II
Libro secundo historia a Cecrope usque ad Creontem archontem (Olymp. XXIV, 3) deducta est. Quae enim de Amphictyone, de Erichthonio, de Erechtheo, de Theseo a Philochoro tradita sunt, ex hoc libro citantur; atque sententia, in quam Boeckhius inclinat, librum tertium incepisse a Creonte archonte, Olymp. XXIV, 3, ideo probabilis est, quod Philochorus ab hoc inde anno certiorem temporum descriptionem secundum archontum seriem exhibuisse putandus est.
PHILOCHORI FRAGMENTA

24.

p. 388

Harpocrat. v. Κοβαλεία:... Κοβαλεία ἐλέγετο προσποιητὴ μετὰ ἀπάτης παιδιὰ, καὶ κόβαλος ταύτῃ χρώμενος. Ἔοικε δὲ συνώνυμον τῷ βωμολόχῳ. Φιλόχορος ἐν δευτέρῳ Ἀτθίδος· «Οὐ γὰρ, ὥσπερ ἔνιοι λέγουσι, βωμολόχον τινὰ καὶ κόβαλον γίνεσθαι νομιστέον τὸν Διόνυσον.» Κοβαλεία vocabatur fictus ludus jocusve dolo et fallacia conjunctus: et κόβαλος, qui hunc ludum ludit: idem significare videtur ac βωμολόχος. Philochorus Atthidis libro secundo: «Nec enim, ut quidam aiunt, Dionysum scurram et deceptorem fuisse (κόβαλον) existimandum est.»Eadem referunt Schol. ad Arist. Equit. 415, Suidas v. Κοβαλεία, Phavorinus et Photius in Lex. ab Herm. edit. p. 130.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License