Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

77

PHERECYDES

77

PHERECYDIS FRAGMENTA

ΙΣΤΟΡΙΑΙ

ΙΣΤΟΡΙΑΙ
LIBER SECUNDUS
Initio hujus libri Pherecydes narrat Promethei historiam, quam Apollodorus statim post Gigantomachiam posuit. Apte haec annecti potuit Aeacidarum fabulis, siquidem Pherecydes dixit Promethei consilio Jovem a Thetidis nuptiis abstitisse. Inde petitum est fr. 21 de aquila ab Hercule interfecta. Reliqua, quae nominatim huic libro fragmenta assignantur, quum clare ostendant Argivas potissimum fabulas in eo tractatas esse, res ita conformanda est, ut statuamus Pherecydem, postquam Prometheum ab Hercule liberatum dixisset, ab hoc ipso Hercule transiisse ad fabulas Argivas. Similiter Apollodorus, qui libro secundo dicit: Ἐπειδὴ δὲ τὸ τοῦ Δευκαλίωνος διεξεληλύθαμεν γένος, ἐχομένως λέγωμεν τὸ Ἰνάχου. Itaque huc pertinent quae narrantur de Argo Panopta (22), de Danao (23), de Proeti filiabus a Melampode sanatis (24), de Bellerophonte contra Amazonas pugnante, ad quod fr. 25 retuli, de Danae et Perseo (26), de Alcmena (27), de Hercule serpentem enecante (28). Quod sequitur fragmentum de Thespio vel Thestio ejusque filiabus ex illo loco desumtum videtur, ubi Hercules a Thestio caede liberorum, quos ex Megara (30) habebat, lustratus esse dicebatur, vel ex illo, ubi de quinquaginta istis Thestiadibus sermo erat. Hic enim Pherecydes ex more suo inter diversos Thestios, Aetolicum illum et Boeoticum, potuit distinguere.
PHERECYDIS FRAGMENTA

27.

p. 77
Hom. Od. Λ, 265:Τηλεβόαι στρατεύσαντες, κτείνουσι τὸν Ἠλεκτρύωνος παῖδα περὶ θερμμάτων ἀγωνιζόμενον. Καὶ Ἀμφιτρύων ἀποκτείνας ἀκουσίως Ἠλεκτρύωνα, φεύγει εἰς Θήβας. Ἀλκμήνη δὲ Ἠλεκτρύωνος οὐκ ἐβούλετο γαμηθῆναι, πρὶν τίσαιτο τοὺς Τηλεβόας ὑπὲρ τῶν αὐτῆς ἀδελφῶν. Ὑπισχνεῖται δὲ τοῦτο Ἀμφιτρύων, καὶ αὐτὴν εἰς Θήβας μεταγαγὼν πορεύεται ἐπὶ Τηλεβόας. Ἐν ταύτῃ Ζεὺς τῇ νυκτὶ ἀφικνεῖται ἐπὶ τὴν Ἀμφιτρύωνος οἰκίαν, ἔχων καρχήσιον, ἐοικὼς Ἀμφιτρύωνι. δὲ Ἀλκμήνη δοκοῦσα τὸν ἑαυτῆς ἀσπαστὸν εἶναι, πυνθάνεται περὶ τῶν Τηλεβοῶν, εἰ κατέκτεινεν αὐτούς. δὲ Ζεὺς λέγων αὐτῇ πάντα ὅσα ἐγένετο, δίδωσι καὶ τὸ καρχήσιον, φάμενος ἀριστήσας εἰληφέναι παρὰ τῶν στρατιωτῶν. δὲ ἀσμένως ἀποτίθησιν. Ἔπειτα αὐτῇ συνευνασθεὶς Ζεὺς ἀπέρχεται, καὶ τῇ αὐτῇ παραγενόμενος, νυκτὶ Ἀμφιτρύων μίσγεται. Καὶ γεννᾷ Ἀλκμήνη ἐκ μὲν Διὸς Ἡρακλέα, ἐκ δὲ Ἀμφιτρύωνος Ἰφικλέα. ἱστορία παρὰ Φερεκύδῃ. Teleboae Mycenas venientes cum exercitu ( ut Mestoris regnum ab Electryone repeterent), filium ejus de bovibus decertantem interfecerunt, et Amphitryo, qui Electryonem imprudens necaverat, fugit Thebas. Alcmene autem nubere ei noluit, priusquam fratrum caedem a Telebois vindicasset. Promittit hoc Amphitryo, et illa Thebas deducta, adversus Teleboas proficiscitur. Verum enim vero eadem qua ille rediit nocte Jupiter, Amphitryonem assimulans, ad ejus domum venit manu tenens carchesium. Illa putans eum amasium suum esse, ex eo quaerit, num Teleboas interfecerit. Narrat ei Jupiter quae gesta sint omnia et dat carchesium, quod virtutis praemium a commilitonibus se accepisse dicit. Alcmene gaudens id seponit. Deinde Jupiter, postquam cum ea concubuit, proficiscitur. Eadem nocte adveniens etiam Amphitryo cum eadem congreditur. Et ex Jove quidem Herculem, ex Amphitryone autem Iphiclem Alcmena enixa est.
PHERECYDIS FRAGMENTA

27.

p. 77
Athenaeus XI p. 474, F:Ἀρχαιότατόν ἐστι ποτήριον τὸ καρχήσιον, εἴ γε Ζεὺς ὁμιλήσας Ἀλκμήνῃ, ἔδωκε δῶρον αὐτὸ τῆς μίξεως, ὡς Φερεκύδης ἐν τῇ δευτέρᾳ ἱστορεῖ. Vetustissimum poculum fuit carchesium, siquidem Jupiter congressus cum Alcmena concubitus mercedem carchesium dedit, ut in secundo libro narrat Pherecydes.
PHERECYDIS FRAGMENTA

27.

p. 77
Macrob. Saturn. V, 21:Est autem carchesium poculum Groecis tantummodo notum. Meminit ejus Pherecydes in libris Historiarum, aitque Jovem Alcumenoe pretium concubitus carchesium aureum dono dedisse.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License