Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

97

PHERECYDES

97

PHERECYDIS FRAGMENTA

ΙΣΤΟΡΙΑΙ

ΙΣΤΟΡΙΑΙ
LIBER DECIMUS
Atlantidum progenies. Celoeno; Maja; Mcrope, Sisyphi uxor, de qua cf. fr. 78; Taygete, cujus ex Jove filius Lacedaemon; hic uxorem habuit Sparten a Lelege genus ducentem, ideoque jungit fabulas Arcadicas cum Laconicis. Sequuntur Amyclas, Cynortas, Perieres, Icarius, Penelope (90), Telemachus (91). Alter Perieris filius est Tyndareus, inde Castor et Pollux (92; cf. 29); Clytaemnestra ducit ad Steropes posteritatem, ad Pelopem (93), Agamemnonem, Menelaum; ad bellum Trojanum, quo spectat fr. 94 de Anio et de Calchante; ad Orestem (96, 97), ad Hermionen et Neoptolemum (98).—Bellum Trojanum transitum parat ad Electram ejusque prosapiam. Inde petita sunt fragmenta de Priami uxore (99), de Dio filio (100) et fortasse illud de Palladio (101).—Restat Alcyone. Hyrieus, Nycteus, Antiope, Amphion et Zethus (102), quibus addidi quae de rebus Phlegyarum et de Ixione (103) narrantur. Haec aditum faciunt ad Atticas fabulas; quare huc retuli fr. de Orithyia (104), de Daedalo (105), de Theseo (106), de Alope, Cercyonis filia a Theseo interfecti (107), de raptu Amazonum (108), de Thesei uxoribus (109), de morte Codri (110), de Ionum coloniis (111), de Teo ab Athamante condita (112), de Darii contra Scythas expeditione (113), si quidem recte hoc fragmentum nostro adscribitur, neque potius ex allegoria quadam Pherecydis Syrii repetitum est.
PHERECYDIS FRAGMENTA

109.

p. 97
Athenaeus XIII, p. 557, A:Ἴστρος ἐν τῇ τεσσαρεσκαιδεκάτῃ τῶν Ἀττικῶν, καταλέγων τὰς τοῦ Θησέως γενομένας γυναῖκας, φησὶ τὰς μὲν αὐτῶν ἐξ ἔρωτος γεγενῆσθαι, τὰς δ ̓ ἐξ ἁρπαγῆς, ἄλλας δ ̓ ἐκ νομίμων γάμων. Ἐξ ἁρπαγῆς μὲν Ἑλένην, Ἀριάδνην, Ἱππολύτην· καὶ τὰς Κερκύονος καὶ Σίνιδος θυγατέρας· νομίμως δ ̓ αὐτὸν γῆμαι Μελίβοιαν, τὴν Αἴαντος μητέρα, γυναῖκα· Ἡσίοδος δέ φησιν καὶ Ἵππην καὶ Αἴγλην, δι ̓ ἣν καὶ τοὺς πρὸς Ἀριάδνην ὅρκους παρέβη, ὥς φησι Κέρκωψ. Φερεκύδης δὲ προστίθησι καὶ Φερέβοιαν. Ister libro decimo quarto rerum Atticarum uxores The- sei recensens ait, alias earum ex amore uxores ejus factas esse, alias raptu, alias vero legitimis nuptiis. Ex raptu quidem Helenam, Ariadnen, Hippolytam et Cercyonis et Sinidis filias: legitimo vero matrimonio eum habuisse Meliboeam, Ajacis matrem. Praeter has Hesiodus nominat Hippen et Aeglam, propter quam jusjurandum Ariadnae datum non servavit, ut dicit Cercops. Illis vero Pherecydes addit Phereboeam quoque.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License