Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

469

APOLLODORUS

469

APOLLODORI FRAGMENTA

ΠΕΡΙ ΚΡΑΤΗΡΟΣ sive ΠΕΡΙ ΚΥΛΙΚΩΝ

ΠΕΡΙ ΚΡΑΤΗΡΟΣ sive ΠΕΡΙ ΚΥΛΙΚΩΝ
«Singularem librum hoc titulo editum fuisse ab Apollodoro, valde dubito; potuit esse caput operis etymologici; cujus generis opera et alia commemorantur in titulos divisa, quos passim pro singularibus libellis haberi suspicor.» Heynius.
APOLLODORI FRAGMENTA

247.

p. 469

Athen. XI, p. 497, E:Σελευκὶς, ὅτι ἀπὸ Σλεύκου βασιλέως τὴν προσηγορίαν ἔσχε τὸ ἔκπωμα, προείρηται (p. 488, F), ἱστοροῦντος τοῦτο καὶ Ἀπολλοδώρου τοῦ Ἀθηναίου. Seleucis. A Seleuco rege nomen invenisse hoc poculum, supra dictum est: quod etiam Apollodorus docuit Atheniensis.Sequuntur in Heynii editione fragmenta, ubi laudatur Apollodorus περὶ θηρίων, i.e. De bestiis venenatis, ut explicatius hoc opus citatur inter auctores Plinii (Hist. Nat. XI). Sed extra dubitationem positum est haec aliena ab Nostro referenda esse ad Apollodorum, nescio quem, medicum, Nam plures fuerunt Apollodori, qui de venenis scripserant, uti apparet ex Phnio (H. N. XX, 4, 13), ubi de raphanis: Et contra viscum quoque dari Apollodori duo jubent: sed Citieus semen ex aqua tritum, Tarentinus succum. Ceterum loci, quibus Apollodori liber De bestiis commemoratur, hi sunt: Plin. N. H. XI, 25, 30; XXII, 7, 8 et al.; schol. Nicandri in Theriac. v. 715, p. 33 ed. Paris.; v. 780, p. 36; V. 858, p. 39; idem in Alexiph. p. 65 (p. 70 Schneider.) et p. 66 (p. 72 Schneider.), ad v. 594; Aelian. H. A. VIII,7et 12. De reliquis Apollodoris, quorum ingens est numerus, v. Fabric. Bibl. Gr. Tom. IV, p. 299, et Galeum in dissert. de scriptoribus mythicis praefixa editioni Scriptt. Hist. Myth. p. 10 sqq. Nonnullorum Heynius quoque in calce fragmentorum collectionis mentionem facit.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License