Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG Search

diacritics sensitive exact match

Search results for Philochorus [Philochorus]


Number of occurrences in DFHG authors

HELLANICUS [4]     EPHORUS [2]     THEOPOMPUS [2]     PHYLARCHUS [1]     PHANODEMUS [1]     PHILOCHORUS [201]     ISTER [1]     APOLLODORUS [1]     MARMOR PARIUM [2]     BION PROCONNESIUS [1]     HERODORUS HERACLEENSIS [1]     CRATIPPUS [1]     ARISTOTELES [5]     DIOSCORIDES [1]     HERACLIDES PONTICUS [1]     DICAEARCHUS MESSENIUS [1]     ANDRON HALICARNASSENSIS [1]     DIODORUS PERIEGETA [1]     DEMETRIUS PHALEREUS [1]     PHILOSTEPHANUS CYRENAEUS [1]     POLEMO ILIENSIS [1]     SATYRUS [1]     CORNELIUS ALEXANDER POLYHISTOR [2]     THALLUS [1]     ANDRONICUS ALYPIUS [1]     CRATES ATHENIENSIS [1]     DEMAGORAS SAMIUS [1]     HEGESANDER DELPHUS [1]     HELIODORUS ATHENIENSIS [1]     NICOMEDES ACANTHIUS [1]     PRAXION [1]     STAPHYLUS NAUCRATITA [1]     ARISTODEMUS [1]    
53

HELLANICUS

53

HELLANICI FRAGMENTA

ΑΤΘΙΣ

HELLANICI FRAGMENTA

62.

p. 53

Euseb. Praep. evang. X, 10, p. 489, A:Ἀπὸ Ὠγυγοῦ ... μέχρι πρώτης Ὀλυμπιάδος ... ἔτη συνάγεται χίλια εἴκοσι.... Ταῦτα γὰρ τὰ Ἀθηναίων ἱστοροῦντες, Ἑλλάνικός τε καὶ Φιλόχορος, οἱ τὰς Ἀτθίδας (sc. Γράψαντες) ...ἐμνήσθησαν. Ab Ogyge... ad primam usque Olympiadem anni colliguntur viginti supra mille... Haec enim Hellanicus et Philochorus, qui res Atticas prosequuti sunt,..... memoriae prodiderunt.
55HELLANICI FRAGMENTA

76.

p. 55

Plutarch. Thes. c. 25, p. 12, A, de Theseo:Ἕταξεν οὖν καὶ διωρίσατο πρὸς τοὺς Κορινθίους, Ἀθηναίων τοῖς ἀφικνουμένοις ἐπὶ τὰ Ἴσθμια παρέχειν προεδρίαν, ὅσον ἂν τόπον ἐπίσχῃ καταπετασθὲν τὸ τῆς θεωρίδος νεὼς ἱστίον, ὡς Ἑλλάνικος καὶ Ἄνδρων Ἁλικαρνασσεὺς ἱστορήκασιν. Εἰς δὲ τὸν πόντον ἔπλευσε τὸν Εὔξεινον, ὡς μὲν Φιλόχορος καί τινες ἄλλοι λέγουσι, μεθ ̓ Ἡρακλέους ἐπὶ τὰς Ἀμαζόνας συστρατεύσας, καὶ γέρας (ἀριστεῖον) Ἀντιόπην ἔλαβεν· οἱ δὲικ πλείους (ὧν ἐστι Φερεκύδης καὶ Ἑλλάνικος καὶ Ἡρόδωρος) ὕστερον φασὶν Ἡρακλέους ἰδιόστολον πλεῦσαι τὸν Θησέα, καὶ τὴν Ἀμαζόνα λαβεῖν αἰχμάλωτον· πιθανώτερα λέγοντες. Constituit Theseus et convenitei cum Corinthiis, ut Atheniensibus qui ad Isthmia venissent, attribuerent prima subsellia tanto spatio quantum navis theoridis expansum humi velum occupasset: quod Hellanicus et Andron Halicarnasseus scriptum reliquerunt. In pontum Euxinum navigavit, ut Philochorus et nonnulli alii referunt, Herculem ad bellum adversus Amazonas sequutus, et praemium virtutis ergo accepit Antiopam. At major pars, in quibus est Pherecydes, Hellanicus et Herodorus, post Herculem aiunt cum propria classe navigasse Thesea, et captivam duxisse hanc Amazonem, quod quidem est probabilius.
67

ΑΙΓΥΠΤΙΑΚΑ

ΑΙΓΥΠΤΙΑΚΑ
Photius cod, 161, p. 177 , 3 ed. Hoeschel. sive p. 104, 12 Bekk., ubi agit de Sopatri Sophistae ἐκλογαῖς διαφόροις, eas dicit compositas esse ἐκ τῶν Αἰλίου, δι ̓ ὧν (Bekker. Αἰλίου Δίου) περὶ Ἀλεξανδρείας· καὶ ἐκ τῶν Αἰγυπτιακῶν Ἑλλανίκου· δι ̓ ὧν μυθικά τε καὶ πλασματικὰ πολλὰ συλλέξας, καὶ διάφορα ἕτερα, εἰς τέλος τοῦ ἕκτου λόγου καταντήσεις.
HELLANICI FRAGMENTA

156.

p. 67

Justinus Martyr Cohortat. ad Graecos p. 10, A ed. Paris. 1615 fol.,primo Polemonem et Apionem ait tradidisse, κατὰ Ἴναχον, Ἄργους βασιλέα, Ἀμάσιδος Αἰγυπτίων βασιλεύοντος, ἀποστῆναι Ἰουδαίους, ὧν ἡγεῖσθαι Μωϋσέα. Deinde addit: Καὶ οἱ τὰ Ἀθηναίων δὲ ἱστοροῦντες, Ἑλλάνικός τε καὶ Φιλόχορος, οἱ τὰς Ἀτθίδας, Κάστωρ τε καὶ Θαλλὸς, καὶ Ἀλέξανδρος πολυίστωρ, ... ὡς σφόδρα ἀρχαίου καὶ παλαιοῦ τῶν Ἰουδαίων ἄρχοντος Μωϋσέως μέμνηνται. Polemo et Apio tradunt sub Inacho, rege Argivo, eodem tempore, quo Amasis Aegyptiis imperaverit, Judaeos Mose duce emigrasse. Etiam qui res Atheniensium narrant, Hellanicus et Philochorus, Atthidum scriptores, Castor et Thallus et Alexander polyhistor Mosen tanquam perantiquum et perveterem Judaeorum ducem commemorant.
HELLANICI FRAGMENTA

156.

p. 67

Cyrillus lib. I Contra Julian. p. 15 Spanh.:Ὅτι τοῖς Ἑλλήνων ἱστοριογράφοις γνωριμώτατος ἦν Μωσῆς, ἐξ αὐτῶν ὧν γεγράφασιν ἔξεστιν ἰδεῖν. Πολέμων τε γὰρ ἐν τῇ πρώτῃ τῶν Ἑλληνικῶν ἱστοριῶν διεμνημόνευσεν αὐτοῦ, καὶ Πτολεμαῖος δὲ Μενδήσιος, καὶ μὴν καὶ Ἑλλάνικος. Καὶ Φιλόχορος, Κάστωρ τε, καὶ ἕτεροι πρὸς τούτοις. Mosen Graecorum historiographis notissimum fuisse ex ipsis eorum scriptis intelligere licet, nam Polemo in primo Hellenicorum ejus meminit et Ptolemaeus Mendesius, nec non Hellanicus, Philochorus, Castor, alii.
256

EPHORUS

256

EPHORI FRAGMENTA

ΙΣΤΟΡΙΑΙ

ΙΣΤΟΡΙΑΙ
LIBER QUARTUS
ΕΥΡΩΠΗ
EPHORI FRAGMENTA

75.

p. 256
Harpocrat.:Δατὸς πόλις ἐστὶ Θρᾴκης, σφόδρα εὐδαίμων ... modo neutrius modo feminini generis, ὡς ἀεὶ Ἔφορος ἐν τῇ τετάρτῃ· ἅπαξ δ ̓ ἀῤῥηνικῶς τὸν Δατὸν Θεόπομπος τρίτῃ Φιλιππικῶν. Μετωνομάσθη μέντοι πόλις τῶν Δατηνῶν (Φίλιππόι Gronov.) Φιλίππου τοῦ Μακεδόνος (τῶν Μακεδόνων id.) βασιλέως κρατήσαντος αὐτῆς, ὡς Ἔφορός τε φησὶ, καὶ Φιλόχορος ἐν τῇ πέμπτῃ. Datus, urbs Thraciae valde opulenta ... modo neutrius, modo feminini generis, ut Ephorus assidue libro quarto. Semel autem genere masculino, apud Theopompum libro tertio Philippicorum. Datenorum tamen civitas, qunm eam Philippus Macedonum rex occupasset, transnominata est, ut Ephorus testatur, et Philochorus in quinto.Cf. Strabo VII, p. 5II; Diodor. XVI, 7I; Suidas et Phavorin. s. v.; Apostol. Cent. VI, 74.
275

ΙΣΤΟΡΙΑΙ

ΙΣΤΟΡΙΑΙ
LIBER TRIGESIMUS
EPHORI FRAGMENTA

157.

p. 275
Diodorus XVI, 76:Τῶν δὲ συγγραφέων Ἔφορος μὲν Κυμαῖος τὴν ἱστορίαν ἐνθάδε [Nicomachi anno, Ol. 109, 4; 341 a. Chr.] κατέστροφεν εἰς τὴν Περίνθου πολιορκίαν. Hic Ephorus, scriptorum unus, historiae suae opus cum obsidione Perinthi concludit.Ipsius oppugnationis satis ampla descriptio exstat apud Diodorum l. l. Quam utrum ex Ephoro an ex Diyllo petiverit, non dijudicaverim. Hoc tamen verisimilius, quum Philochorus ap. Dionys. p. 741 dicat: Theophrasto archonte [Ol. 110, 1, a. Chr. 340] Φίλιππος τὸ μὲν πρῶτον ἀναπλεύσας Περίνθῳ προσέβαλςεν. Itaque suque ad initium obsidionis historiam Ephorus perduxisse videtur. V. Clinton. F. H. p. 157 ad annum 340.
283

THEOPOMPUS

283

THEOPOMPI FRAGMENTA

ΦΙΛΙΠΠΙΚΑ

ΦΙΛΙΠΠΙΚΑ
LIBER I
THEOPOMPI FRAGMENTA

31.

p. 283

Athenaeus V, p. 217, E:Περδίκκας τοίνυν πρὸ Ἀρχελάου βασιλεύει, ὡς μὲν Ἀκάνθιός φησι Νικομήδης, ἔτη μαʹ, Θεόπομπος δὲ λεʹ, Ἀναξιμένης μʹ, Ἱερώνυμος κηʹ, Μαρσύας δὲ καὶ Φιλόχορος κγʹ. Ante Archelaum regnat Perdiccas, annos, ut quidem Nicomedes Acanthius ait, unum et quadraginta: Theopompus vero ait quinque et triginta, Anaximenes, quadraginta: Hieronymus, octo et viginti: Marsyas vero et Philochorus, tres et viginti.
332

FRAGMENTA INCERTAE SEDIS

THEOPOMPI FRAGMENTA

342.

p. 332

Schol. Aristoph. Ran. vs. 220:Χύτροι, ἑορτὴ παρ ̓ Ἀθηναίοις γινομένη τῷ Διονύσῳ· ἄγεται δὲ παρὰ ταύτην τὴν αἰτίαν, ἣν καὶ Θεόπομπος ἐκτίθεται γράφων οὕτω· «Διασωθέντας οὖν τοὺς ἀνθρώπους, ᾗπερ ἐθάῤῥησαν ἡμέρᾳ, τῷ ταύτης ὀνόματι προσαγορεῦσαι καὶ τὴν ἑορτὴν ἅπασαν· ἔπειτα θύειν αὐτοῖς ἔθος ἔχουσι τῶν μὲν Ὀλυμπίων θεῶν οὐδενὶ τὸ παράπαν, Ἑρμῇ δὲ Χθονίῳ· καὶ τῆς χύτρας, ἢν ἕψουσι πάντες οἱ κατὰ τὴν πόλιν, οὐδεὶς γεύεται τῶν ἱερέων· τοῦτο δὲ ποιοῦσι τῇ ἡμέρᾳ, καὶ τοὺς τότε παραγενομένους ὑπὲρ τῶν ἀποθανόντων ἱλάσασθαι τὸν Ἑρμῆν.» Ἤγοντο δὲ ἀγῶνες αὐτόθι οἱ Χύτρινοι καλούμενοι, καθά φησι Φιλόχορος ἐν τῇ ἕκτῃ τῶν Ἀτθίδων. Chytri, festum Atheniensium Baccho consecratum; celebratur hanc ob causam, quam Theopompus quoque exponit, ita scribens: «Homines e diluvio servatos nomine ejus diei, quo animos erexissent, appellasse totum festum: tum morem iis esse, ut Olynipiorum quidem deorum sacrifr cent omnino nulli; Mercurio vero Inferno. Atque chytram (ollam), quam omnes coquunt in urbe, nemo gustat sacerdotum. Hoc faciunt eo die, et qui tum adsunt pro mortuis placant Mercurium.» Celebrabantur ibi certamina, Chytrina appellata, ut Philochorus libro sexto Atthidum tradit.Cf. Schol. ad Acharn, v. 1075 et Suidas v. Χύτροι, eandem rem e Theopompo narrantes. Etiam haec Welckerus ad Theopompum Grammaticum referenda esse suspicatur.
356

PHYLARCHUS

356

PHYLARCHI FRAGMENTA

FRAGMENTA INCERTAE SEDIS

PHYLARCHI FRAGMENTA

77.

p. 356

Etymologicum M. s. v. Φυλάσιοι:Φυλάσιοι, οἱ ἐκ τοῦ δήλου τῆς Φυλῆς· Φυλὴ γὰρ δῆμος τῆς Οἰνηίδος· δὲ Μένανδρος τόπον νομίζει εἶναι Φυλήν· δὲ Φίλαρχος φρούριον αὐτό φησιν εἶναι. Phylasii, Phylae pagi incolae: Phyle enim pagus est Oeneidis tribus. Menander Phylen esse vicum putat, Philarchus [lege Philochorusl castellum esse dicit.Dubitari non potest, quin hoc loco scribendum sit: Φιλόχορος pro Φίλαρχος. Apud Harpocrationem enim, ex quo Etym. M. auctor hausit, leguntur haec: Φυλὴ, Ἰσοκράτης ἐν τῷ περὶ τῆς εἰρήνης. Φυλὴ δῆμός ἐστὶ τῆς Οἰνηίδος· Μένανδρος δὲ Δυσκόλῳ τῆς Ἀττικῆς νομίζει εἶναι τόπον τὴν Φυλὴν, λέγων· ... Φιλόχορος δ ̓ ἐν ἑβδόμῳ Ἀτθίδος φρούριον αὐτό φησιν εἶναι.
368

PHANODEMUS

368

PHANODEMI FRAGMENTA

FRAGMENTA INCERTAE SEDIS

PHANODEMI FRAGMENTA

15.

p. 368

Athen. IV, 19, p. 168, A:Ὅτι τοὺς ἀσώτους καὶ τοὺς μὴ ἔκ τινος περιουσίας ζῶντας τὸ παλαιὸν ἀνεκαλοῦντό τε οἱ Ἀρεοπαγῖται καὶ ἐκολαζον, ἱστόρησαν Φανόδημος καὶ Φιλόχορος. Fuisse olim institutum, ut qui luxuriosi essent et qui non e propria re familiari viverent, eos Areopagitae ad tribunal suum vocarent punirentque, docent Phanodemus et Philochorus.
384

PHILOCHORUS

384

PHILOCHORI FRAGMENTA

ATTHIS

ATTHIS
LIBER I
Hoc libro Philochorus res Atticas perscripsisse videtur inde a populi Attici origine usque ad Cecropem. Quamquam enim duo tantum fragmenta (1 et 4), quae parvi sunt momenti, libri primi notam habent, inde tamen, quod, quae de Amphictyone narrantur, libro secundo tribuuntur, colligere possumus, quousque fere pertinuerit liber primus: namque verisimile est, a nova historiae Atticae periodo, quam Cecrops effecit (μετὰ Ὤγυγον ... ἀβασίλευτος ἔμεινεν ἡ Ἀττικὴ μέχρι Κέκροπος, fr. 8.), librum secundum habuisse initium. Neque est, cur, quae fr. 4 de voce ἄστυ ex libro primo afferuntur, ad Cecropem spectare putemus, ut Boeckhius (de Philoch. p. 9) statuit, quum alia quae omnino de populis vagis libro primo narranda erant, Philochorum facile eo perducere possent, ut urbis, quae postea certam ac firmam sedem praeberet, mentionem faceret. Huc accedit, quod probabile est, ad Cecropem spectare, quae de Areopago ex libro secundo Stephanus Byzantius (fr. 21) adducit; Alcippe enim, cui Halirrhothius vim intulit, Marte et Agraulo, filio Cecropis, nata erat (ef. Apollodor. III, 14,2).
PHILOCHORI FRAGMENTA

1.

p. 384

Schol. in Platon, p. 465 = 248 Ruhnk.:Πολλὰ ψεύδονται ἀοιδοὶ, παροιμία ἐπὶ τῶν κέρδους ἕνεκα καὶ ψυχαγωγίας ψευδῆ λεγόντων. ... Ἐμνήσθη ταύτης καὶ Φιλόχορος ἐν Ἀτθίδος α'. Multa mentiuntur poetae, proverbium de iis, qui lucri et oblectationis causa mendacia dicunt. Mentionem ejus fecit Philochorus Atthidis libro primo.
PHILOCHORI FRAGMENTA

2.

p. 384

Suidas v. Τριτοπάτορες:Δήμων ἐν τῇ Ἀτθίδι φησὶν, ἀνέμους εἶναι τοὺς Τριτοπάτορας. Φιλόχορος δὲ, τοὺς Τριτοπάτρεις πάντων γεγονέναι πρώτους. Τὴν μὲν γὰρ Γῆν καὶ τὸν Ἥλιον, φησὶν, ὃν καὶ Ἀπόλλωνα καλεῖ, γονεῖς αὐτῶν ἠπίσταντο τότε οἱ ἄνθρωποι· τοὺς δὲ ἐκ τούτων τρίτους πατέρας. Demon in Atthide dicit, Tritopatores esse ventos; Philochorus vero, Tritopatres omnium fuisse primos. Tellurem enim, inquit, et Solem (quem et Apollinem vocat) tunc homines eorum parentes esse crediderunt: horum vero liberos tertios patres appellarunt.Cf. Clidem. Fr 20, Phanodem. fr. 2.
PHILOCHORI FRAGMENTA

3.

p. 384

Photii Lex. p. 443 v. Τριτοπάτωρ:Τριτοπάτρεις οἱ μὲν ἀνέμους, Φιλόχορος δὲ τοὺς πρώτους ἐκ Γῆς καὶ Οὐρανοῦ, ἄρξαντας δὲ γενέσεως. Tritopatres alii ventos dicunt, Philochorus vero primos Coeli et Terrae liberos esse tradit, a quibus generatio initium ceperit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

4.

p. 384
Etym. M. v. Ἄστυ:Ἄστυ πόλις. Φιλόχορος ἐν τῷ πρώτῳ τῆς Ἀτθίδος φησίν· «Ἄστυ δὲ προσηγόρευσαν τὴν πόλιν, διὰ τὸ πρότερον νομάδας καὶ σποράδην ζῶντας τότε συνελθεῖν καὶ στῆναι ἐκ τῆς πλάνης ἐπὶ τὰς κοινὰς οἰκήσεις, ὅθεν οὐ μετανέστησαν.» Ἄστυ, urbs. Philochorus libro primo Atthidis dicit: «Ἄστυ vocarunt urbem, quod, quum prius in agris vitam degissent sparsimque habitassent, tum temporis convenerunt vagisque migrationibus relictis constiterunt ad sedem omnibus communem constituendam, unde jam non discesserunt.»Eadem legis apud Steph. Byz. v. Ἄστυ, nisi quod pro ἐν τῷ πρώτῳ τῆς Ἀτθ. habet ἑνδεκάτῃ Ἀτθίδος, sed numerus ια' ex antecedenti iota adscripto ortus esse videtur.
PHILOCHORI FRAGMENTA

5.

p. 384

Schol. Lucian. Catapl. 1:Τύραννος εἴρηται ἀπὸ τῶν Τυῤῥηνῶν τῶν βιαίων καὶ λῃστῶν ἐξαρχῆς, ὥς φησι Φιλόχορος. Τυῤῥηνοὶ γὰρ ὀλίγον τινὰ χρόνον οἰκήσαντες ἐν ταῖς Ἀθήναις ὤφθησαν ἐξανιστάμενοι τῇ πόλει, καὶ πολλοὶ μὲν αὐτῶν ἀπώλοντο ὑπὸ τῶν Ἀθηναίων, ἄλλοι δὲ ἐκφυγόντες Λῆμνον καὶ Ἴμβρον ᾤκησαν. Χρόνῳ δὲ ὕστερον ἀπὸ ταύτης τῆς αἰτίας ἐχθρωδῶς διακείμενοι τοῖς Ἀθηναίοις ὥρμησαν εἰς πλοῖα, καὶ κατασχόντες εἰς Βραυρῶνα τῆς Ἀττικῆς, ἥρπασαν παρθένους ἀρκτευομένας τῇ θεῷ ἐν Βραυρωνίοις, αἷς συνῴκησαν. Οἱ οὖν Ἀθήνησι ῥήτορες, ὡς ἐν δημοκρατίᾳ πολιτευόμενοι, ἔθος ἔχουσι τοὺς βασιλέας τυράννους καλεῖν, ἀντὶ τῆς παρ ̓ αὐτοῖς βίας τῶν Τυῤῥηνῶν. Tyrannus nomen habet a Tyrrhenis, qui ab initio violenti praedones erant, ut ait Philochorus. Tyrrheni enun, quum breve tempus Athenis habitassent, urbe expulsi sunt, eorumque multos interfecerunt Athenienses, alii effugerunt atque in Lemno et Imbro sedes fixerunt. Postea propter haec Atheniensibus infensi, conscensis navibus, Brauronem, qui Atticae pagus est, appulerunt, virgines in ursae occisae memoriam Dianae ante nuptias sacra facientes rapuerunt, cum iisque concubuerunt. Propter Tyrrhenorum violentiam igitur rhetores Athenienses, ut solent qui reipublicae administrandae operam dant, reges appellare consueverunt tyrannos.
385PHILOCHORI FRAGMENTA

6.

p. 385

Schol. Venet. B et L ad Hom. Il. A, 594:Φιλόχορός φησι, Πελασγοὺς αὐτοὺς (τοὺς Σίντιας Lemni incolas) ὄντας οὕτω προσαγορευθῆναι, ἐπεὶ πλεύσαντες εἰς Βραυρῶνα κανηφόρους παρθένους ἥρπασαν. Σίνεσθαι δὲ τὸ βλάπτειν λέγουσιν. Philochorus dicit, Sinties, qui Pelasgi sint, inde nomen habere, quod Brauronem appulsi virgines canephoros rapuissent. Nam per verbum σίνεσθαι exprimunt damno afficere.
PHILOCHORI FRAGMENTA

7.

p. 385
Servius ad Virgil. Aen. VIII, 600:Philochorus ait, ideo nominatos Pelasgos, quod velis et verno tempore advenire visi sunt, ut aves. Est Philochorus ex eorum numero, quos Strabo intelligit V, p. 339, ubi dicit: Οἱ τὴν Ἀτθίδα συγγράψαντες ἱστοροῦσι περὶ τῶν Πελασγῶν, ὡς καὶ Ἀθήνησι γενομένων τῶν Πελασγῶν· διὰ δὲ τὸ πλανήτας εἶναι καὶ δίκην ὄρνεων ἐπιφοιτᾶν ἐφ ̓ οὓς ἔτυχε τόπους, πελαργοὺς ὑπὸ τῶν Ἀττικῶν κληθῆναι.
PHILOCHORI FRAGMENTA

8.

p. 385

Eusebius Praep. Evang. X, 10, p. 489, ex Julio Africano haec affert:Ἀπὸ Ὠγύγου, τοῦ παρ ̓ ἐκείνοις (Ἀττικοῖς) αὐτόχθονος πιστευθέντος, ἐφ ̓ οὗ γέγονεν μέγας καὶ πρῶτος ἐν τῇ Ἀττικῇ κατακλυσμὸς, Φορωνέως Ἀργείων βασιλεύοντος, ὡς Ἀκουσίλαος ἱστορεῖ, μέχρι πρώτης Ὀλυμπιάδος, ὁπόθεν Ἕλληνες ἀκριβοῦν τοὺς χρόνους ἐνόμισαν, ἔτη συνάγεται χίλια εἴκοσι.... Ταῦτα γὰρ τὰ Ἀθηναίων ἱστοροῦντες, Ἑλλάνικός τε καὶ Φιλόχορος, οἱ τὰς Ἀτθίδας (nempe γράψαντες) ... ἐμνήσθησαν. ... Φαμὲν τοίνυν ... Ὤγυγον, ὃς τοῦ πρώτου κατακλυσμοῦ γέγονεν ἐπώνυμος, πολλῶν διαφθαρέντων διασωθεὶς, κατὰ τὴν ἀπ ̓ Αἰγύπτου τοῦ λαοῦ μετὰ Μωσέως ἔξοδον, γεγενῆσθαι. ... Μετὰ δὲ Ὤγυγον διὰ τὴν ἀπὸ τοῦ κατακλυσμοῦ πολλὴν φθορὰν ἀβασίλευτος ἔμεινεν νῦν Ἀττικὴ μέχρι Κέκροπος ἔτη ρπθ'. Τὸν γὰρ μετὰ Ὤγυγον Ἀκταῖον, τὰ πλασσόμενα τῶν ὀνομάτων, οὐδὲ γενέσθαι φησὶ Φιλόχορος. Inde ab Ogyge, quem ex terra ortum esse illi credunt, sub quo primum magnumque diluvium accidit, regnante in Argolide Phoroneo, ut tradit Acusilaus, usque ad primam Olympiadem, unde Graeci accuratius tempora describere sibi visi sunt, anni computantur mille et viginti. ... Haec enim, qui res Atticas enarrant, Hellanicus et Philochorus, Atthidum scriptores, memorant. ... Dicimus igitur, Ogygem, qui, quod haustis aquarum vi quam plurimis salvus et incolumis evaserat, primo diluvio nomen dedit, eo fere tempore vixisse, quo Moses populum ex Aegypto duxit. ... Post Ogygem vero Attica, quae diluvio valde esset vexata, sine rege erat annos centum et octoginta novem usque ad Cecropem. Actaeum enim et quorum nomina finguntur post Ogygem, omnino nullos fuisse dicit Philochorus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

9.

p. 385

Justin. Mart. Coh. ad Graec. p. 9 sq. ed. Par., p. 10, ed. Colon. 1686:Καὶ οἱ τὰ Ἀθηναίων δὲ ἱστοροῦντες, Ἑλλάνικός τε καὶ Φιλόχορος, οἱ τὰς Ἀτθίδας, Κάστωρ τε καὶ Θαλλὸς καὶ Ἀλέξανδρος Πολυίστωρ ... ὡς σφόδρα ἀρχαίου καὶ παλαιοῦ τῶν Ἰουδαίων ἄρχοντος Μωσέως μέμνηνται. Mosis ut antiqui Judaecrum ducis mentionem faciunt quum ii qui res Atticas enarrant, Hellanicus et Philochorus, Atthidum scriptores, Castor et Thallus, tum Alexander Polyhistor.Non probabile est Philochorum de Mose loquutum esse: Justinus non recte intellexisse videtur auctorem, quo usus est.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER II
Libro secundo historia a Cecrope usque ad Creontem archontem (Olymp. XXIV, 3) deducta est. Quae enim de Amphictyone, de Erichthonio, de Erechtheo, de Theseo a Philochoro tradita sunt, ex hoc libro citantur; atque sententia, in quam Boeckhius inclinat, librum tertium incepisse a Creonte archonte, Olymp. XXIV, 3, ideo probabilis est, quod Philochorus ab hoc inde anno certiorem temporum descriptionem secundum archontum seriem exhibuisse putandus est.
PHILOCHORI FRAGMENTA

10.

p. 385

Eusebius in Χρονικῶν λόγῳ πρώτῳ in Jos. Scalig. Thes. temp. p. 28, ed. Amstel. 1658:Κέκροψ διφυὴς τῆς τότε Ἀκτῆς, νῦν δὲ Ἀττικῆς, ἐβασίλευσεν ἔτη ν', διὰ μῆκος σώματος οὕτω καλούμενος, ὥς φησιν Φιλόχορος, ὅτι Αἰγύπτιος ὢν τὰς δύο γλώςσας ἠπίστατο. Cecrops regnabat in Attica, quae tum temporis Acte vocabatur, quinquaginta annos, diphyes appellatus propter insignem corporis proceritatem, ut ait Philochorus, vel quod duas linguas, quippe ex Aegypto oriundus, cognitas habebat.Eadem sunt apud Syncell. Chron. p. 153, A. Phavorin. v. Κέκροψ exprimit Philochori sententiam, hunc temen non nominat.
386PHILOCHORI FRAGMENTA

11.

p. 386

Strabo IX, p. 609 Alm. [368 Tzsch.]:Φησὶ Φιλόχορος πορθουμένης τῆς χώρας ἐκ θαλάττης μὲν ὑπὸ Καρῶν, ἐκ γῆς δὲ ὑπὸ Βοιωτῶν, οὓς ἐκάλουν Ἄονας, Κέκροπα πρῶτον εἰς δυωκαίδεκα πόλεις συνοικίσαι τὸ πλῆθος, ὧν ὀνόματα, Κεκροπία, Τετράπολις, Ἐπακρία, Δεκέλεια, Ἐλευσὶς, Ἄφιδνα (λέγουσι δὲ καὶ πληθυντικῶς Ἀφίδνας), Θόρικος, Βραυρὼν, Κύθηρος, Σφηττὸς, Κηφισία, Φαληρός. Πάλιν δ ̓ ὕστερον εἰς μίαν πόλιν συναγαγεῖν λέγεται τὴν νῦν τὰς δώδεκα Θησεύς. Narrat Philochorus, quum Atticam Cares a mari, a terra Boeoti, quos vocabant Aones, popularentur, principem Cecropem in duodecim urbes multitudinem composuisse, quarum nomina sunt Cecropia, Tetrapolis, Epacria, Decelea, Eleusis, Aphidna (plurali etiam numero Aphidnas dicunt), Thoricus, Brauron, Cytherus, Sphettus, Cephisia, Phalerus. Has deinde duodecim urbes in unam contraxisse eam, quae etiamnum est, dicitur Theseus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

12.

p. 386

Schol. Pind. Ol. IX, 68:Φιλόχορος δέ φησι Κέκροπα, βουλόμενον τὸν τῶν Ἀθηναίων δῆμον καὶ τὸ πλῆθος ἐπιγνῶναι, κελεῦσαι αὐτοὺς λίθους λαβεῖν καὶ ἐνεγκεῖν εἰς τὸ μέσον, ἐξ ὧν ἐπιγνῶναι δισμυρίους αὐτοὺς ὄντας. Ἀπὸ Κέκροπος οὖν φησι τοὺς ὄχλους λαοὺς ὀνομασθῆναι. Philochorus dicit, Cecropem, quum vellet Atheniensium numerum cognoscere, eos jussisse lapides afferre et in medium projicere indeque cognovisse, eorum esse viginti millia; propterea a Cecrope populos vocatos esse λαούς (lapides).
PHILOCHORI FRAGMENTA

13.

p. 386

Macrob. Sat, I, 10, fin.:Saturnalia itemque Opalia celebrari (crediderunt), quod Satarnus ejusque uxor tam frugum quam fructuum repertores esse credantur. Itaque omni jam foetu agrorum coacto, ab hominibus hos deos coli, quasi vitoe cultioris auctores, quos etiam nonnullis coelum ac terram esse persuasum est. Saturnumque (scil. coelum) a satu dictum, cujus caussa de coelo est: et terram Opem, cujus ope humanoe vitoe alimenta quoeruntur, vel ab opere, per quod fructus frugesque nascuntur. ... Philochorus Saturno et Opi primum in Attica statuisse aram Cecropem dicit, eosque deos pro Jove Terraque coluisse, instituisseque, ut patres familiarum et frugibus et fructibus jam coactis passim cum servis vescerentur, cum quibus patientiam laboris in colendo rure toleraverant: delectari enim deum honore servorum contemplatu laboris.
PHILOCHORI FRAGMENTA

14.

p. 386

Ulpian. in Demosth. De falsa legat. t. 5, p. 117, B (Basil. 1572):Ἄγραυλος καὶ Ἕρση καὶ Πάνδροσος θυγατέρες Κέκροπος, ὥς φησιν Φιλόχορος. Λέγουσι δὲ, ὅτι πολέμου συμβάντος τοῖς Ἀθηναίοις, ὥστε Εὔμολπος ἐστράτευσε κατ ̓ Ἐρεχθέως, καὶ μηκυνομένου τούτου, ἔχρησεν Ἀπόλλων ἀπαλλαγήσεσθαι, ἐάν τις ἂν ἕλῃ ἑαυτὸν ὑπὲρ τῆς πόλεως. τοίνυν Ἄγραυλος ἑκοῦσα αὑτὴν ἐξέδωκεν εἰς θάνατον. Ἔῤῥιψε γὰρ ἑαυτὴν ἐκ τοῦ τείχους. Εἶτα, ἀπαλλαγέντος τοῦ πολέμου, ἱερὸν ὑπὲρ τούτου ἐστήσαντο αὐτῇ, παρὰ τὰ προπύλαια τῆς ἀκροπόλεως. Agraulos, Herse et Pandrosos filiae Cecropis, ut ait Philochorus; aiunt vero, quum bello affligerentur Athenienses, facta ab Eumolpo contra Erechtheum expeditione, idque traheretur, Apollinem praedicasse, bellum compositum iri, si quis pro civitatis salute se ipse interfecturus esset; Agraulos tum morti volens se tradidit; de muro enim praecipitem se dedit. Quare postea, bello sedato, templum ei exstruxerunt prope arcis propylaea.
PHILOCHORI FRAGMENTA

14.

p. 386

Ibidem p. 134:Ἱέρεια γέγονεν Ἄγραυλος Ἀθηναίων, ὥς φησι Φιλόχορος. Agraulos fuit Minerva; sacerdos , ut ait Philochorus.Pro Ἀθηναίων scribendum esse Ἀθηνᾶς apparet ex Hesychio v. Ἄγλαυρος.
PHILOCHORI FRAGMENTA

15.

p. 386

Macrob, Sat, III, 8:Signum Veneris est Cypri barbatum corpore, sed veste muliebri cum sceptro ac statura virili. Etputant, eandem marem ac feminam esse. Aristophanes eam Ἀφρόδιτον appellat. Loevinus etiam sic ait: Venerem igitur almum adorans, sive femina sive mas est, ita uti alma noctiluca est. Philochorus quoque in Atthide eandem affirmat esse lunam, et ei sacrificium facere viros cum veste muliebri, mulieres cum virili, quod eadem et mas existimatur et femina. Adnotat Lenzius, Philochorum ad Cyprum et Venerem ibi cultam declinasse videri, ubi de Cecropis filiabus sermonem fecerit: in Agrauli enim honorem victimas humanas Salamine Cypri immolatas esse dici; atque unum ex Herses posteris Paphum condidisse Adonimque procreasse.
PHILOCHORI FRAGMENTA

16.

p. 386

Stephan, Byz.:Ἄρειος πάγος, ἀκρωτήριον Ἀθήνησιν, ὡς Ἀπολλόδωρος ἐν τῷ περὶ θεῶν ἐννάτῳ, ἐν τὰς φονικὰς κρίσεις ἐδίκαζον διὰ τὰς ἀπὸ τοῦ σιδήρου γιγνομένας μιαιφονίας. Φιλόχορος δὲ ἐν Ἀτθίδος δευτέρῳ βιβλίῳ, ὅτι τὸν Ἁλιῤῥόθιον τὸν Ποσειδῶνος ἀποθανεῖν βιαζόμενον ὑπὸ Ἄρεως διὰ τὴν Ἀλκίππην τὴν αὐτοῦ θυγατέρα. Areopagus, collis in Athenarum urbe, ut Apollodorus libro nono de diis, in quo caedis ferro perpetratae caussas judicabant. Philochorus vero secundo Atthidis libro auctor est, eum inde nomen accepisse, quod Halirrhothius ὑπὸ Ἄρεος, i. e. a Marte, cujus filiae vim intulisset, occisus fuerit.Pro ὅτι τὸν Ἁλ. etc. Heynius ad Apollod. III, 14, a probabiliter scripsit: Διὰ τὸ τὸν Ἁλιῤῥόθιον τ. Π. ἀποθανεῖν ὑπὸ Ἄρεως, βιαζόμενον τὴν Ἀλκίππην, τὴν αὐτοῦ θυγατέρα.
387PHILOCHORI FRAGMENTA

17.

p. 387

Maximus in prooemio ad S. Dionysii Areopagitae Opera, Antverp. 1634, vol. II, p. 34:Ἐδίκαζον οὖν Ἀρεοπαγίται περὶ πάντων σχεδὸν τῶν σφαλμάτων καὶ παρανομιῶν, ὡς ἅπαντά [?] φησιν Ἀνδροτίων ἐν πρώτῃ, καὶ Φιλόχορος ἐν δευτέρᾳ καὶ τρίτῃ τῶν Ἀτθίδων. Judicabant igitur Areopagitae fere de omnibus peccatis et delictis, sicut Androtio in primo, et Philochorus in secundo et tertio Atthidum libro aiunt.
PHILOCHORI FRAGMENTA

18.

p. 387

Athen. II, 2, p. 38, C.:Φιλόχορος δέ φησιν Ἀμφικτύονα τὸν Ἀθηναίων βασιλέα, μαθόντα παρὰ Διονύσου τὴν τοῦ οἴνου κρᾶσιν, πρῶτον κεράσαι. Διὸ καὶ ὀρθοὺς γενέσθαι τοὺς ἀνθρώπους οὕτω πίνοντας, πρότερον ὑπὸ τοῦ ἀκράτου καμπτομένους· καὶ διὰ τοῦτο ἱδρύσασθαι βωμὸν Ὀρθοῦ Διονύσου ἐν τῷ τῶν Ὡρῶν ἱερῷ. Αὗται γὰρ καὶ τὸν τῆς ἀμπέλου καρπὸν ἐκτρέφουσι. Πλησίον δ ̓ αὐτοῦ καὶ ταῖς Νύμφαις βωμὸν ἔδειμεν, ὑπόμνημα τοῖς χρωμένοις τῆς κράσεως ποιούμενος. Καὶ γὰρ Διονύσου τροφοὶ αἱ Νύμφαι λέγονται· καὶ θεσμὸν ἔθετο προσφέρεσθαι μετὰ τὰ σῖτα ἄκρατον, μόνον ὅσον γεύσασθαι, δεῖγμα τῆς δυνάμεως τοῦ ἀγαθοῦ θεοῦ, τὸ δὲ λοιπὸν ἤδη κεκραμένον, ὁπόσον ἕκαστος βούλεται· προσεπιλέγειν δὲ τούτῳ τὸ τοῦ Διὸς σωτῆρος ὄνομα, δια.... καὶ μνήμης ἕνεκα τῶν πινόντων, ὅτι οὕτω πίνοντες ἀσφαλῶς σωθήσονται. Scribit Philochorus, Amphictyonem regem Atheniensium, quum a Baccho didicisset vini temperandi rationem, primum diluisse: et propterea, qui sic mixtum biberunt homines, rectos ambulasse, quum antea curvi ob meri potum incederent: ob idque beneficium aram Recto Baccho posuisse in Horarum delubro, quoniam vitis fructum Horae enutriant educentque. Juxta illam vero (ut ait idem auctor) Nymphis quoque exstruxit aram, documentum futurum bibituris, temperandum esse vinum; quia Nymphae Bacchi nutrices fuisse perhibentur. Legemque instituit, ut captis cibis primum meri nonnihil sumerent, gustandi solum caussa, quo Boni Dei quanta vis esset declararent; deinde vero ut temperatum biberent, quantum quisque vellet: denique ut super hoc Jovis servatoris invocarent nomen, quo monerentur recordarenturque bibentes, se, eo modo si biberent, certo salvos incolumesque futuros.Lacunam post ὄνομα Joann. Levinuis apud Casaubonum ita explevit: διδαχῆς καὶ μν. ἕν. Ceterum cf. Athen. IV, 24, p 179.
PHILOCHORI FRAGMENTA

19.

p. 387

Idem XV, 14, p. 693, D:Φιλόχορος δ ̓ ἐν δευτέρῳ Ἀτθίδος, «Καὶ θέσμιον, φησὶν, ἐτέθη τότε προσφέρεσθαι μετὰ τὰ σιτία πᾶσιν ἀκράτου μὲν ὅσον γεῦμα καὶ δεῖγμα τῆς δυνάμεως τοῦ ἀγαθοῦ θεοῦ, τὸν δὲ λοπὸν ἤδη κεκραμένον. Δι ̓ καὶ τροφοὺς τοῦ Διονύσου τὰς νύμφας ὀνομασθῆναι.» Philochorus dicit secundo libro Rerum Atticarum: «Etiam lege quadam tunc sancitum est, ut post captos cibos sumeretur meri tantum quantum satis esset ad gustandam et ex specimine quodam cognoscendam Boni Dei vim, reliquum vero deinde temperatum. Quare etiam nutrices Bacchi nominatae sunt Nymphae.»
PHILOCHORI FRAGMENTA

20.

p. 387

Id. II, 2, p 37, E:Φιλόχορος δέ φησιν ὅτι οἱ πίνοντες οὐ μόνον ἑαυτοὺς ἐμφανίζουσιν οἵτινες εἰσὶν, ἀλλὰ καὶ τῶν ἄλλων ἕκαστον ἀνακαλύπτουσι παῤῥησίαν ἄνοντες. Philochorus ait, qui bibunt, hos non modo sese prodere quales sint, verum etiam loquendi licentia, qua utantur, alterius cujusvis prodere secreta.
PHILOCHORI FRAGMENTA

21.

p. 387

Idem XIV, 6, p. 628, A:Φιλόχορός φησιν, ὡς οἱ παλαιοὶ σπένδοντες οὐκ ἀεὶ διθυραμβοῦσιν, ἀλλ ̓ ὅταν σπένδωσι, τὸν μὲν Διόνυσον ἐν οἴνῳ καὶ μέθῃ, τὸν δ ̓ Ἀπόλλων μεθ ̓ ἡσυχίας καὶ τάξεως μέλπουσιν. Philochorus ait, veteres non semper, quoties libarent, dithyrambis esse usos; sed libantes, inquit, Bacchum quidem vino madidos temulentosque cecinisse, Apollinem vero placide et modeste.Hermannus ad Arist. Poet. p. 90 reposuit μέλπουσι pro vulgata μέλποντες·
PHILOCHORI FRAGMENTA

22.

p. 387

Jo. Malala Chronogr. p. 18, C (ed. Venet. 1733), postquam auctore Dinarcho dixit, Dionysum Delphis mortuum et sepultum esse, ita pergit:Ὡσαύτως δὲ καὶ σοφώτατος Φιλόχορος τὰ αὐτὰ συνεγράψατο. Ἐν ἐκθέσει εἶπε περὶ τοῦ αὐτοῦ Διονύσου· «Ἔστιν ἰδεῖν τὴν ταφὴν αὐτοῦ ἐν Δελφοῖς παρὰ τὸ Ἀπόλλωνα τὸν χρυσοῦν. Βάθρον δέ τι εἶναι ὑπονοεῖται σορὸς, ἐν γράφεται· Ἐνθάδε κεῖται θανὼν Διόνυσος ἐκ Σεμέλης.» Eodem modo eadem de re scripsit sapientissimus Philochorus in expositione de Baccho, dicens: «Conspicitur ejus sepulcrum Delphis juxta Apollinem Aureum. Gradus quidam esse videtur ejus sepulcrum, in quo scriptum est: Bacchus, Semeles filius, hic jacet sepultus.»
388PHILOCHORI FRAGMENTA

23.

p. 388

Euseb. Arm. N. 710, p. 292 ed. Mai:Ut nonnulli aiunt, Bacchi gesta, resque ejus in India; item Lycurgi et Actoeonis et Penthei; et quomodo Bacchus in proelio adversatus periit, ut dicit Dinarchus poeta, non rhetor. Qui autem voluerit, licet ei adhuc spectare Bacchi sepulcrum Delphis juxta aureum Apollinem. Jam Bacchus copiarum dux reproesentatur muliebri habitu, quia copiis, quibus proeerat, feminoe fuerunt immixtoe: viris enim et feminis ad bellum oeque utebatur, ut narrat Philochorus in secundo.
PHILOCHORI FRAGMENTA

23.

p. 388

Syncellus p. 162, C:Διονύσου πράξεις καὶ τὰ περὶ Ἰνδοὺς, Λυκοῦργόν τε καὶ Ἀκταίωνα καὶ Πενθέα, ὅπως τε Περσεῖ συστὰς εἰς μάχην ἀναιρεῖται, ὥς φησι Δείναρχος ποιητὴς, οὐχ ῥήτωρ. Τῷ δὲ βουλομένῳ πάρεστιν ἰδεῖν αὐτοῦ τὴν ταφὴν ἐν Δελφοῖς παρὰ τὸν Ἀπόλλωνα τὸν χρυσοῦν. ... Βάθρον δέ τι νομίζεται τοῖς ἀγνοοῦσιν Διονύσου τάφος, στρατηγὸς δὲ δοκεῖ γενέσθαι, καὶ οὕτω γράφεται θηλύμορφος διά τε ἄλλας αἰσχρὰς αἰτίας καὶ διὰ τὸ μιξόθηλυν στρατὸν ὁπλίζειν· ὥπλιζε γὰρ σὺν τοῖς ἄῤῥεσι τὰς θηλείας, ὥς φησιν Φιλόχορος ἐν δευτέρῳ. Bacchi acta et res ab eo adversus Indos, Lycurgum, Actaeonem et Pentheum gestae; ut commisso in Perseum praelio mortem oppetierit, ut Dinarchus poeta, non ille rhetor, commemorat. Qui autem voluerit, potest inspicere ejus sepulcrum Delphis juxta Apollinem Aureum. Gradus quidam esse creditur ignaris Bacchi sepulcrum. Videtur autem dux esse copiarum, atque talis repraesentatur muliebri corpore et propter alias res inhonestas et propter mulieres viris admixtas in ejus exercitu militantes: nam viros pariter ac mulieres armabat, ut ait Philochorus libro secundo.Cf. Scaliger. Thes. temp. p. 122.
PHILOCHORI FRAGMENTA

24.

p. 388

Harpocrat. v. Κοβαλεία:... Κοβαλεία ἐλέγετο προσποιητὴ μετὰ ἀπάτης παιδιὰ, καὶ κόβαλος ταύτῃ χρώμενος. Ἔοικε δὲ συνώνυμον τῷ βωμολόχῳ. Φιλόχορος ἐν δευτέρῳ Ἀτθίδος· «Οὐ γὰρ, ὥσπερ ἔνιοι λέγουσι, βωμολόχον τινὰ καὶ κόβαλον γίνεσθαι νομιστέον τὸν Διόνυσον.» Κοβαλεία vocabatur fictus ludus jocusve dolo et fallacia conjunctus: et κόβαλος, qui hunc ludum ludit: idem significare videtur ac βωμολόχος. Philochorus Atthidis libro secundo: «Nec enim, ut quidam aiunt, Dionysum scurram et deceptorem fuisse (κόβαλον) existimandum est.»Eadem referunt Schol. ad Arist. Equit. 415, Suidas v. Κοβαλεία, Phavorinus et Photius in Lex. ab Herm. edit. p. 130.
PHILOCHORI FRAGMENTA

25.

p. 388

Harpocrat. v. Κανηφόροι:Φιλόχορος ἐν δευτέρᾳ Ἀτθίδος φησὶν, ὡς Ἐριχθονίου βασιλεύοντος πρῶτον κατέστησαν αἱ ἐν ἀξιώματι παρθένοι φέρειν τὰ κανᾶ τῇ θεῷ ἐφ ̓ οἷς ἐπέκειτο τὰ πρὸς τὴν θυσίαν τοῖς τε Παναθηναίοις καὶ ταῖς ἄλλαις πομπαῖς. Philochorus secundo libro Atthidis dicit, Erichthonio regnante virgines nobiles primum lectas fuisse, quae in Panathenaeis et in aliis pompis Minervae canistra ferrent, in quibus inerant ea, quae ad sacrificia pertinebant.Eadem habes apud Suidam v. Κανηφόροι et in Photii Lex. p. 97 Herm.
PHILOCHORI FRAGMENTA

26.

p. 388

Schol. Aristoph. Vesp. 544:Ἐν τοῖς Παναθηναίοις οἱ γέροντες θαλλοὺς ἔχοντες ἐπόμπευον. ... μέντοι Δικαίαρχος ἐν τῷ Παναθηναϊκῷ, οὐκ οἶδα ἐξ ὅτου ποτὲ, καὶ τὰς γραῦς ἐν τοῖς Παναθηναίοις ὑπείληφε θαλλοφορεῖν, πολλῶν ἀλλήλοις ὁμολογούντων περὶ τοῦ μόνους τοὺς πρεσβύτας θαλλοφορεῖν, Ξενοφῶντος μὲν ἐν τῷ Συμποσίῳ, Φιλοχόρου δὲ ἐν τῇ δευτέρᾳ· ὅς γε καὶ τὸν καταδόντα τὸ ἔθος Ἐριχθόνιον συνίστησι. In Panathenaeis senes ramos gestantes pompam ducebant. Dinarchus tamen in Panathenaico, nescio unde tandem, statuit etiam vetulas ramos praetulisse; quum tamen multi inter se consentientes de senibus tantum thallophoris loquantur, Xenophon in Symposio et Philochorus libro secundo; qui etiam institutorem hujus moris Erichthonium affert.Eadem exhibet Phavorinus v. Θαλλοφόροι.
PHILOCHORI FRAGMENTA

27.

p. 388

Harpocr. v. Εὐανδρία:Παναθηναίοις εὐανδρίας ἀγὼν ἤγετο. Ἀνδοκίδης δ ̓ ἐν τῷ κατ ̓ Ἀλκιβιάδου δηλοῖ καὶ Φιλόχορος. In Panathenaeis pulchritudinis inter viros certamen cele. brabatur (sc. ut eo certamine pulcherrimos senes eligerent, qui Minervae thallophori essent), quod Andocides declarat in oratione adversus Alcibiadem, et Philochorus.Ad hoc certamen respicere videtur Xen. Symp. IV, 17: Θαλλοφόρους τῇ Ἀθηνᾷ τοὺς καλοὺς γέροντας ἐκλέγονται.
PHILOCHORI FRAGMENTA

28.

p. 388

Euseb. Arm. N. 611, p. 287 ed. Mai:Eleusine regnavit Celeus Triptolemi oequalis, quem tradit Philochorus longa nave circumeuntem distribuisse triticum: navim autem creditam esse serpentem volucrem, quia forma ejusmodi proedita erat.
PHILOCHORI FRAGMENTA

28.

p. 388

Eadem Syncellus p. 158, D:Ἐλευσῖνος πόλεως Κελεὸς ἐβασίλευσε, καθ ̓ δν Τριπτόλεμος ἦν, ὅν φησιν Φιλόχορος μακρῷ πλοίῳ προσβαλόντα ταῖς πόλεσι τὸν σῖτον διαδοῦναι. Ὑπονοεῖσθαι δὲ πτερωτὸν ὄφιν εἶναι τὴν ναῦν, ἔχειν δέ τι καὶ τοῦ σχήματος. Eleusine Celeus regnabat coaevus Triptolemo, quem Philochorus ait longa navi ad urbes accessisse et frumenta distribuisse; obtinere autem opinionem, ejus navem fuisse serpentem pennatum, habuisse autem ejusmodi fere speciem.Cf. Apollodor. III, 14, 7; Scaliger. Thes. temp. p. 116.
389PHILOCHORI FRAGMENTA

29.

p. 389

Nat. Com. III, 16:Erat Iambe muliercula quoedam Meganiroe (Metanirae) ancilla, ut tradidit Philochorus, Panos et Echus filia, quoe quum deam moestam videret, ridiculas narratiunculas et sales iambico metro ad commovendam deam ad risum et ad sedandum dolorem interponebat. In Schol. ad Nicandr. Al. 130 et ad Eurip. Or. 692 eadem referuntur, sed Philochori nulla fit mentio.
PHILOCHORI FRAGMENTA

31.

p. 389

Schol. Soph. OEd. Col. 99:Πολέμων... καὶ ἄλλοις τισὶ θεοῖς νηφαλίου φησὶ θυσίας γίγνεσθαι, γράφων οὕτως· Ἀθηναῖοί τε γὰρ ἐν τοῖς τοιούτοις ἐπιμελεῖς ὄντες, καὶ τὰ πρὸς τοὺς θεοὺς ὅσιοι, νηφάλια μὲν ἱερὰ θύουσι, Μνημοσύνῃ, Μούσῃ, Ἠοῖ, Ἡλίῳ, Σελήνῃ, Νύμφαις, Ἀφροδίτῃ Οὐρανίᾳ, Φιλόχορος δὲ καὶ περί τινων ἄλλων θυσιῶν τὸν αὐτὸν τρόπον δρωμένων φησὶν ἐν τῇ δευτέρᾳ τῶν Ἀτθίδων Διονύσῳ τε καὶ ταῖς Ἐρεχθέως θυγατράσι. Καὶ οὐ μόνον θυσίας νηφαλίους, ἀλλὰ καὶ ξύλα τινὰ, ἐφ ̓ ὧν ἔκαιον· Κράτης μὲν οὖν Ἀθηναῖος τὰ μὴ ἀμπέλινα τῶν ξύλων πάντα νηφάλιά φησι προσαγορεύεσθαι· δὲ Φιλόχορος ἀκριβέστερόν φησι, τὰ μήτε ἀμπέλινα μήτε σύκινα, ἀλλὰ τὰ ἀπὸ τῶν θύμων νηφάλιά φησι καλεῖσθαι. Καὶ πρώτῃ φησὶν ὕλῃ πρὸς τὰς ἐμπύρους θυσίας ταύτῃ κεχρῆσθαι, παρ ̓ καὶ τοὔνομα λαβεῖν τὸν θύμον, ὡς παρὰ τὴν θυμίασιν καὶ τὴν θυὴν πεποιημένης τῆς φωνῆς. Polemo etiam aliis quibusdam deis dicit sacra fieri abstemia, ita scribens: Athenienses enim in ejusmodi rebus solliciti ac religiosi, sacra abstemia faciunt Mnemosynae, Musae, Aurorae, Soli, Lunae, Nymphis, Veneri Uraniae. Philochorus Atthidis libro secundo de allis quoque sacris loquitur, quae eodem modo factitantur Baccho et Erechthei filiabus. Atque non modo sacra abstemia, sed etiam ligna quaedam abstemia, quibus illa cremabant, habebant. Et Crates quidem Atheniensis praeter vitem ait omnia ligna vocari abstemia; Philochorus vero accuratius dicit, neque vitis neque ficus, sed thymi lignum vocari abstemium. Atque primo dicit hoc ligno ad cremanda sacra usos esse; quare etiam thymi nomen id accepisse, quippe quae vox a θυμίασει (suffitu) vel a θυῇ formata esset.
PHILOCHORI FRAGMENTA

32.

p. 389

Harpocr. v. Ἐπίβοιον:Φιλόχορος ἐν δευτέρῳ φησὶν οὕτως· «Ἐὰν δέ τις τῇ Ἀθηνᾷ θύῃ βοῦν, ἀναγκαῖόν ἐστι καὶ τῇ Πανδώρᾳ (edit. Bekk. Πανδρόσῳ) θύειν ὄϊν [μετὰ βοὸς], καὶ ἐκαλεῖτο τὸ θῦμα ἐπίβοιον.» Philochorus libro secundo sic scribit: «Si quis Minervae bovem sacrificat, oportet eum cum hove Pandorae quoque (al. Pandroso) ovem sacrificare, idque sacrificium vocabatur Epiboeum.»Eadem habent Phavor. et Suid. s. h. v.
PHILOCHORI FRAGMENTA

33.

p. 389

Harpocrat. v. Βοηδρόμια:Ἑορτή τις Ἀθήνησιν οὕτω καλουμένη, ἥν φησι Φιλόχορος ἐν δευτέρα νενομίσθαι, ἐπειδὴ Ἴων Ξούθου ἐβοήθησε σπουδῇ πολεμουμένοις Ἀθηναίοις ὑπὸ Εὐμόλπου τοῦ Ποσειδῶνος, Ἐρεχθέως βασιλεύοντος. Boedromia festum erat Athenis, quod Philochorus libro secundo institutum fuisse refert, postquam Ion, Xuthi filius, opem Atheniensibus tulerat, ab Eumolpo Neptuni filio bello vexatis, regnante Erechtheo.Suidas v. Βοηδρόμια ex Harpocratione haec transcripsit, sed Philochorum non nominavit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

34.

p. 389

Phavorinus v. Βοηδρόμια:Ἑορτή τις Ἀθήνησι, οὕτω καλουμένη, ἥν φησι Φιλόχορος ... ὅτι ἐτιμᾶτσ βοηδρόμιος Ἀπόλλων. Ἐκλήθη δὲ καὶ θυσία καὶ μήν. Boedromia festum erat Athenis, ita appellatum, quod Philochorus dicit ... quia colebatur Apollo Boedromius (auxiliaris). Vocabatur ita et sacrificium et mensis.Prior hujus loci pars, valde mutilata, ex Harpocratione hausta est: posterior pars conferenda est cum iis, quae in Etym. M. v. Βοηδρομιὼν leguntur.
PHILOCHORI FRAGMENTA

35.

p. 389

Strab. IX, p. 601 Alm. (339 Tzsch.):Οἵ τε τὴν Ἀτθίδα συγγράψαντες πολλὰ διαφωνοῦντες, τοῦτό γε ὁμολογοῦσιν, οἵ γε λόγου ἄξιοι, ὅτι, τῶν Πανδιονιδῶν τεσσάρων ὄντων, Αἰγέως τε καὶ Λύκου καὶ Πάλλαντος καὶ [τοῦ] τετάρτου Νίσου, καὶ τῆς Ἀττικῆς εἰς τέτταρα μέρη διαιρεθείσης, Νῖσος τὴν Μεγαρίδα λάχοι, καὶ κτίσαι τὴν Νίσαιαν. Φιλόχορος μὲν οὖν ἀπὸ ἰσθμοῦ μέχρι τοῦ Πυθίου διήκειν αὐτοῦ φησι τὴν ἀρχὴν, Ἄνδρων δὲ μέχρι Ἐλευσῖνος καὶ τοῦ Θριασίου πεδίου. Qui Atthidem scripserunt, quanquam in multis dissentiunt, in eo tamen omnes, qui quidem alicujus sunt nominis, consentiunt, quod, quum Pandionidae essent quatuor, Aegeus, Lycus, Pallas et Nisus, Atticaque divisa esset in quatuor portiones, Nisus Megaridem sorte obtinuerit, Nisaeamque condiderit. Philochorus ab Isthmo ad Pythium usque regnum ejus pertinuisse scribit, Andro usque ad Eleusinem et campum Thriasium.Lenzius legendum censet Αἰγέως pro αὐτοῦ, quod Schol. ad Aristoph. Lys. 58 haec tradat: Πανδίων διαδεξάμενος τὴν Κέκροπος βασιλεία, προσκτησάμενος δὲ καὶ τὴν Μεγαρίδα, ἔνειμε τὴν χώραν εἰς δ' μοίρας, Αἰγεῖ μὲν τὴν παρὰ τῷ ἄστει μεχρὶ Πυθίου, Πάλλαντι δὲ τὴν Παραλίαν, Λύκῳ δὲ τὴν Διακρίαν, Νίσῳ δὲ τὴν Μεγαρίδα. Sed Aegei regnum non pertinebat ab urbe usque ad Isthmum, audacius vero est scribere apud Strabonem: Παρὰ τὸ ἄστυ μεχρὶ Πυθίου, quod idem Lenzius proponit. Pythium situm fuit in confinibus Megarae, Boeotiae, Atticae. Igitur nihil apud Strabonem mutandum est.
390PHILOCHORI FRAGMENTA

36.

p. 390

Schol. Eur. Hippol. 35:Τοὺς Παλλαντίδας υπὸ Θησέως ἀνῃρῆσθαι Φιλόχορος ἱστορεῖ οὕτω· «Πάλλαντος ἐπιθέσθαι ταῖς Ἀθήναις διανοουμένου, καὶ τὴν Σφηττίαν ὁδὸν προφανῶς διαπορευομένου ἐπὶ τὸ ἄστυ μετὰ τῆς δυνάμεως αὐτοῦ, οἱ τούτου παῖδες κατὰ βούλησιν τοῦ πατρὸς Γαργηττῷ ἐγκαθίζουσι μετὰ τῶν ἡλικιωτῶν, ἵν ̓, ὅταν ἐπεξέλθωσιν οἱ Ἀθηναῖοι, καὶ Πάλλας συμβάλῃ, ἐξ ἐφόδου προσπεσόντες λάβωσι τὴν πόλιν. Ἀνὴρ δέ τις, ὃς ἐκηρύκευσε τῷ Πάλλαντι, ἀπαγγέλλει τῷ Θησεῖ τὸ γινόμενον. δὲ προσπεσὼν εὐθὺς μετὰ τῶν ἡλικιωτῶν αὐτοὺς ἀναιρεῖ. Pallantidas Philochorus narrat a Theseo hoc modo interemtos esse: «Pallanti quum esset in animo Athenas aggredi et via Sphettia aperte cum exercitu ad urbem accederet, filii ejus ex patris voluntate in Gargetto se cum aequalibus collocarunt, ut, quum Athenienses ex urbe egressi essent manusque conseru issent cum Pallante, ipsi prorumperent primoque impetu urbem caperent. Sed vir quidam, qui Pallantis crat praeco, denunciavit, quod agebatur, Theseo, isque cum aequalibus illos aggressus est et interemit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

37.

p. 390

Plutarch. Thes. c. 14: δὲ Ἑκάλη καὶ τὸ περὶ αὐτὴν μυθολόγημα τοῦ ξενισμοῦ καὶ τῆς ὑποδοχῆς ἔοικε μὴ πάσης ἀμοιρεῖν ἀληθείας. Ἔθυον γὰρ Ἑκαλήσιον οἱ πέριξ δῆμοι συνιόντες Ἑκαλείῳ Διὶ, καὶ τὴν Ἑκάλην ἐτίμων Ἑκαλίνην ὑποκοριζόμενοι διὰ τὸ κἀκείνην νέον ὄντα κομιδῇ τὸν Θησέα ξενίζουσαν ἀσπάσασθαι πρεσβυτικῶς, καὶ φιλοφρονεῖσθαι τοιούτοις ὑποκρισμοῖς. Ἐπεὶ δὲ ηὔξατο μὲν ὑπὲρ αὐτοῦ τῷ Διὶ, βαδίζοντος ἐπὶ τὴν μάχην, εἰ σῶς παραγένοιτο, θύσειν, ἀπέθανε δὲ πρὶν ἐκεῖνον ἐπανελθεῖν, ἔσχε τὰς εἰρημένας ἀμοιβὰς τῆς φιλοξενίας τοῦ Θησέως κελεύσαντος, ὡς Φιλόχορος ἱστόρηκεν. Hecale et quae de ea fabula hospitii et convivii commemoratur, non omnino videntur ex vano esse. Sacrum Hecalesium circumjecti populi concilio indicto Jovi Hecaleo faciebant, et Hecalen colebant, diminutivo nomine Hecalinen appellantes: quod illa quoque juvenem admodum hospitio excipiens Theseum, vetularum more salutasset et blandita fuisset ei diminuti vis nominibus. Quae quia pro eo ad pugnam progrediente, si sospes revertisset, Jovi voverat hostias, diem autem suum ante illius reditum obierat, haec retulit hospitalitatis Thesei jussu praemia ut Philochorus tradidit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

38.

p. 390

Plutarchus Thes. c. 16, postquam fabulam memoravit qua pueri Athenienses in Labyrintho vel post vagos errores interiisse, vel a Minotauro occisi esse dicuntur, pergit:Φιλόχορος δέ φησιν οὐ ταῦτα συγχωρεῖν Κρῆτας, ἀλλὰ λέγειν, ὅτι φρουρὰ μὲν ἦν Λαβύρινθος, οὐδὲν ἔχων κακὸν ἀλλ ̓ τὸ μὴ διαφυγεῖν τοὺς φυλαττομένους. Ἀγῶνα δὲ Μίνως ἐπ ̓ Ἀνδρόγεῳ γυμνικὸν ἐποίει, καὶ τοὺς παῖδας ἆθλα τοῖς νικῶσιν ἐδίδου τέως ἐν τῷ Λαβυρίνθῳ φυλαττομένους. Ἐνίκα δὲ τοὺς προτέρους ἀγῶνας μέγιστον παρ ̓ αὐτῷ δυνάμενος τότε καὶ στρατηγῶν, ὄνομα Ταῦρος, ἀνὴρ οὐκ ἐπιεικὴς καὶ ἥμερος τὸν τρόπον, ἀλλὰ καὶ τοῖς παισὶ τῶν Ἀθηναίων ὑπερηφάνως καὶ χαλεπῶς προσφερόμενος. Cretenses Philochorus auctor est haec infitias ire, ac dicere, custodiam Labyrinthum fuisse, quae nihil mali, nisi quod non valerent inde effugere custoditi, haberet: Minoem, in Androgei memoriam ludos gymnicos fecisse, victoribusque praemio dedisse pueros, qui tunc in labyrintho asservati essent. Vicisse prioribus ludis eum, cujus fuisset id temporis prima apud illum auctoritas, no. mine Taurum, militiae praefectum, feris et duris hominem moribus, qui pueros Atheniensium superbe et crudeliter haberet.
PHILOCHORI FRAGMENTA

39.

p. 390

Euseb. Arm. N. 787, p. 295 ed. Mai:Ea quoe de Minotauro narrat Philochorus in Atthidis secundo: nempe fuisse ducem quendam Minotaurum natura crudelem et efferum. Jam quum Minos agonem propter Androgeum, quem Athenienses occiderant, celebraret, victorique filios Atticos proemii loco decerneret, Minotaurus viribus proepollens cunctos superabat; donec a Theseo qui secum certavit victus filios se libertati redditurum spopondit. Harum rerum testes sunt etiam Cnossii.
PHILOCHORI FRAGMENTA

39.

p. 390

Syncellus p. 163, C:Αὐτοὶ δὲ οἱ Κνώσιοι λέγουσιν, εἶναι τοῦ Μίνω στρατηγὸν, ὃς ὠνομάζετο Ταῦρος, τὴν δὲ φύσιν ὠμὸς καὶ ἀνήμερος ἦν. Ἐπεὶ δὲ Μίνως ἀγῶνα ἐπ ̓ Ἀνδρογέῳ ἐτίθει, ὃν ἀπέκτειναν Ἀθηναῖοι, τοὺς Ἀττικοὺς δὲ παῖδας ἔπαθλον ἐδίδου, ἰσχυρὸς ὢν Ταῦρος πάντων κατεκράτει. Ὡς δὲ καὶ τῷ Θησεῖ τοῦ ἀγῶνος μετεδόθη, καὶ τὸν Ταῦρον κατεπάλαισε, συνέβη καὶ τοὺς παῖδας διασωθῆναι καὶ τὴν πόλιν ἀφαιρεθῆναι τοῦ δασμοῦ, ὡς Φιλόχορος ἱστόρησεν ἐν δευτέρᾳ Ἀτθίδος. Ipsi Cnossii tradunt, Minoem habuisse militiae praefectum, nomine Taurum, hominem ferum ac rudem moribus. Quum autem Minos certamen instituisset in Androgei, quem Athenienses interfecerant, memoriam, puerosque Atticos praemio daret, Taurus, vir fortis, omnes superavit. Sed quum Theseus quoque in certamine contenderet, Taurumque devinceret, evenit ut pueri servarentur et urbs Athenarmn tributo liberaretur, quod Philochorus tradit Atthidis libro secundo.
PHILOCHORI FRAGMENTA

39.

p. 390

Excerpta histor. in Crameri Anecdot. Paris. Vol. 2, 146, 24:Τὸν Μινώταυρον, ὃν Φιλόχορος ἱστορεῖ τὸν Μίνω στρατηγὸν γενέσθαι. Minotaurum Philochorus dicit Minois ducem fuisse.
391PHILOCHORI FRAGMENTA

40.

p. 391

Plut. Thes. c. 19:Δήμων τὸν Ταῦρον ἀναιρεθῆναί φησι τὸν τοῦ Μίνω στρατηγὸν, ἐν τῷ λιμένι διαναυμαχοῦντα, τοῦ Θησέως ἐκπλέοντος· ὡς δὲ Φιλόχορος ἱστόρηκε, τὸν ἀγῶνα τοῦ Μίνω συντελοῦντος, ἐπίδοξος ὢν ἅπαντας πάλιν νικήσειν Ταῦρος ἐφθονεῖτο. Καὶ γὰρ δύναμις αὐτοῦ διὰ τὸν τρόπον ἦν ἐπαχθὴς, καὶ διαβολὴν εἶχεν, ὡς τῇ Πασιφάῃ πλησιάζων. Διὸ καὶ τοῦ Θησέως ἀξιοῦντος ἀγωνίσασθαι, συνεχώρησεν Μίνως. Ἔθους δὲ ὄντος ἐν Κρήτῃ θεᾶσθαι καὶ τὰς γυναῖκας, Ἀριάδνη παροῦσα πρός τε τὴν ὄψιν ἐξεπλάγη τοῦ Θησέως, καὶ τὴν ἄθλησιν ἐθαύμασε πάντων κρατήσαντος. Ἡσθεὶς δὲ καὶ Μίνως, μάλιστα τοῦ Ταύρου καταπαλαισθέντος καὶ προπηλακισθέντος, ἀπέδωκε τῷ Θησεῖ τοὺς παῖδας καὶ ἀνῆκε τῇ πόλει τὸν δασμόν. Demon Taurum, Minois ducem, interfectum esse ait in proelio navali, quod cum Theseo in portu inierat, quum hic solveret. Ut Philochorus vero tradit, in invidiam incurrit, quod in ludis etiam, quos edidit Minos, omnes victurus esse putabatur. Potentia enim qua fruebatur invisa erat ob ejus indolem ac mores, et crimini ei datum est , quod cum Pasiphae consuetudinem haberet. Quare quum Theseus certamen peteret, eum admisit Minos. Quum autem mos esset apud Cretenses, ut et feminae spectaculis interessent, Ariadne praesens obstupuit, quum Theseum conspiceret et virtutem ejus in certando omnes superantis admirata est. Minos vero et ipse gavisus est, quod Taurus ignominiose prostratus esset, ob eamque rem Theseo liberos restituit et Athenis tributum remisit.Pasiphae Daphnis dicebatur Spartanis, quod certissima oracula daret. Fuit et Cretensis regina Minotauri partu famosa; quo interfecto Theseus abduxit Ariadnen uxorem sibi et filio Hippolyto Phoedram: cui, Serapione Rhodio et Philochoro (auctoribus), vim intulit ejus forma captus, uxore necata. At Phoedra indignata filium patri incusavit, quod se appellasset: qui diras in filium jactavit, quoe ratoe fuerunt: a suis enim equis in rabiem versis innocens discerptus est. Sic illam de se et sorore ultionem scripsit Lupus Anilius. Idem scribit in Helene tragoedia. Ex Appuleio De orthographia. Postrema Dübnerus ita correxit: Sic illa de se et sorore ultionem sumsit. Lupus Anilius idem scribit in Helene tragoedia.
PHILOCHORI FRAGMENTA

41.

p. 391

Phutarch. Thes. c. 16 L., c. 17 H.:Φιλόχορος παρὰ Σκίρου φησὶν ἐκ Σαλαμῖνος τὸν Θησέα λαβεῖν κυβερνήτην μὲν Ναυσίθοον, πρῳρέα δὲ Φαίακα, μηδέπω τότε τῶν Ἀθηναίων προσεχόντων τῆ θαλάσσῃ. Philochorus ab Sciro ait ex Salamine Theseum gubernatorem Nausithoum accepisse, et Phaeacem prorae rectorem, quod nondum Athenienses rem maritimam tractarent.
PHILOCHORI FRAGMENTA

42.

p. 391

Harpocr. v. Σκίρον:Καὶ Ἀθηνᾶν δὲ Σκιράδα τιμῶσιν Ἀθηναῖοι, ἣν Φιλόχορος μὲν ἐν δευτέρᾳ Ἀτθίδος ἀπὸ Σκίρου τινὸς Ἐλευσινίου μάντεως κεκλῆσθαι, Πραξίων δὲ ἐν β' Μεγαρικῶν ἀπὸ Σκίρωνος. Athenienses colunt Minervam Σκιράδα, quam Philochorus in secundo Atthidis a Sciro vate quodam Eleusinio dictam ait; Praxion in secundo Megaricorum, a Scirone.Habes eadem apud Schol. ad Aristoph. Eccl. 18, nisi quod post Σκίρωνος legitur τοῦ συνοικίσαντος Σαλαμῖνα. Suidas et Photius Harpocrationis verba exhibent.
PHILOCHORI FRAGMENTA

43.

p. 391

Athen. II, p 495, E, de pentaploa poculo, quo qui cursu vicerant donabantur:Μνημονεύει αὐτῆς Φιλόχορος ἐν δευτέρᾳ Ἀτθίδος. Pentaploa. Meminit hujus calicis Philochorus, secundo libro Atthidos.
PHILOCHORI FRAGMENTA

44.

p. 391

Harpocr.:Ὀσχοφόροι ... περὶ τῶν ὀσχοφόρων ἄλλοι τε εἰρήκασι, καὶ Φιλόχορος ἐν τῇ δωδεκάτῃ. De Oschophoris cum alii meminere, tum Philochorus libro duodecimo [imo secundo].Oschophoria Theseus instituit, quare non dubitandum est, quin pro ἐν τῇ δωδεκάτῃ legendum sit ἐν τῇ δευτέρᾳ: facile enim ιβ ̓ oriri potuit ex antecedenti iota subscripto.
PHILOCHORI FRAGMENTA

45.

p. 391

Phutarch. Thes. c. 35 tradit Herculem impetrasse ab Aidoneo Molosso, ut Theseo libertatem redderet, huncque vinculis expeditum rediisse Athenas. Tum pergit:Καὶ ὅσα ὑπῆρχε τεμένη πρότερον αὐτῷ, τῆς πόλεως ἐξελούσης, ἅπαντα καθιέρωσεν Ἡρακλεῖ, καὶ προσηγόρευσεν ἀντὶ Θησείων Ἡράκλεια, πλὴν τεσσάρων, ὡς Φιλόχορος ἱστόρηκεν Ac quaecunque delubra ante sibi fuerant a civitate assignata, Theseus cuncta Herculi, quatuor exceptis, sacravit, dixitque pro Theseis Heraclea, ut auctor Philochorus est.
PHILOCHORI FRAGMENTA

46.

p. 391

Euseb. Arm. E. 618, p. 288, ed. Mai:Fabula raptoe Proserpinoe ab Aedoneo Molossorum rege. Huic erat validis membris canis Cerberus, qui deinde Pirithoum ad stuprandam mulierem cum Theseo accedentem occidit. Theseum vero, quum et ipse occidendus foret, expedivit Hercules superveniens: propter quod summum discrimen visus est ah inferis remigrare. Hoec narrat Philochorus in Atthidis secundo.
PHILOCHORI FRAGMENTA

46.

p. 391

Eadem Syncellus p. 158, C:Κόρης ἁρπαγὴ Περσεφόνης ὑπὸ Ἀϊδωνέως τοῦ Μολοσσῶν βασιλέως, ὃς εἶχε κύνα παμμεγέθη, τὸν λεγόμενον Κέρβερον, τὸν Πειρίθουν ὕστερον διεχρήσατο παραγενόμενον ἐφ ̓ ἁρπαγῇ τῆς γυναικὸς ἅμα Θησεῖ. Θησέα δὲ παρατυχῶν Ἡρακλῆς ἐῤῥύσατο μέλλοντα συνδιαφθείρεσθαι τῷ Πειρίθῳ. Διὰ δὲ τὸ τοῦ κινδύνου προῦπτον ἐξ ᾍδου νομίζεται Θησεὺς ἀνεληλυθέναι, ὡς Φιλόχορος ἱστορεῖ ἐν Ἀτθίδος δευτέρῳ. Proserpina puella rapta ab Aidoneo Molossorum rege, qui canem habebat ingentem, cui nomen erat Cerberi: hic Pirithoum postea interfecit, qui cum Theseo venerat ad rapiendam regis uxorem. Theseum, cui jam eadem imminebat sors, quam habuit Pirithous, servavit Hercules qui forte supervenit. Atque propter hanc insperatam ex imminenti periculo salutem Theseus ex Orco rediisse creditur, ut Philochorus tradit Atthidis libro secundo.
392PHILOCHORI FRAGMENTA

47.

p. 392

Etym. M. v. Θήσειον:Θήσειον, τέμενός ἐστι τῷ Θησεῖ, τοῖς οἰκέταις ἄσυλον ἦν, ἐλέγοντο δὲ δίκαι ἐνταῦθα· ναὸς τοῦ Θησέως, ἐφ ̓ ὃν οἱ ἀποδιδράσκοντες δοῦλοι προσέφευγον. Φιλόχορος δὲ οὐ μόνον τοὺς οἰκέτας τὸ παλαιόν φησι καταφεύγειν εἰς τὸ Θήσειον, ἀλλὰ καὶ τοὺς ὁπωσοῦν ἱκετεύοντας. Theseum, locus Theseo sacer, qui servis asylum praebebat; dicebantur ibi causae; vel templum Thesei, in quod servi perfugiebant. Philochorus vero ait, olim non modo servos, sed supplices omnis generis in Theseum confugisse.
PHILOCHORI FRAGMENTA

48.

p. 392

Etym. M. v. Ἀρητήσιον:Ἀρητήσιον, τόπος Ἀθήνησιν οὕτω καλούμενος, ὅτι Θησεὺς μετὰ τὸ ὑποτρέψαι ἐκ τοῦ ᾍδου, ἐκπεσὼν Ἀθηνῶν, ἐκεῖσε τὰς κατὰ τῶν ἐχθρῶν ἀρὰς ἐποιήσατο. Παρὰ τὰς ἀρὰς οὖν ἀρητήσιον τόπος ἐκλήθη. Οὕτω Φιλόχορος ἐν τῷ δευτέρῳ τῶν Ἀτθίδων. Aretesium, locus in Athenarum urbe, ita appellatus quod Theseus, quum, ex Orco redux factus, Athenis esset expulsus, illic exsecrationes in hostes effudit. Propter has exsecrationes (ἀρὰς) locus vocatus est Aretesium. Ita Philochorus libro secundo Atthidum.Phavorinus h, v. eadem habet quae Etym. M.
PHILOCHORI FRAGMENTA

49.

p. 392
Phut, Theseo c. 26:Εἰς δὲ τὸν πόντον ἔπλευσε (Θησεὺς) τὸν Εὔξεινον, ὡς μὲν Φιλόχορος καί τινες ἄλλοι λέγουσι, μεθ ̓ Ἡρακλέους ἐπὶ τὰς Ἀμαζόνας συστρατεύσας, καὶ γέρας ἀριστεῖον Ἀντιόπην ἔλαβεν. Οἱ δὲ πλείους, ὧν ἐστὶ καὶ Φερεκύδης καὶ Ἑλλάνικος καὶ Ἡρόδωρος, ὕστερόν φασιν Ἡρακλέους ἰδιόστολον πλεῦσαι τὸν Θησέα, καὶ τὴν Ἀμαζόνα λαβεῖν αἰχμάλωτον, πιθανώτερα λέγοντες. Theseusin pontum Euxinum navigavit, ut Philochorus et nonnulli alii referunt, Herculem ad bellum adversus Amazones sequutus, et praemium virtutis accepit Antiopam. At major pars, in quibus est Pherecydes, Hellanicus et Herodotus, post Herculem aiunt cum propria classe navigasse Theseum, et captivam duxisse hanc Amazonem: quod quidem est probabilius.
PHILOCHORI FRAGMENTA

50.

p. 392

Strabo IX, p. 619, C (p. 407, Tzsch.):Περὶ δὲ τοῦ Ἅρματος τοῦ Βοιωτικοῦ οἱ μέν φασιν ἐκπέσοντος ἐκ τοῦ ἅρματος ἐν τῇ μάχῃ τοῦ Ἀμφιαράου κατὰ τὸν τόπον, οὗ νῦν ἐστι τὸ ἱερὸν αὐτοῦ, τὸ ἅρμα ἔρημον ἐνεχθῆναι περὶ τὸν ὁμώνυμον τόπον· οἱ δὲ τοῦ Ἀδράστου συντριβῆναι τὸ ἅρμα φεύγοντός φασιν ἐνταῦθα, τὸν δὲ διὰ τοῦ Ἀρείονος σωθῆναι. Φιλόχορος δ ̓ ὑπὸ τῶν κωμητῶν σωθῆναί φησιν αὐτόν. Διὰ τοῦτο ἰσοπολιτείαν πολιτείαν αὐτοῖς παρὰ τῶν Ἀργείων ὑπάρξαι. Quod ad Harma Boeoticum spectat, sunt qui dicant, Ampliiarao in pugna e curru prolapso ibi, ubi nunc ejus est sacellum, currum vacuum delatum esse ad locum, qui ab eo Harma vocatur: alii Adrasti fugientis currum ibi confractum aiunt, ipsum vero Arionis equi ope evasisse. Philochorus a pagi hujus incolis ait eum servatum fuisse; ideoque eis jus civitatis apud Argivos esse.
PHILOCHORI FRAGMENTA

51.

p. 392

Phitarch. Thes. p. 14, c. 29:Συνέπραξε δὲ καὶ (Θησεὺς) Ἀδράστῳ τὴν ἀναίρεσιν τῶν ὑπὸ τῇ Καδμείᾳ πεσόντων ... πείσας καὶ σπεισάμενος. ... Φιλόχορος δὲ κὰι σπονδὰς περὶ νεκρῶν ἀναιρέσεως γενέσθαι πρώτας ἐκείνας. Theseus adjutor Adrasto fuit ad recuperanda illorum corpora qui sub Cadmea ceciderant, ... datis acceptisque hinc inde induciis. ... Philochorus etiam inducias de tollendis caesis illas fuisse primas tradit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

52.

p. 392

Tatian. Λόγῳ πρὸς Ἕλληνας § 48 [p. 166, ed. Colon.] et ex eo Euseb. Praep. Evang. X , 11, p. 490, A ed. Vig.:Περὶ τῆς Ὁμήρου ποιήσεως, γένους τε αὐτοῦ καὶ χρόνου, καθ ̓ ὃν ἤκμασε, προηρεύνησαν πρεσβύτατοι μὲν ... μετὰ δὲ ἐκείνους Ἔφορος Κυμαῖος καὶ Φιλόχορος Ἀθηναῖος. ... Φιλόχορος δέ (φησιν αὐτὸν ἠκμακέναι) μετὰ τὴν Ἰωνικὴν ἀποικίαν ἔτεσι μ' ἐπὶ ἄρχοντος Ἀθήνησιν Ἀρχίππου, τῶν Ἰλιακῶν ὕστερον ἔτεσιν ἑκατὸν ὀγδοήκοντα. Ac de Homeri quidem poesi, genere ac tempore quo floruerit, omnium antiquissimi... jam diligenter ante quaesiverunt. Quibus eadem in opera successere Ephorus Cumaeus, Philochorus Atheniensis. ... Philochorus (ait eum floruisse) post Ionicam coloniam annis quadraginta, archonte Athenis Archippo, annis post eversam Trojam centum et octoginta.
393PHILOCHORI FRAGMENTA

54.b

p. 393

Gellius III, 11, ait:Super oetate Homeri atque Hesiodi non consentitur; alii Homerum quam Hesiodum majorem natu fuisse scripserunt, in queis Philochorus et Xenophanes.
PHILOCHORI FRAGMENTA

54.c

p. 393

Grammat. vet. ap. Schellenberg. Antimach. p. 114, 59:Ἀναξιμένης καὶ Δαμάστης καὶ Πίνδαρος Χῖον τὸν Ὅμηρον ἀποφαίνονται... Φιλόχορος δὲ Ἀργεῖον. Anaximenes, Damastes et Pindarus Homerum esse Chium declarant, Philochorus vero eum esse Argivum.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER III
Liber tertius complecti videtur annos ducentos viginti duo, a Creonte archonte (Olymp. XXIV, 3) usque ad Olymp. LXXX, 1, quo anno Areopagi auctoritas paene sublata est gravissimamque respublica subiit mutationem. Ex hoc enim libro sumta sunt, quae narrantur de ὅρκῳ πρὸς λίθῳ a Solone sancito (fr. 65), de Hipparcho (fr. 67), de demis a Clisthene institutis (fr. 71 sqq.), de Mercurii statua in foro collocata, Olymp. LXXII, 2 (fr. 82; cf. Boeckh. p. 14), de Theorico ante Olymp. LXXX, 1, a Pericle constituto (fr. 85; cf. Plutarch. Pericl. c. 9), de Aethaea urbe, quae in Helotarum rebellione, Olymp. LXXIX facta, alicujus momenti erat ( fr. 87; cf. Thucyd. I, 101). Lysandri citharistae Philochorus in hoc libro meminisse videtur, ubi de Panathenaeorum certaminibus musicis a Solone institutis vel ubi de ludis Pythiis, post primum bellum sacrum instauratis, dicendum erat.
PHILOCHORI FRAGMENTA

56.

p. 393

Athen. XIV, 7, p. 630, F:Οἱ Λάκωνες ἐν τοῖς πολέμοις τὰ Τυρταίου ποιήματα ἀπομνημονεύοντες εὔρυθμον κίνησιν ποιοῦνται. Φιλόχορος δέ φησι, κρατήσαντας Λακεδαιμονίους Μεσσηνίων διὰ τὴν Τυρταίου στρατηγίαν, ἐν ταῖς στρατείαις ἔθος ποιήσασθαι, ἂν δειπνοποιήσωνται καὶ παιονίσωσιν, ᾄδειν καθ ̓ ἕνα Τυρταίου, κρίνειν δὲ τὸν πολέμαρχον καὶ ἆθλον διδόναι τῷ νικῶντι κρέας. Lacedaemonii in bellis carmina Tyrtaei recitantes, numeroso passu gradiuntur. Philochorus vero ait, Lacedaemonios, postquam duce Tyrtaeo Messenios superassent, in expeditionibus bellicis morem instituisse, ut, coena peracta, et decantato hymno, singuli canerent Tyrtaei aliquod carmen, judex autem esset Polemarchus, et victori praemium daret carnem.
394PHILOCHORI FRAGMENTA

58.

p. 394

S. Maximus in Prooemio ad S. Dionysii Areopagitae Opera, Antverp. 1634, vol. II, p. XXXIV:Ἐκ γὰρ τῶν ἐννέα καθισταμένων ἀρχόντων Ἀθήνησι τοὺς Ἀρεοπαγίτας ἔδει συνεστάναι δικαστὰς, ὥς φησιν Ἀνδροτίων ἐν δευτέρᾳ τῶν Ἀτθίδων· ὕστερον δὲ πλειόνων γέγονεν ἐξ Ἀρείου πάγου βουλή· τουτέστιν ἐξ ἀνδρῶν περιφανεστέρων πεντήκοντα καὶ ἑνός. Οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἦν εἰς τὴν ἐξ Ἀρείου πάγου βουλὴν τελεῖν· ἀλλ ̓ οἱ παρ ̓ Ἀθηναίοις πρωτεύοντες ἐν τε γένει καὶ πλούτῳ καὶ βίῳ χρηστῷ, ὡς ἱστορεῖ Φιλόχορος διὰ τῆς τρίτης τῶν αὐτῶν Ἀτθίδων. Ex novem illis archontibus, qui Athenis constituti erant, eligi oportebat Areopagitas judices, ut ait Androtio libro secundo Atthidum: postea pluribus concessus est Areopagi senatus, nimirum viris illustrioribus quinquaginta et uni; non vero cuilibet liberum erat in Areopagi senatum venire, sed iis tantum, qui nobilitate, divitiis vitaeque probitate excellebant, ut tradit Philochorus libro tertio Historiarum item Atticarum.
PHILOCHORI FRAGMENTA

60.

p. 394

Athen. IV, 19, p. 168, A:Ὅτι δὲ τοὺς ἀσώτους καὶ τοὺς μὴ ἔκ τινος περιουσίας ζῶντας τὰ παλαιὸν ἀνεκάλουντο οἱ Ἀρεοπαγῖται καὶ ἐκόλαζον, ἱστόρησαν Φανόδημος καὶ Φιλόχορος. Fuisse olim institutum, ut, qui luxuriosi essent, et qui non e propria re familiari viverent, eos Areopagitae ad tribunal suum vocarent punirentque, docent Phanodemus et Philochorus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

61.

p. 394

Harpocratio:Ἀντιγραφεὺς, καθιστάμενος ἐπὶ τῶν καταβαλλόντων τινὰ τῇ πόλει χρήματα, ὥστε ἀντιγράφεσθαι ταῦτα. ... Διττοὶ δὲ ἦσαν ἀντιγραφεῖς, μὲν τῆς διοικήσεως, ὥς φησι Φιλόχορος, δὲ τῆς βουλῆς, ὡς Ἀριστοτέλης ἐν Ἀθηναίων πολιτείᾳ. Ἀντιγραφεὺς, constitutus iis qui civitati pecunias solvunt ut eas conscriberet.—Fuere autem duo ἀντιγραφεῖς, unus administrationis, ut ait Philochorus; alter vero senatus, ut Aristoteles monuit in Republ. Athen.Ex Harpocratione sua habent Suidas et Phavorinus, Philochorum autem et Aristotelem non memorant.
PHILOCHORI FRAGMENTA

62.

p. 394

Harpocr. v. Περίστοιχοι:...Δίδυμος δέ τι γένος ἐλαιῶν περιστοίχους καλεῖ, ἃς Φιλόχορος στοιχάδας προσηγόρευσε. Didymus περιστοίχους vocat genus quoddam olearum, quas Philochorus στοιχάδας appellat.Eadem leguntur apud Suidam, Phavorinum h. v., etiam in Photii Lex. p. 311 ed. Herm.
PHILOCHORI FRAGMENTA

63.

p. 394

Athen. I, 8, p. 9, C:Φιλόχορος ἱστορεῖ καὶ κεκωλύσθαι Ἀθήνησιν ἀπέκτου ἀρνὸς μηδένα γεύεσθαι, ἐπιλιπούσης ποτὲ τῆς τῶν ζῴων τούτων γενέσεως. Philochorus memoriae prodidit, Athenis quoque, quum defecisset aliquando pecudum genus, vetitum fuisse, ne quis intonso agno vesceretur.
PHILOCHORI FRAGMENTA

64.

p. 394

Idem IX, 4, p. 375, B:Ἦν δὲ καὶ παλαιὸς νόμος, ὥς φησιν Ἀνδροτίων, τῆς ἐπιγονῆς ἕνεκα τῶν θρεμμάτων, μὴ σφάττειν πρόβατον ἄπεκτον ἄτοκον. Διὸ τὰ ἤδη τέλεια ἤσθιον ... Καὶ νῦν δὲ τὴν τῆς Ἀθηνᾶς ἱέρειαν (ἔθος) οὐ θύειν ἀμνήν. ... Καὶ κατὰ χρόνον δέ τινα ἐκλιπόντων τῶν βοῶν, φησὶν Φιλόχορος, νομοθετηθῆναι διὰ τὴν σπάνιν ἀπέχεσθαι αὐτοὺς τῶν ζῴων, συναγαγεῖν βουλομένους καὶ πληθῦσαι τῷ μὴ καταθύεσθαι. Est Athenis vetus institutum, ut Androtion ait, quo proli gregum consuleretur, pecudem non mactare intonsam, aut quae nondum peperisset: quare jam adultas comedebant. ... Atque etiam nunc obtinet ut Minervae sacerdos non immolet agnam. ... Quumque aliquando deficerent boves, lege cautum fuisse ait Philochorus, ut propter penuriam iis abstinerent; greges quippe comparare augereque volebant eo, quod non caederentur.
PHILOCHORI FRAGMENTA

65.

p. 394

Harpocr. v. Λίθος:...Ἐοίκασι δ ̓ Ἀθηναῖοι πρός τινι λίθῳ τοὺς ὅρκους ποιεῖσθαι, ὡς Ἀριστοτέλης ἐν τῇ Ἀθηναίων πολιτείᾳ καὶ Φιλόχορος ἐν τῷ τρίτῳ ὑποσημαίνουσιν. Athenienses ad quendam lapidem jurasse feruntur, ut Aristoteles in Republica Atheniensium, et Philochorus libro tertio significant.Eadem haec leguntur apud Suidam s. h. v. et in Photii Lex. p. 164.
395PHILOCHORI FRAGMENTA

66.

p. 395

Athen. XIV, 9, p. 637, F:Φιλόχορος δ ̓ ἐν τρίτῃ Ἀτθίδος, «Λύσανδρος, φησὶν, Σικυώνιος κιθαριστὴς πρῶτος μετέστησε τὴν ψιλοκιθαριστικὴν, μακροὺς τοὺς τόνους ἐντείνας, καὶ τὴν φωνὴν εὔογκον ποιήσας, καὶ τὴν ἔναυλον κιθάρισιν, πρῶτοι οἱ περὶ Ἐπίγονον ἐχρήσαντο. Καὶ περιελὼν τὴν συντονίαν τὴν ὑπάρχουσαν ἐν τοῖς ψιλοῖς κιθαρισταῖς, χρώματά τε εὔχροα πρῶτος ἐκιθάρισε καὶ ἰαμβοὺς καὶ μάγαδιν, τὸν καλούμενον συριγμόν. Καὶ ὄργανον μετέλαβε μόνος τῶν πρὸ αὐτοῦ· καὶ τὸ πρᾶγμα αὐξήσας, χορὸν περιεστήσατο πρῶτος.» Philochorus in tertio libro Atthidis haec scribit: «Lysander Sicyonius citharista primus mutavit psilocitharisticam, longos nervos intendens, et vocem amplam spissamque faciens, et citharae cantum tibiae intermixtum adhibens, quo primus usus erat Epigonus. Igitur sublata macritudine, quae fuerat in psilocitharistarum cantu, chromata bene colorata primus cithara exsecutus est, et iambos, et magadin quem vocant sibilum: et primus omnium mutavit instrumentum. Denique, postquam rem ipsam locupletavit, chorum etiam primus circa se instituit.»Res tamen jam a Pisistrato instituta, ut ait Plutarch. Solone c. 31.
PHILOCHORI FRAGMENTA

67.
Olymp.55.1
p. 395

Harpocr. v. Ἀδύνατοι:... Οἱ ἐντὸς τριῶν μνῶν κεκτημένοι, τὸ σῶμα πεπηρωμένοι. Ἐλάμβανον δὲ οὗτοι δοκιμασθέντες ὑπὸ τῆς βουλῆς δύο ὀβολοὺς τῆς ἡμέρας ἑκάστης, ὀβολὸν, ὥς φησιν Ἀριστοτέλης ἐν Ἀθηναίων πολιτείᾳ· ὡς δὲ Φιλόχορός φησιν, ἐννέα δραχμὰς κατὰ μῆνα. Ἀδύνατοι, Invalidi.—Qui intra minas tres possiderent et membris essent mutili, ii, a senatu approbati, duos obolos in dies singulos vel unum obolum accipiebant, ut ait Aristoteles in Republica Atheniensium; ut vero Philochorus dicit, drachmas novem in mensem.Suidas h. v. et Zonaras in Lex. p. 42 ed. Tittm. cum Harpocrat. consentiunt, nisi quod ille post τῆς βουλῆς addit τῶν πεντακοσίων. Phavorinus et Hesychius h. v. Philochori nomen omittunt.
PHILOCHORI FRAGMENTA

69.

p. 395

Harpocratio:Τρικέφαλος Ἑρμῆς, ὥσπερ διδάσκων τὰς ὁδοὺς καὶ ἔχων ὑπογραφὴν, ποῦ μὲν αὕτη φέρει ὁδὸς, ποῦ δὲ ἐκείνη. Ἴσως δὲ πρὸς ἑκάστην ὁδὸν κεφαλὴν εἶχεν· ἔστι δὲ ἀναθεὶς τὸν τρικέφαλον Ἑρμῆν (ὡς Φιλόχορός φησιν ἐν τρίτῃ) Προκλείδης, Ἱππάρχου ἐραστής. Triceps. Mercurius, ut monstrator viarum, et cui subscriptum erat, quonam haec via, et quonam illa duceret. Forte autem caput ad viam unamquamque conversum habebat. Mercurium tricipitem dedicavit, ut Philochorus refert libro tertio, Proclides (Patroclides, Euclides) Hipparchi amator.Ultimis hujus loci verbis in Ms. Med. Annectuntur haec: Τοῦτον δέ φησι Φιλόχορος ἐν τρίτῃ Εὐκλείδην ἀναθεῖναι Ἀγκύλησι (pago Attico). Sed nomen Εὐκλείδης non minus quam quod in Etym. M. et Phavorino legitur Πατροκλείδης ex nomine Προκλείδης depravatum esse videtur. Apud Suidam et Photium in Lex. et Apostol. Prov. XIX, 51, repetuntur Harpocrationis verba.
PHILOCHORI FRAGMENTA

71.
Olymp.47.4
p. 395

Harpocr. v. Ἀλωπεκαὶ, δῆμος τῆς Ἀντιοχίδος:... Πόθεν δὲ ὠνομάσθησαν, Φιλόχορος ἐν τῇ τρίτῃ δηλοῖ. Alopecoe, populus Antiochidis tribus. ... Unde nomen habuerint, Philochorus libro tertio declarat.Hoc idem legitur apud Phavorinum h. v.
PHILOCHORI FRAGMENTA

72.

p. 395

Harpocr. v. Κεραμεῖς:... Δῆμός ἐστι φυλῆς τῆς Ἀκαμαντίδος Κεραμεῖς . ... Φησὶ δὲ Φιλόχορος ἐν τῇ τρίτῃ, εἰληφέναι τούτους τοὔνομα ἀπὸ τῆς κεραμικῆς τέχνης, καὶ τοῦ θύειν Κεράμῳ τινὶ ἥρωϊ. Ceramei, est populus Acamantidis tribus. ... Philochorus vero auctor in tertio, eos nomen cepisse ab arte figulina, et quod sacra faciant Ceramo cuidam heroi.
396PHILOCHORI FRAGMENTA

73.

p. 396

Harpocrat. v. Κολωναίτας:... Τοὺς μισθωτοὺς Κολωναίτας ὠνόμαζον, ἐπειδὴ παρὰ τῷ Κολωνῷ εἱστήκασαν, ὅς ἐστι πλησίον τῆς ἀγορᾶς, ἔνθα τὸ Ἡφαίστειον καὶ τὸ Εὐρυσάκειόν ἐστιν. Ἐκαλεῖτο δὲ Κολωνὸς οὗτος ἀγοραῖος. Ἦν δὲ καὶ ἕτερος Κολωνὸς πρὸς τὸ τοῦ Ποσειδῶνος ἱερόν. ... Περὶ τῶν Κολωνῶν Διόδωρός τε περιηγητὴς καὶ Φιλόχορος ἐν τῇ τρίτῃ Ἀτθίδος διεξῆλθεν. Mercenarios vocabant Colonaetas, quoniam ad Colonum stabant juxta forum, ubi Vulcani templum est et Eurysacis, hicque Colonus dictus ἀγοραῖος. Fuit enim et alter ad fanum Neptuni. De Colonis praeter Diodorum Periegetam Philochorus egit in Atthidis libro tertio.
PHILOCHORI FRAGMENTA

74.

p. 396

Harpocr. v. Μελίτη:... Δῆμός ἐστι τῆς Κεκροπίδος· κεκλῆσθαι δέ φησι τὸν δῆμον Φιλόχορος ἐν τρίτῃ ἀπὸ Μελίτης θυγατρὸς, κατὰ μὲν Ἡσίοδον, Μύρμηκος, κατὰ δὲ Μουσαῖον, Δίου τοῦ Ἀπόλλωνος. Melite. ... Est Cecropidis tribus populus, quem Philochorus libro tertio nomen accepisse scribit a Melite Myrmecis filia, secundum Hesiodum, vel, ut Musaeus tradit, Dii, Apollinis filii.
PHILOCHORI FRAGMENTA

75.

p. 396

Harpocr. v. Οἴηθεν:... Δῆμος τῆς Πανδιονίδος Οἴη, ὡς Διόδωρος, ... Φιλόχορος δ ̓ ἐν τῇ τρίτῃ τὴν Οἴην Κεφάλου μὲν θυγατέρα, Χάροπος δὲ γυναῖκα ἱστορεῖ. Oee, populus Pandionidis tribus, auctore Diodoro. ... Philochorus libro tertio Oeen Cephali filiam, Charopis conjugem fuisse memorat.Suidas h. v. et Photius Lex. p. 232 haec repetunt: sed pro Χαρόπος ille exhibet Χαρίππου, hic Χαρόπου.
PHILOCHORI FRAGMENTA

76.

p. 396

Harpocr. v. Οἶον:... Δῆμοί εἰσιν ἐν τῇ Ἀττικῇ διττοὶ οὐδετέρως λεγόμενοι, καλοῦνται δὲ Οἶον. Κεκλῆσθαί φησιν οὕτω Φιλόχορος ἐν τῇ τρισκαιδεκάτῃ διὰ τὸ μηδαμῶς εὐοίκητον τόπον ἔχειν, ἀλλὰ μεμονῶσθαι. Τὸ γὰρ μόνον οἶον ἐκάλουν οἱ ἀρχαῖοι. Oeum. ... Duo sunt in Attica populi neutro genere dicti Oeum; eos sic vocatos esse scribit Philochorus libro tertio [decimo], quod essent in loco ad inhabitandum nequaquam commodo, sed deserto; quippe οἶον veteribus idem erat quod μόνον, solum.Pro τρισκαιδεκάτῃ legendum videtur τρίτῃ.
PHILOCHORI FRAGMENTA

77.

p. 396

Steph. Byz. v. Ξυπέτη:... Δῆμος Κεκροπίδος φυλῆς. δημότης Ξυπετεών, ὡς Μακεδών. Τὸ τοπικὸν, ἐκ Ξυπετεώνων. ... Φιλόχορος δὲ Ξυπετέωνον τὸν δῆμόν φησι διὰ τοῦ ω καὶ τοῦ ο μικροῦ ἐν τελει. Xypete. ... Populus Cecropidis tribus. Gentile, Xypeteo, ut Macedo; locale, ex Xypeteonum populo.—Philochorus vero Xypeteonon vocat populum per o mega et o micron in fine.
PHILOCHORI FRAGMENTA

78.

p. 396

Stephan. Byz.:Σημαχίδαι, δῆμος Ἀττικὸς ἀπὸ Σημάχου, καὶ ταῖς θυγατράσιν ἐπεξενώθη Διόνυσος, ἀφ ̓ ὧν αἱ ἱερεῖαι αὐτοῦ. Ἔστι δὲ τῆς Ἀντιοχίδος φυλῆς. Φιλόχορος δὲ τῆς Ἐπακρίας φησὶ τὸν δῆμον. Semachidoe. ... populus Atticus, a Semacho, qui cum filiabus Dionysum hospitio excepere, quare hae ipsius sacerdotes. Est vero populus Antiochidis tribus. Philochorus Epacriae ait hunc esse populum.
PHILOCHORI FRAGMENTA

79.a

p. 396

Photii Lex. ab Herm. ed. p. 131:Κρηπὶς, τόπος Ἀθήνησιν· οὕτω Φιλόχορος. Crepis, locus in Athenarum urbe, ut Philochorus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

79.b

p. 396

Append. Photii Porson. p. 675, 12:Φιλόχορος ἐκτίθεται τὸν ὀστρακισμὸν ἐν τῇ γ' γράφων οὕτω· «Προχειροτονεῖ μὲν δῆμος πρὸ τῆς η' πρυτανείας εἰ δοκεῖ τὸ ὄστρακον εἰσφέρειν· ὅτε δὲ δοκεῖ, ἐφράσσετο σανίσιν ἀγορὰ καὶ κατελείποντο εἴσοδοι δέκα, δι ̓ ὧν εἰσιόντες κατὰ φυλὰς ἐτίθεσαν τὰ ὄστρακα, στρέφοντες τὴν ἐπιγραφήν. Ἐπεστάτουν δὲ οἵ τε ἐννέα ἄρχοντες καὶ βουλή· διαριθμηθέντων δὲ ὅτε πλεῖστα γένοιτο καὶ μὴ ἐλάττω ἑξακισχιλίων, τοῦτον ἔδει τὰ δίκαια δόντα καὶ λαβόντα ὑπὲρ τῶν ἰδίων συβαλλαγμάτων ἐν δέκα ἡμέραις μεταστῆναι τῆς πόλεως ἔτη δέκα· ὕστερον δὲ ἐγένοντο πέντε· καρπούμενον τὰ ἑαυτοῦ μὴ ἐπιβαίνοντα ἐντὸς πέρα τοῦ Εὐβοίας ἀκρωτηρίου· μόνος δὲ Ὑπέρβολος ἐκ τῶν ἀδόξων διὰ ἐξοστρακισθῆναι διὰ μοχθηρίαν τρόπων, οὐ δι ̓ ὑποψίαν τυραννίδος· μετὰ τοῦτον δὲ κατελύθη τὸ ἔθος, ἀρξάμενον νομοθετήσαντος Κλεισθένους, ὅτε τοὺς τυράννους κατέλυσεν, ὅπως συνεκβάλῃ καὶ τοὺς φίλους αὐτ...» Philochorus exponit de ostracismo libro tertio, ita scribens: «Ante octavam prytaniam populus suffragiis latis decernit, si ostracismum exercere velit: quod si statutum esset, forum cancellis circumsepiebatur et decem relinquebantur aditus, per quos tributim ingredientes testularum suffragia ferebant, nomen inscriptum avertentes. Praeerant huic negotio novem archontes et senatus; testulis computatis is quem pleraque suffragia et quidem non pauciora sex millibus designassent, debebat intra decimum diem urbe excedere, postquam ex jure privatas res transegisset, et decem annos abesse: postea vero quinque anni constituti sunt: poterat autem bonis suis frui, modo ne ultra Geraestum promontorium ad urbem accederet. Solus vero Hyperbolus ex viris non illustribus ostracismo ejectus est propter morum pravitatem, non quod in suspicionem tyrannidis appetendae incidisset. Post hunc institutum illud abolitum est, quod lege sanciverat Clisthenes; quum tyrannos expulisset eorumque amicos pariter ejicere vellet.»De tempore, quo de ostracismo agendum sit, Aristoteles (ap. gramm. incert. in App. Photii Porson. p. 672, 12) a Philochoro dissentit: Ἐπῖ δὲ τῆς ἕκτης πρυτανείας... φησὶν Ἀριστοτέλης, ἐν τῇ κυρίᾳ ἐκκλησίᾳ ... καὶ περὶ τῆς ὀστρακοφορίας ἐπιχειροτονίαν δίδοσθαι etc. In διὰ ἐξοστρακισθῆναι latet vitium. Fortasse Alcibiadis nomen post διὰ excidit, nisi praepositio ex sequentibus male repetita.
397PHILOCHORI FRAGMENTA

80.
Olymp.72.2
p. 397

Harpocr. s. v. Ἑρμῆς ὁ πρὸς τῇ πυλίδι:... Φιλόχορος ἐν πέμπτῳ Ἀτθίδος φησὶν, ὡς οἱ ἐννέα ἄρχοντες ταῖς φυλαῖς ἀνέθεσαν Ἑρμῆν παρὰ τὸν πυλῶνα τὸν Ἀττικόν. Mercurius ad por tulam. ... Philochorus libro quinto Atthidis ait, novem archontes tribubus dedicasse Mercurium ad portam Atticam.Eadem habent Suidas h. v. et Photius in Lex. ab Herm. edito p. 18. Pro ἐν πέμπτῳ ex Hesychio et Phavorino v. Ἀγοραῖος reponendum esse ἐν τρίτῳ cum Boeckhio (de Philoch. p. 14) persuasum habemus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

81.

p. 397

Harpocrat. v. Πρὸς τῇ πυλίδι Ἑρμῆς:... Φιλόχορος ἐν τῇ πέμπτῃ, «Ἀθηναίων» φησὶ, «ἀρξαμένων τειχίζειν τὸν Πειραιᾶ, οἱ ἐννέα ἄρχοντες τοῦτον ἀναθέντες ἐπέγραψαν· Ἀρξάμενοι πρῶτοι τειχίζειν οἵδ ̓ ἀνέθηκαν, βουλῆς καὶ δήμου δόγμασι πειθόμενοι. Mercurius ad portulam. ... Philochorus libro quinto Atthidis scribit novem archontes, quum Athenienses Piraeeum muro munire coepissent, posuisse illum et inscripsisse: Dedicarunt hi, qui murum aedificare coeperunt primi, Senatus populique obsecuti decretis.Eudem apud Suidam h. v. et Photium in Lex. p. 342. Pro ἐν πέμπτῃ scribendum est ἐν τρίτῃ, ut in antecedenti fragmento.
PHILOCHORI FRAGMENTA

82.

p. 397
Hesych. et Phavor. v. Ἀγοραῖος:Ἑρμῆς οὕτως ἐλέγετο ὄντως, καὶ ἀφίδρυτο Κεβρίδος ἄρξαντος, ὡς μαρτυρεῖ Φιλόχορος ἐν τρίτῳ. Forensis. ... Mercurius ita vere appellabatur; ejus statua posita est (in foro) archonte Cebride, quod testatur Philochorus libro tertio.
PHILOCHORI FRAGMENTA

83.
Olymp.73.2
p. 397

Schol. Arist. Acharn. 220:Λακρατίδης ἀρχαῖος ἄρχων Ἀθήνησιν, ὡς καὶ Φιλόχορος. Ἦρξε δὲ ἐπὶ τῶν χρόνων Δαρείου, ἐφ ̓ οὗ πλείστη χιὼν ἐγένετο, καὶ ἀπέπηξε πάντα, ὡς μὴ δύνασθαί τινα προϊέναι. Διόπερ τὰ ψυχρὰ πάντα Λακρατίδου ἐκάλουν. Lacratides, vetus archon Atheniensis, ut etiam Philochorus tradit; archon erat Darii aetate, sub quo permagna nivium vis cecidit omniaque frigore concreverunt, ut nemo procedere posset: quare omnia, quae frigida erant. Lacratidis nomine insigniebantur.Eadem haec repetuntur a Phavorino et Suida V. Λακρ.
PHILOCHORI FRAGMENTA

85.

p. 397

Harpocr. v. Θεωρικά:... Θεωρικὰ ἦν τινὰ ἐν κοινῷ χρήματα, ἀπὸ τῶν τῆς πόλεως προσόδων συναγόμενα. Ταῦτα δὲ πρότερον καὶ ἐκαλεῖτο στρατιωτικὰ, ὕστερον δὲ κατετίθετο εἴς τε τὰς δημοσίας κατασκευὰς καὶ διανομὰς, ὧν πρῶτος ἤρξατο Ἀγύῤῥιος δημαγωγός. Φιλόχρος δὲ ὲν τῆ τρίτῃ τῆς Ἀτθίδος φησί· «Τὸ δὲ θεωρικὸν ἦν τὸ πρῶτον νομισθὲν δραχμὴ τῆς θέας, ὅθεν καὶ τοὔνομα ἔλαβε», καὶ τὰ ἑξῆς. Theorica erant pecuniae publicae, e civitatis reditibus coactae: quae olim ad bellicos sumptus reponebantur, et militares dictae, sed deinceps in apparatum spectaculorum et distributiones conferebantur, quarum auctor erat Agyrrhius demagogus. Philochorus libro tertio Atthidis tradit: «Theoricum erat, quum primum introductum esset, drachma quae ludorum spectandorum caussa solvebatur, unde etiam nomen accepit.»Philochori verba a Suida ita exhibentur: Ἦν δὲ τὸ μὲν πρότερον νομισθὲν δραχμὴ τῆς θέας, ὅθεν καὶ θεωρικὴ ἐκλήθη· et cum Suida Photius in Lex. p. 71 consentit, nisi quod habet θεωρικὰ ἐκλ.
398PHILOCHORI FRAGMENTA

86.

p. 398

Steph. Byz.:Αἰθαία, πόλις Λακωνικῆς μία τῶν ἑκατόν. Φιλόχορος ἐν Ἀτθίδος τρίτῳ. Aethaea, unum ex centum oppidis Laconicae, ut Philochorus ait libro tertio Atthidis.
PHILOCHORI FRAGMENTA

87.

p. 398

Idem:Θέα, πόλις Λακωνικῆς. Φιλόχορος τρίτῳ. Thea, oppidum Laconicae, de quo Philochorus libro tertio.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER IV
Libro quarto probabile est historiam ab Olymp. LXXXI, 1 usque ad Olymp. XCIV, 2, quo anno Euclides archon erat, comprehensam esse. In hoc enim locum habuisse scimus, quae referuntur de bello sacro (Olymp. LXXXIII, 1; fr. 88), de civium recensione Olymp. LXXXIII, 4 instituta (fr. 90), de gentilibus, de quibus disputandum erat ad illustrandam civium recensionem, de aureo Minervae simulacro Olymp. LXXXV, 3 collocato, de Propylaeis Olymp. LXXXV, 4 aedificari coeptis (fr. 97, 98), de Lyceo eodem fere tempore exstructo (fr. 96). Ad initium belli Peloponnesiaci referenda esse videntur, quae ex quarto libro afferuntur de militia ἐν ἐπωνύμοις (fr. 101) et de equitibus (fr. 100). Cf. Thucyd. II, 13. Finis hujus libri nusquam indicatur, sed Bœoeckhius jure statuit, eum pertinuisse usque ad Olymp. XCIV, 1, quippe a quo anno nova plane historiae Atticae periodus incipiat.
PHILOCHORI FRAGMENTA

88.
Olymp.83.1
p. 398

Schol. Aristoph. Av. 556: ἱερὸς πόλεμος ἐγένετο Ἀθηναίοις πρὸς Βοιωτοὺς βουλομένους ἀφελέσθαι Φωκέων τὸ μαντεῖον. Νικήσαντες δὲ Φωκεῦσι πάλιν ἀπέδωκαν, ὡς Φιλόχορος ἐν τῇ τετάρτῃ λέγει ... Γεγόνασι δὲ δύο πόλεμοι ἱεροὶ, πρότερος μὲν Λακεδαιμονίοις πρὸς Φωκεῖς ὑπὲρ Δελφῶν· καὶ κρατήσαντες τοῦ ἱεροῦ Λακεδαιμόνιοι τὴν προμαντείαν παρὰ Δελφῶν ἔλαβον. Ὕστερον δὲ τρίτῳ ἔτει τοῦ πρώτου πολέμου Ἀθηναίοις πρὸ Λακεδαιμονίους ὑπὲρ Φωκέων. Καὶ τὸ ἱερὸν ἀποδεδώκασι Φωκεῦσι, καθάπερ καὶ Φιλόχορος ἐν τῇ τετάρτῃ λέγει. Καλεῖται δὲ ἱερὸς, ὅτι περὶ τοῦ ἐν Δελφοῖς ἱεροῦ ἐγένετο. Bellum sacrum Athenienses gesserunt cum Boeotis, qui Phocensibus oraculum adimere vellent; quum vicissent, Phocensibus id reddiderunt, ut Philochorus ait libro quarto. ... Fuerunt vero duo bella sacra: in priori Lacedaemonii pugnabant contra Phocenses pro Delphis, atque quum Lacedaemonii templo potiti essent, promantiam a Delphis acceperunt. Tertio anno post prius, bellum Athenienses contra Lacedaemonios pro Phocensibus pugnabant atque templum his reddiderunt, ut etiam Philochorus tradit libro quarto. Sacrum autem appellatur bellum, quod de templo Delphico exarsit.Pro πρὸς Βοιωτοὺς βουλομένοις (sic enim vulgo erat) Lenz. legere vult Λακεδαιμονίους βουλομένους, sed praeferendum putamus cum Siebeli, quod Suidas s. v. Ἱερὸς πόλεμος praebet, πρὸς Βοιωτοὺς βουλομένους etc.; quam emendationem confirmat Schol. ad Thucyd. I, 111: Τινὲς τῶν Βοιωτῶν μὴ θέλοντες ὑπακούειν τοῖς Ἀθηναίοις, κατέλαβον ταῦτα τὰ χωρία ταχέως. De verbis τρίτῳ ἔτει vide Clinton. F. H. vol. II, p. 259.
PHILOCHORI FRAGMENTA

89.
Olymp.83.3
p. 398

Schol. Aristoph. Nub. 213:Περικλέους στρατηγοῦντος καταστρέψασθαι Εὔβοιαν πᾶσάν φησι Φιλόχορος καὶ τὴν μὲν ἄλλην ἐπὶ ὁμολογίᾳ κατασταθῆναι. ... Περικλῆς γὰρ αὐτὴν ὑπὸ τοὺς Ἀθηναίους ἐποίησεν ἐν πολέμῳ νικήσας τοὺς Ἄβαντας. Pericle duce Athenienses totam Euboeam in suam potestatem redegisse ait Philochorus ejusque reliquam partem pactione constitutam esse. ... Pericles enim eam Atheniensium imperio subjecit, quum Abantes vicisset.Hunc locum esse mutilum patet ex Thucydide I, 114, ex quo Philochorus sua hausit: Ἀθηναῖοι ... Περικλέους στρατηγοῦντος, κατεστρέψαντο πᾶσαν [Εὔβοιαν], καὶ τὴν μὲν ἄλλην ὁμολογίᾳ κατεστήσαντο, Ἑστιαιᾶς δὲ ἐξοικίσαντες αὐτοὶ τὴν γῆν ἔσχον.
PHILOCHORI FRAGMENTA

90.
Olymp.83.4
p. 398

Schol. Arist. Vesp. 718, ad verba ξενίας φεύγων:... Φησὶν οὖν Φιλόχορος, αὐθις ποτὲ τετρακισχιλίους ἑπτακοσίους ξ' ὀφθῆναι παρεγγράφους, καθάπερ ἐν τῇ προκειμένῃ λέξει δεδήλωται. Τὰ περὶ τὴν Εὔβοιαν δύναται καὶ αὐτὰ συνᾴδειν ταῖς διδασκαλίαις· πέρυσι γὰρ ἐπὶ ἄρχοντος Ἰσάρχου ἐστράτευσαν ἐπ ̓ αὐτὴν, ὡς Φιλόχορος. Μήποτε δὲ περὶ τῆς ἐξ Αἰγύπτου δωρεᾶς λόγος, ἣν Φιλόχορός φησι Ψαμμήτιχον πέμψαι τῷ δήμω ἐπὶ Λυσιμαχίδου μυριάδας τρεῖς (πλὴν τὰ τοῦ ἀριθμοῦ οὐδαμῶς συμφωνεῖ), ἑκάστῳ δὲ Ἀθηναίων πέντε μεδίμνους· τοὺς γὰρ λαβόντας γενέσθαι μυρίους τετρακισχιλίους διακοσίους μ'. Ἄλλως. Σιτοδείας ποτὲ γενομένης ἐν τῇ Ἀττικῇ, Ψαμμήτιχος τῆς Λιβύης βασιλεὺς ἀπέστειλε σῖτον Ἀθηναίοις αἰτήσασιν αὐτόν. Τῆς δὲ διανομῆς γενομένης τοῦ σίτου, ξενηλασίαν ἐποίησαν Ἀθηναῖοι, καὶ ἐν τῷ διακρίνειν τοὺς αὐθιγενεῖς, εὗρον καὶ ἑτέρους τετρακισχιλίους ἑπτακοσίους ἑξήκοντα ξένους παρεγγεγραμμένους. Tradit Philochorus, rursus alio tempore quater mille septingentos sexaginta cives falso inscriptos esse repertos, ut hoc loco declaratum est. Atque quod ad tempus attinet quo Euboea subacta est, potest hoc cum Didascaliis congruere: antecedente enim anno, archonte Isarcho (Ol. 89, 1), expeditio facta erat in Euboeam, secundum Philochorum. Fortasse vero sermo est de dono, quod secundum Philochorum ex Aegypto misit Psammetichus, archonte Lysimachida (Ol. 83, 4), ter decem millia modiorum omni populo, quinos singulis Atheniensibus (numerus tamen non quadrat); nam eorum, qui frumentum acceperint fuisse quatuordecim millia ducentos et quadraginta.Ad haec Siebelis: «Scholiasta poetae verba de frumenti largitione explicaturus duo affert tempora, ubi ejusmodi largitiones factae sunt; quorum alterum est Ol. 89, 1, ubi demagogi Euboeam subactam populo et 50 modios singulis se daturos promiserunt, atque hoc congruit cum tempore, quo hanc Aristophanes comoediam docuerit: alterum autem est 0l. 83, 4, qua archonte Lysimachida Psammetichus Aegypti rex frumentum Atheniensibus donavit; utrum vero tempus apud Aristophanem intelligendum sit, grammaticus lectoribus dijudicandum relinquit. Bene autem observavit Palmerius de posteriore hac donatione, annis 23 ante Vespas editas facta, non esse verisimile intellexisse Aristophanem.» Porro Dindorf. ad verba πέντε μεδίμνους adnotat: «Si triginta millia medimnorum inter cives 14240 divisa sunt, non πέντε μεδίμνους singuli, sed paulo minus quam πέντε ἡμιμέδιμνα acceperunt. Confundit scholiasta(neque enim in Philochorum hujus erroris culpa cadit) antiquiorem illam largitionem cum Euboica quinque medimnorum.»
399PHILOCHORI FRAGMENTA

91.

p. 399

Harpocratio:Γεννῆται, οἱ τοῦ αὐτοῦ γένους κοινωνοῦντες. Διῃρημένων γὰρ ἁπάντων τῶν πολιτῶν κατὰ μέρη, τὰ μὲν πρῶτα καὶ μέγιστα μέρη ἐκαλοῦντο φυλαί. ... Ἰσαῖος ... τοὺς συγγενεῖς γεννήτας ὠνόμασεν· οὐχ οἱ συγγενεῖς μέντοι ἁπλῶς καὶ οἱ ἐξ αἵματος γεννῆταί τε καὶ οἱ ἐκ τοῦ αὐτοῦ γένους ἐκαλοῦντο, ἀλλ ̓ οἱ ἐξ ἀρχῆς εἰς τὰ καλούμενα γένη κατανεμηθέντες. Φιλόχορος δ ̓ ἐν τῇ τετάρτῃ φησὶ πρότερον ὁμογάλακτας ὀνομάζεσθαι οὓς νῦν γεννήτας καλοῦσιν. Γεννῆται, qui ejusdem generis societate conjuncti sunt. Civibus quippe universis in partes distributis, earum primariae et maximae (φυλαὶ, id est, tribus vocabantur. ... Isaeus ... consanguineos vocat γεννήτας: non tamen simpliciter cognati, et sanguine ac eodem genere juncti γεννῆται nuncupabantur, sed qui a principio in γένη erant distributi. Ceterum Philochorus libro quarto festatur, olim ὁμογάλακτας, id est, collactaneos, dictos fuisse, quos hodie γεννήτας appellant.
PHILOCHORI FRAGMENTA

92.

p. 399

Suidas:Καὶ γεννῆται, οἱ ἐκ τοῦ αὐτοῦ καὶ πρώτου τῶν τριάκοντα γενῶν, οὓς καὶ πρότερόν φησι Φιλόχορος ὁμογάλακτας καλεῖσθαι. Γεννῆται vocabantur, qui erant ex eadem gente et quidem primaria inter reliquas triginta; quos Philochorus ὁμογάλακτας olim appellatos fuisse ait.
PHILOCHORI FRAGMENTA

93.

p. 399

Suidas v. Ὁμογάλακτας:Φιλόχορος καλεῖ τοὺς γεννήτας τοὺς ἐκ τοῦ αὐτοῦ πρώτου γένους τῶν λ' γενῶν. Ὁμογάλακτας Philochorus vocat gentiles, qui ex eadem gente erant et quidem ex triginta gentium prima.
PHILOCHORI FRAGMENTA

94.

p. 399

Suidas v. Ὀργεῶνες:Περὶ δὲ τῶν ὀργεώνων γέγραφε καὶ Φιλόχορος· «Τοὺς δὲ φράτορας ἐπάναγκες δέχεσθαι καὶ τοὺς ὀργεῶνας καὶ τοὺς ὁμογάλακτας, οὓς γεννήτας καλοῦμεν.» De orgeonibus etiam Philochorus scripsit: «Necesse autem est, ut phratores recipiant (i. e. ad sacra sua admittant) orgeones et collactaneos quos γεννήτας vocamus.»Eadem sunt in Phot. Lex. p. 231 ed. Herm. V. Meier. de gentil. Att. p. 24.
400PHILOCHORI FRAGMENTA

95.
Olymp.84.1
p. 400

Schol. Arist. Vesp. 947:Θουκυδίδης Μελησίου υἱὸς Περικλεῖ ἀντιπολιτευσάμενος ... ὃς κατηγορηθεὶς ἐν τῷ δικάζειν οὐκ ἠδυνήθη ἀπολογήσασθαι ὑπὲρ ἑαυτοῦ, ἀλλ ̓ ὥσπερ ἐγκατεχομένην ἔσχε τὴν γλῶτταν, καὶ οὕτω κατεδικάσθη, εἶτα ἐξωστρακίσθη. Ἄλλως. Πρὸς τὴν ἱστορίαν. Μήποτε Περικλεῖ ἀντιπολιτευσάμενος. Τοῦτο δὲ Φιλόχορος μὲν ἱστορεῖ, ὃς οὐδὲ πάντη γνώριμος ἐγένετο, ᾶλλ ̓ οὐδὲ παρὰ τοῖς κωμικοῖς, διὰ τὸ ἐπ ̓ ὁλίγον στρατείας ἀξιωθέντα μετὰ Κλέωνος ἐπὶ Θρᾴκης φυγῇ καταψηφισθῆναι (Ald. Καταδικασθέντα). Thucydides Melesiae filius, Periclis adversarius in gerenda republica, qui accusatus in judicio se defendere non poterat, sed linguam veluti affixam habebat: itaque condemnatus, deinde ostracismo expulsus est. ... Fortasse de Thucydide sermo est, qui Pericli adversatus est in gerenda republica (hoc Philochorus narrat), qui neque omnino neque apud comicos aliquo numero est, quoniam postquam breve bellici imperii tempus in Thracia cum Cleone praetor fuerat, condemnatus inque exilium ejectus est.Major interpunctio ante τοῦτο δὲ Φιλ. tollenda nobis videtur, ut Philochori testimonio confirmetur, Thucydidem fuisse Periclis adversarium; quae enim sequuntur: ὃς οὐδὲ πάντη etc. non sunt Philochori, sed Scholiastae verba, qui Thucydidem Melesiae filium cum Thucydide historico confudit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

96.

p. 400

Harpocrat. v. Λύκειον:... Ἓν τῶν παρ ̓ Ἀθηναίοις γυμνασίων ἐστὶ τὸ Λύκειον, Θεόπομπος μὲν ἐν τῇ κα' Πεισίστρατον ποιῆσαι, Φιλόχορος δὲ ἐν τῇ τετάρτῃ Περικλέους φησὶν ἐπιστατοῦντος αὐτὸ γενέσθαι. Lyceum est unum e gymnasiis Atheniensium, quod Theopompus in vigesimo primo, Pisistrato regnante; Philochorus autem in quarto, curante Pericle exstructum fuisse testatur.
PHILOCHORI FRAGMENTA

97.
Olymp.85.3
p. 400

Schol. Arist. Pac. 605:Φιλόχορος ἐπὶ Θεοδώρου (sic Palmer.; legebatur Πυθοδώρου) ἄρχοντος ταῦτά φησι· «Καὶ τὸ ἄγαλμα τὸ χρυσοῦν τῆς Ἀθηνᾶς ἐστάθη εἰς τὸν νεὼν τὸν μέγαν, ἔχον χρυσίου σταθμὸν ταλάντων μδ', Περικλέους ἐπιστατοῦντος, Φειδίου δὲ ποιήσαντος. Καὶ Φειδίας ποιήσας, δόξας παραλογίζεσθαι τὸν ἐλέφαντα τὸν εἰς τὰς φολίδας, ἐκρίθη. Καὶ φυγὼν εἰς Ἦλιν ἐργολαβῆσαι τὸ ἄγαλμα τοῦ Διὸς τοῦ ἐν Ὀλυμπίᾳ λέγεται. Τοῦτο δὲ ἐξεργασάμενος ἀποθανεῖν ὑπὸ Ἠλείων ἐπὶ Πυθοδώρου (sic Palm. vulgo Σκυθ.) ὅς ἐστιν ἀπὸ τούτου ἕβδομος. ... Φειδίας, ὡς Φιλόχορός φησιν, ἐπὶ Θεοδώρου ἄρχοντος τὸ ἄγαλμα τῆς Ἀθηνᾶς κατασκευάσας ὑφείλετο τὸ χρυσίον ἐκ τῶν δρακόντων τῆς χρυσελεφαντίνης Ἀθηνᾶς, ἐφ ̓ καταγνωσθεὶς ἐζημιώθη φυγῇ· γενόμενος δὲ εἰς Ἦλιν καὶ ἐργολαβήσας παρὰ τῶν Ἠλείων τὸ ἄγαλμα τοῦ Διὸς τοῦ Ὀλυμπίου καὶ καταγνωσθεὶς ὑπ ̓ αὐτῶν ὡς νοσφισάμενος ἀνῃρέθη. Philocliorus sub archonte Theodoro (Ol. 85, 3) haec memorat: «Atque aureum Minervae simulacrum collocatum est in templo magno, auri pondus habens quadraginta quatuor talentorum: id fecit curatore Pericle Phidias; qui quum ebur draconum squamis impendendum suffuratus esse videretur, condemnatus est; quum deinde Elin confugisset, simulacrum Jovis Olympii faciendum sumsisse, hocque absoluto ab Eleis interfectus esse dicitur, archonte Pythodoro, qui ab illo (Theodoro) est septimus.»—Phidias, ut Philochorus tradit, sub archonte Theodoro, quum fecisset simulacrum Minervae, suffuratus est aurum ex draconibus hujus statuae auro et ebore ornatae, quam ob rem condemnatus et in exilium actus est. Tum Elin se contulit et Elei ei simulacrum Jovis Olympii elaborandum dederunt: ab iis vero furti accusatus et interfectus est.De hoc scholio v. C. O. Müller. De Phidia p. 22, 35, et Krüger. in Clintonis Fast. Hell. Ol. 87, 1.—Persuasum mihi est aut ipsum Philochorum in his quae de Phidia narrat falsa quadam chronologia a vero seductum esse, aut scholiastam ejus narrationem perturbasse. Caveas,ne Palmerii conjecturam, Θεοδώρου pro Πυθοδώρου scribentis, pro vera habeas et indubitata.
PHILOCHORI FRAGMENTA

98.
Olymp.85.4
p. 400

Harpocr. s. v. Προπύλαια ταῦτα:... Περὶ δὲ τῶν προπυλαίων τῆς ἀκροπόλεως, ὡς ἐπὶ Εὐθυμένους ἄρχοντος οἰκοδομεῖν ἤρξαντο Ἀθηναῖοι, Μνησικλέους ἀρχιτεκτονοῦντος, ἄλλοι τε ἱστορήκασι καὶ Φιλόχορος ἐν τῆ τετάρτῃ. Propylaea arcis archonte Euthymene aedificari coepta esse ab Atheniensibus, Mnesicle architecto, quum alii narrant, tum Philochorus in quarto.
PHILOCHORI FRAGMENTA

99.
Olymp.86.4
p. 400

Schol. Arist. Av. 997:Μέτων ἄριστος ἀστρονόμος καὶ γεωμέτρης. Τούτου ἐστὶν ἐνιαυτὸς λεγόμενος Μέτωνος. Φησὶ δὲ Καλλίστρατος ἐν Κολωνῷ ἀνάθημά τι εἶναι αὐτοῦ ἀστρολογικόν. Εὐφρόνιος δὲ, ὅτι τῶν δήμων ἦν ἐκ Κολωνοῦ. Τοῦτο δὲ ψεῦδος. Φιλόχορος γὰρ Λευκονοέα (Ald. Λευκωνέα) φησὶν αὐτόν. Τὸ δὲ τοῦ Καλλιστράτου δῆλον· ἴσως γὰρ ἦν τι καὶ ἐν Κολωνῷ. δὲ Φιλόχορος ἐν Κολωνῷ μὲν αὐτὸν οὐδὲν θεῖναι λέγει, ἐπὶ Ἀψεύδους δὲ τοῦ πρὸ Πυθοδώρου ἡλιοτρόπιον ἐν τῇ νῦν οὔσῃ ἐκκλησίᾳ πρὸς τῷ τείχει τῷ ἐν τῇ Πνυκί. Μήποτε οὖν τὸ χωρίον, φασί τινες, ἐκεῖνο πᾶν, περιλαμβάνεται (sic Dobraeus; vulgo ἐπάνω παραλαμβάνεται) καὶ Πνύξ, Κολωνός ἐστιν, οὗ ἕτερος μίσθιος λεγόμενος. Οὕτως μέρος τι νῦν σύνηθες γέγονε τὸ Κολωνὸν καλεῖν τὸ ὄπισθεν τῆς μακρᾶς στοᾶς· ἀλλ ̓ οὐκ ἔστι. Μελίτη γὰρ ἅπαν ἐκεῖνο, ὡς ἐν τοῖς ὁρισμοῖς γέγραπται τῆς πόλεως. Meton optimus astronomus et geometra fuit; hujus est qui dicitur annus Metonis. Dicit autem Callistratus, in Colono instrumentum ejus quoddam astronomicum esse dedicatum; Euphronius autem, eum ex pago Colono oriundum fuisse; hoc autem falsum: Philochorus eum Leuconensem dicit. Quod vero Callistratus memorat, verum est: atque verisimile est in Colono ejusmodi instrumentum fuisse. Philochorus quidem in Colono nihil ejusmodi dicit eum posuisse, sed archonte Apseude, qui ante Pythodorum fuit, heliotropium positum esse in eo loco, ubi nunc concio habetur, ad murum, quo cincta est Pnyx. Forsan igitur, nonnulli dicunt, totus ille locus, quo etiam Pnyx continetur, nominabatur Colonus, a quo alter Colonus μίσθιος cognominatus distingui debet. Sic pars quaedam urbis nunc solet vocari Colonus, nimirum ea, quae est post longam porticum. Sed non recte. Melite enim totus ille locus appellatur, quemadmodum in descriptione urbis scriptum est.Cf. Boeckh. ad C. I. p. 151.—Pro τῶν δήμων Suidae v. Μέτων libri deteriores habent τὸν δῆμον. ... Κολωνὸς ὁ μίσθιος ex Meursii conjectura (Opptom. I, p. 300 C): vulgo K. Κ. Μισθὸς. De ἡλιοτροπίῳ v. Ideler. in Commentatt. Academ. Berolin. 1814, p. 239, et in libro de Chronolog. vol. I, p. 326, et C. O. Müller. in Ephemer. Goettingensibus a. 1822, p. 459. Citat Dindorf.
401PHILOCHORI FRAGMENTA

100.

p. 401

Hesych.:Ἱππῆς, ἱππεῖς· ἀλλ ̓ εἰσὶν ἱππῆς ἄνδρες ἀγαθοὶ χίλιοι. Σύστημα πολεμικῶν ἀνδρῶν χιλίων ἵππου τρεφόντων. ... Φιλόχορος δὲ ἐν τετάρτῳ εἴρηκε, πότε κατεστάθησαν χίλιοι. Διάφορα γὰρ ἦν ἱππέων πλήθη κατὰ χρόνον Ἀθηναίοις. Philochorus libro quarto dicit, quando mille equites fuerint constituti. Diversus enim eorum numerus erat apud Athenienses diversis temporibus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

101.

p. 401

Harpocr. v. Στρατεία ἐν τοῖς ἐπωνύμοις:... Τίς ἦν ἐν τοῖς ἐπωνύμοις στρατεία, δεδήλωκεν Ἀριστοτέλης ἐν Ἀθηναίων πολιτείᾳ λέγων· «Εἰσὶ γὰρ ἐπώνυμοι δέκα μὲν οἱ τῶν φυλῶν, δύο δὲ καὶ τεσσαράκοντα οἱ τῶν ἡλικιῶν. Οἱ δὲ ἔφηβοι ἐγγραφόμενοι, πρότερον μὲν εἰς λελευκωμένα γραμματεῖς ἐνεγράφοντο, καὶ ἐπεγράφοντο αὐτοῖς τε ἄρχων, ἐφ ̓ οὗ ἐνεγράφησαν, καὶ ἐπώνυμος τῷ προτέρῳ ἔτει δεδιῃτηκώς (sic Goesiana: codd. δεδεικτικώς). Νῦν δὲ εἰς τὴν βουλὴν ἀναγράφονται.» Καὶ μετ ̓ ὀλίγα· «Χρῶνται δὲ τοῖς ἐπωνύμοις καὶ πρὸς τὰς στρατείας, καὶ ὅταν ἡλικίαν ἐκπέμπωσι, προγράφουσι ἀπὸ τίνος ἄρχοντος ἐπωνύμου μέχρι τίνος δεῖ στρατεύεσθαι.» Διείλεκται περὶ τούτων καὶ Φιλόχορος ἐν τῇ τετάρτῃ τῆς Ἀτθίδος. Στρατεία ἐν τοῖς ἐπωνύμοις.—Quid ea sit declarat Aristoteles in Republica Atheniensium, inquiens: «Eponymi decem quidem sunt, qui tribuum vocantur, quadraginta duo vero, qui juventutis. Ephebi enim primum quidem in dealbatis tabellis inscribebantur et adscribebatur archon, sub quo inscripti fuerunt, cum Eponymo superioris anni; nunc vero in senatu inscribuntur.» Et paulo post: «Utuntur autem eponymis etiam ad expeditiones militares, et quando juventutem foras emittunt, inscribunt, a quonam archonte eponymo et usque ad quem debeant militare. «De his Philochorus quoque disseruit libro quarto Atthidis.Cf. Boeckh. C. Inser. n. 113.
PHILOCHORI FRAGMENTA

102.
Olymp.82.2
p. 401

Schol. Sophocl. OEdip. Col. 697:Ὅτι ἀπέσχοντο τῶν ἐλαιῶν τῆς θεοῦ, τῶν μορίων ὀνομαζομένων, οἱ Λακεδαιμόνιοι, καὶ ἄλλοι ἱστοροῦσι καὶ Φιλόχορος. Lacedaemonios manus abstinuisse a sacris deae oleis, quae μορίαι vocantur, et alii narrant et Philochorus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

103.
Olymp.87.4
p. 401

Athen. v, 18, p. 217, E:Περδίκκας πρὸ Ἀρχελάου βασιλεύει, ὡς μὲν Ἀκάνθιός φησι Νικομήδης, ἔτη μα'· Θεόπομπος δέ φησι λε'· Ἀναξιμένης μ'· Ἱερώνυμος κη'· Μαρσύας δὲ καὶ Φιλόχορος κγ'. Quippe ante Archelaum regnat Perdiccas, annis, ut quidera Nicomedes Acanthius ait, XLI: Theopompus vero ait XXXV: Anaximenes, XL: Hieronymus, XXVIII: Marsyas vero et Philochorus, XXIII annis.
PHILOCHORI FRAGMENTA

105.
Olymp.88.4
p. 401

Schol. ad Aristoph. Pac. 665:Φιλόχορός φησιν οὕτως· «Λακεδαιμόνιοι περὶ διαλύσεων ἔπεμψαν πρέσβεις πρὸς Ἀθηναίους, σπονδὰς ποιησάμενοι πρὸς τοὺς ἐν Πύλῳ, καὶ τὰς ναῦς αὐτῶν παραδόντες οὔσας ξ'. Κλέωνος δὲ ἀντειπόντος ταῖς διαλύσεσι, στασιάσαι λέγεται τὴν ἐκκλησίαν. Ἐρωτῆσαι δὲ συνέβη τὸν ἐπιστάτην· ἐνίκησαν δὲ οἱ πολεμεῖν βουλόμενοι.» Philochorus ita narrat: «Lacedaemonii de compositione legatos ad Athenienses miserunt, qui pacem orarent et pasciscerentur de iis, quos in Pylo ceperat Cleon, atque naves sexaginta, quas bello Atheniensibus ceperant, reddere pollicerentur. Cleone vero pacem recusante, in diversas partes concionem abire effecisse dicitur. Interrogavit tum epistata, atque vicit eorum sententia, qui bellum praeferebant.»
PHILOCHORI FRAGMENTA

106.

p. 401

Schol. ad. Lucian. Tim. 30:Ἐπέστη (Κλέων) καὶ τῇ πρὸς Λακεδαιμονίους εἰρήνῃ, ὡς Φιλόχορος καὶ Ἀριστοφάνης, προσθεὶς ἄρχοντα Εὔθυνον. Ἀριστοτέλης δὲ καὶ περιζωσάμενον αὐτὸν λέγει δημηγορῆσαι, εἰς τὴν θρασύτητα αὐτοῦ ἀποσκώπτων. Obstitit Cleon, ne pax cum Lacedaemoniis iniretur, quod philochorus memorat sub archonte Euthyno et Aristoteles: Aristophanes vero dicit etiam praecinctum eum concionatum esse, irridens ejus temeritatem.Hemsterhusius ad h. l. Scholiastae verba ita disposuit: Ὡς Φιλόχορος προσθεὶς ἄρχοντα Εὔθυνον καὶ Ἀριστοτέλης. Ἀριστοφάνης δὲ καὶ περιζ. αὐτ. λεγ. δημηγορ. εἰς τὴν θρασ. αὐτ. ἀποσκώπτων. Restat vero ea difficultas, quod non Euthynus, sed Stratocles eo anno archon fuerit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

107.
Olymp.89.1
p. 401

Schol. ad Aristoph. Vesp. 210:Φιλόχορος ἐπὶ Ἰσάρχου φησὶ πρὸ ἐναυτοῦ Βρασίδαν ἀποστῆσαι Σκιωναίους τῶν Ἀθηναίων. Philochorus sub archonte Isarcho ait, anno ante (Vesparum editionem) Brasidam eo adduxisse Scionaeos, ut ab Atheniensibus deficerent.
402PHILOCHORI FRAGMENTA

108.
Olymp.89.3
p. 402

Schol. Aristoph. Pac. 466:Ἐπὶ τοῦ Ἀλκμαίωνος σπονδάς φησι Φιλόχορος γεγονέναι πεντηκονταετεῖς Ἀθηναίοις καὶ Λακεδαιμονίοις καὶ τοῖς συμμάχοις, πλὴν Βοιωτῶν καὶ Κορινθίων καὶ Ἠλείων. Sub archonte Alcmaeone [imo Alcaeo] Philochorus dicit inducias fecisse Athenienses et Lacedaemonios sociosque, praeter Boeotos, Corinthios et Eleos.Pro Ἀλκμαίωνος haud dubie scribendum est Ἀλκαίου.
PHILOCHORI FRAGMENTA

109.

p. 402

Schol. Arist. Pac. 475 verba poetae οὐδὲν Ἀργεῖοι ita illustrat:Ὡς τῶν Ἀργείων ἐπαμφοτεριζόντων ὁπότε δοκοίη αὐτοῖς. Διὸ καὶ Φιλόχορός φησι, πολεμοῦντας πάλιν πρὸς Κορινθίους προσλαμβάνεσθαι καὶ τοὺς Ἀργείους. Argivi, prout commodum ipsis videbatur, alterutras partes amplexi sunt; quare Philochorus dicit, Athenienses, iterum bellum gerentes cum Corinthiis, in suas partes traduxisse Argivos.
PHILOCHORI FRAGMENTA

110.
Olymp.91.1
p. 402

Schol. Arist. Lysistr. 1094:Οἱ Ἑρμοκοπίδαι ἠκρωτηρίασαν τοὺς Ἑρμᾶς, ὅτε ἐπὶ Σικελίας ἔμελλον πλεῖν πρὸ ἐτῶν τεσσάρων τῆς καταθέσεως τούτου τοῦ δράματος. Τὴν δὲ αἰτίαν ταύτην οἱ μὲν τοῖς περὶ Ἀλκιβιάδην προσέγραφον, ὡς Θουκυδίδης, οἱ δὲ Κορινθίοις, ὡς Φιλόχορος· μόνον δὲ φησὶ περικοπῆναι τὸν Ἀνδοκίδου Ἑρμῆν. Hermocopidae, quum Athenienses se accingerent ad expeditionem in Siciliam faciendam, truncarunt Hermas quatuor annis ante quam Lysistrata fabula edita est. Hoc facinus alii Alcibiadi imputarunt, in quorum numero est Thucydides, alli Corinthiis, ut Philochorus; qui solum Andocidis Hermam ait integrum esse relictum.Negationem deesse ante περικοπῆναι, Dukerus animadvertit ad Thucyd. VI, 61. Cf. Plut. V. Nic. 3, Corn. Nep. V. Alc. 3.
PHILOCHORI FRAGMENTA

111.
Olymp.91.2
p. 402

Schol. Arist. Av. 766:Οὐδὲν σαφὲς ἔχομεν, τίς Πεισίου. ... Εἴη δ ̓ ἄν τι συμπεπραχὼς τοῖς Ἑρμοκοπίδαις Πεισίου, οἵτινες, ὡς Φιλόχορός φησιν, ἐπὶ Χαβρίου θάνατόν τε κατεγνώσθησαν καὶ τὰ ὀνόματα αὐτῶν ἐστηλιτεύθη, καὶ ἐδημεύθη, καὶ τῶ κτείναντι κατ ̓ ἄνδρα ἐκηρύχθη τάλαντον. Nihil certi compertum habemus de Pisiae filio.—Fortasse res ei fuit cum Hermocopidis, qui, ut Philochorus ait, archonte Chabria capitis condemnati, quorumque nomina stelis inscripta, bona publicata sunt, praeconio autem promulgatum est, talentum pro praemio eum accepturum esse, qui aliquem ex illis interfecturus esset.
PHILOCHORI FRAGMENTA

112.
Olymp.91.4
p. 402

Plut. Nicia c. 23:Τῷ μέντοι Νικίᾳ συνηνέχθη τότε μηδὲ μάντιν ἔχειν ἔμπειρον. γὰρ συνήθης αὐτοῦ καὶ τὸ πολὺ τῆς δεισιδαιμονίας ἀφαιρῶν Στιλβίδης, ἐτεθνήκει μικρὸν ἔμπροσθεν. Ἐπεὶ τὸ σημεῖον, ὥς φησι Φιλόχορος, φεύγουσιν οὐκ ἦν πονηρὸν, ἀλλὰ καὶ πάνυ χρηστόν. Ἐπικρύψεως γὰρ αἱ σὺν φόβῳ πράξεις δέονται, τὸ δὲ φῶς πολέμιόν ἐστιν αὐταῖς. Accidit Niciae tunc, ut ne peritum quidem hariolum haberet. Nam familiaris ejus, qui multum detrahebat ei superstitionis, Stilbides, paulo ante decesserat. Prodigium erat alioquin id, ut Philochorus ait, hand malum fugientibus, immo admodum faustum: siquidem obscuritatem, quae geruntur cum metu, quaerunt, lucemque habent infestam.
PHILOCHORI FRAGMENTA

113.

p. 402

Schol. Arist. Pac. 1031: Στιλβίδης εὐδόκιμος καὶ περιβόητος μάντις, τῶν τοὺς παλαιοὺς χρησμοὺς ἐξηγουμένων· ... ὅν φησι Φιλόχορος ἀκολουθῆσαι ἐν Σικελίᾳ, ἡνίκα ἐπολέμουν Ἀθηναῖοι και εἰς Σικελίαν ἐστράτευον. Stilbides vates celeberrimus, unus ex veterum oraculorum interpretibus, quem Philochorus dicit Athenienses sequutum esse, quum in Siciliam expeditionem facerent.
PHILOCHORI FRAGMENTA

114.

p. 402

Marcellin. Vit. Thucyd. p. 5:Δῆλον, ὅτι κάθοδος ἐδόθη τοῖς φεύγουσιν, ὡς καὶ Φιλόχορος λέγει καὶ Δημήτριος ἐν Ἄρχουσιν. Certum est, exulibus redeundi potestatem datam esse, ut Philochorus quoque et Demetrius tradunt in Archontibus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

115.
Olymp.92.1
p. 402
Harpocr. s. Ἠετιωνία:... Οὕτως ἐκαλεῖτο ἑτέρα (sic Suidas; γε παρὰ cod. Anglicanus) τοῦ Πειραιέως ἄκρα ἀπὸ τοῦ κατακτησαμένου τὴν γῆν Ἠετίωνος, ὥς φησι Φιλόχορος ἐν τῇ πρὸς Δήμωνα ἀντιγραφῇ. Eetionia.—Sic vocabatur alterum Piraeei promontorium, ab Eetione, illius agri quondam possessore, ut Philochorus ait in refutatione Demonis.In Eetionia tum temporis murum exstructum esse apparet ex Thucyd. VIII, 90.
PHILOCHORI FRAGMENTA

116.

p. 402

Schol. Arist. Lys. 173:Τὸ ἀργύριον τὸ ἄβυσσον ἦν παρὰ τῇ θεῷ ἐν τῇ ἀκροπόλει. Καὶ γὰρ ἀληθῶς ἀπέκειτο χίλια τάλαντα. Ἤρξαντο οὖν κινεῖν αὐτὰ ἐπὶ Καλλίου ἄρχοντος, ἐφ ̓ οὗ εἰσήχθη τὸ δρᾶμα, ὣς φησι Φιλόχορος ἐν Ἀτθίδι. Argentum illud immensum in arce erat apud Minervam; revera enim mille talenta reposita erant: quibus uti coeperunt archonte Callia, sub quo Lysistrata fabula acta est, ut ait Philochorus in Atthide.
403PHILOCHORI FRAGMENTA

117.
Olymp.92.2
p. 403

Schol. Eurip. Orest. 371:Πρὸ Διοκλέους, ἐφ ̓ οὗ τὸν Ὀρέστην ἐδίδαξε, Λακεδαιμονίων πρεσβευσαμένων περὶ εἰρήνης, ἀπιστήσαντες Ἀθηναῖοι οὐ προσήκαντο ἐπὶ ἄρχοντος Θεοπόμπου, ὃς ἦν πρὸ Διοκλέους, ὡς ἱστορεῖ Φιλόχορος. Ante Dioclem archontem, sub quo Orestem fabulam docuit, quum Lacedaemonii legatos mitterent de pace, Athenienses non obtemperarunt, nullam iis fidem habentes, archonte Theopompo, qui hoc munere fungebatur ante Dioclem, ut tradit Philochorus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

118.

p. 403

Schol. Eurip. Or. 771:Πρὸ ἐτῶν δύο διδασκαλίας τοῦ Ὀρέστου αὐτός (ὁ Κλεοφῶν) ἐστιν κωλύσας σπονδὰς γενέσθαι Ἀθηναίοις πρὸς Λακεδαιμονίους, ὡς Φιλόχορος ἱστορεῖ. Duobus annis ante quam Orestes fabula edita est, Cleophon impedivit, ne Athenienses inducias facerent cum Lacedaemoniis, ut narrat Philochorus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

119.
Olymp.92.3
p. 403

Schol. ad Aristoph. Plut, 972:Ὄτι δὲ κατὰ γράμματα ἐκληροῦντο, προείρηται. Οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ ἐβούλευον οὗτοι τῷ πρὸ τούτου ἕτει ἀρξάμενοι. Φησὶ γὰρ Φιλόχορος· «Ἐπὶ Γλαυκίππου καὶ βουλὴ κατὰ γράμμα τότε πρῶτον ἐκαθέζετο, καὶ ἔτι νῦν ὄμνυσιν ἀπ ̓ ἐκείνου καθεδεῖσθαι ἐν τῷ γραμματείῳ, ἂν λάχωσι.» genatores sorte ductos esse secundam literas, antea dictum est: sed etiam sententiam hoc modo dicebant, cujus rei initium fecerant anno ante quam Plutus fabula edita est. Philochorus enim ait: «Archonte Glaucippo senatus primum sedebat secundum literas, atque etiamnunc inde ab illo tempore jurant senatores, se eo ordine, quem literae sors attribuerit, in senatu sessuros esse.»Pro οὗτοι legendum esse οὕτως monuit Siebelis; in sequentibus Petitus L. A. p. 196 bene scribit ἐν τῷ γράμματι pro ἐν τῷ γραμματείῳ.
PHILOCHORI FRAGMENTA

120.
Olymp.93.2
p. 403
Schol. ad Aristoph. Ran. 720:Τῷ προτέρῳ ἔτει ἐπὶ Ἀντιγένους. Ἀλλὰ νικᾷ, φησὶ, χρυσοῦν νόμισμα κοπῆναι. Καὶ Φιλόχορος ὁμοίως, τὸ ἐκ τῶν χρυσῶν Νικῶν. Archonte Antigene anno ante quam Ranae editae sunt, numos aureos cusos esse dicit Hellanicus. Atque similiter Philochorus numos ex aureis Victoriis cusos memorat.In verbis Ἀλλὰ νικᾶ latere videtur auctoris nomen, ad quod φησι referatur: nam Aristophanes non dicit, sub Antigene archonte aureos numos cusos esse. Probanda igitur est Bentleii conjectura Ἑλλάνικός φησιν. Idem Hellanicus ab eodem Scholiasta paullo ante ad vers. 706 laudatus est, ubi de pugna navali ad Arginusas agitur. Punctum post Ἀντιγένους delendum est.
PHILOCHORI FRAGMENTA

121.

p. 403

Schol. ad Aristoph. Ran. 1196:Ἐρασινίδης. Εἷς τῶν περὶ Ἀργέννουσαν στρατηγησάντων δυστυχῶς. Ἀπέθανε δὲ δημοσίᾳ, οὗτός τε καὶ οἱ ὑπομείναντες, Θράσυλλος, Περικλῆς, Λυσίας, Ἀριστοκράτης, Διομέδων, ὥς φησι Φιλόχορος. Erasinides, unus ex illis infelicibus, qui ad Arginusas munere imperatorio fungebantur: nam et hic populi jussu capitis supplicium subiit et ceteri qui remanserant, Thrasyllus, Pericles, Lysias, Aristocrates, Diomedon, ut tradit Philochorus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

122.
Olymp.94.1
p. 403

Harpocr. v. Συγγραφεῖς:... Εἰθισμένον ἦν παρ ̓ Ἀθηναίοις, ὁπότε δέοι πλῆθός τι αἱρεῖσθαι, εἰς ῥητὴν ἡμέραν εἰσφέρειν γνώμας εἰς τὸν δῆμον. Τοῦτο δὲ καὶ πρὸ τῆς καταστάσεως τῶν υ' ἐγένετο, καθὰ Θουκυδίδης ἐν τῇ ὀγδόη φησίν· «Ἐν δὲ τούτω τῶ καιρῶ οἱ περὶ Πείσανδρον ἐλθόντες, εὐθὺς τῶν λοιπῶν εἴχοντο, καὶ πρῶτον μὲν τὸν δῆμον συλλέξαντες εἶπον γνώμην, δέκα ἄνδρας ἑλέσθαι συγγραφέας αὐτοκράτορας, τούτους δὲ ξυγγράψαντας γνώμην ἐξενεγκεῖν ἐς τὸν δῆμον ἐς ἡμέραν ῥητὴν καθότι ἄριστα πόλις οἰκήσεται.» Ἦσαν δὲ οἱ μὲν πάντες συγγραφεῖς τριάκοντα οἱ τότε αἱρεθέντες, καθά φησιν Ἀνδροτίων τε καὶ Φιλόχορος, ἑκάτερος ἐν τῇ Ἀτθίδι. δὲ Θουκυδίδης τῶν δέκα ἐμνημόνευσε μόνων τῶν προβούλων. Consuetum fuit apud Athenienses, ut quotiescunque aliquid de republica decernendum esset, statuto die sententia ad populum referretur. Hoc autem ante constitutionem quadringentorum etiam fiebat, ut Thucydides libro octavo testatur: «Interea vero temporis Pisander ejusque collegae Athenas reversi confestim ceteris peragendis operam dare coeperunt. Ac primum quidem populo coacto sententiam dixerunt, decem viros legum conscribendarum caussa deligendos, penes quos liberum imperium esset: hi vero rogationem scriptam ad populum ad certam diem ferrent, qua ratione respublica optime administrari posset.» Erant autem omnes legibus scribendis tunc electi numero triginta, ut ait Androtio et Philochorus, uterque in Atthide. Thucydides vero tantum decem Probulorum mentionem facit.Haec repetita sunt a Suida, Etym. M. auctore, Photio in Lex. et Phavorino h. v. Sicbelis infinitivum εἰσφέρειν reposuit ex Phavorino pro vulg. εἰσέφερε, et eliminavit ὥσπερ ante εἰς ῥητὴν, quod et a Suida, Phavorino et Photio omissum est. Vid. Thucyd. VIII, 67.
404

ATTHIS

ATTHIS
LIBER V
Ex libro quinto citantur, quae Philochorus dixit de Symmoriis tributorum Olymp. C, 3 institutis (fr. 126), de Stryma urbe, cujus mentio facta est sub archonte Timocrate Olymp. CIV, 4 (fr. 128; cf. Demosth. C. Polyclet. p. 1213, 15, Boeckh. l. l. p. 19), de Dato urbe, quae memoranda erat sub archonte Callimede, Olymp. CV, 1 (fr. 127; cf. Boeckh. p. 18). Quum autem certum sit, ea quae in Olymp. CV, 3 incidunt, libro sexto narrata esse (fr. 129), statuendum videtur, libro quinto historiam ab Olymp. XCIV, 1 usque ad id tempus, quo Philippus in Macedonia regnare coepit, deductam esse.
PHILOCHORI FRAGMENTA

125.
Olymp.96.2
p. 404

Schol. Arist. Eccles. 193:Περὶ τοῦ συμμαχικοῦ Φιλόχορος ἱστορεῖ, ὅτι πρὸ δύο ἐτῶν ἐγένετο συμμαχία Λακεδαιμονίων καὶ Βοιωτῶν. Quod attinet ad bellum sociale, Philochorus narrat, duobus annis ante (Ecclesiazusarum editionem) Athenienses et Boeotos societatem iniisse.Ol. 96, 2 societas inter Athenienses, Boeotos, Argivos et Corinthios inita est contra Lacedaemonios, quare Petitus Miscell. I, 15 et Palmerius Exerc. p. 777 pro Λακεδαιμονίων recte scripserunt Ἀθηναίων.
PHILOCHORI FRAGMENTA

126.
Olymp.100.3
p. 404

Harpocr. v. Συμμορία:... Οὐχ ἅπαν τὸ πλῆθος ... διῄρητο εἰς τὰς συμμορίας Ἀθήνησιν, ἀλλὰ μόνοι οἱ πλούσιοι καὶ εἰσφέρειν τῇ πόλει δυνάμενοι. ... Διῃρέθησαν δὲ πρῶτον Ἀθηναῖοι κατὰ συμμορίας ἐπὶ Ναυσινίκου (Ναυσικοῦ codd.) ἄρχοντος, ὥς φησι Φιλόχορος ἐν τῇ πέμπτῃ Ἀτθίδος. Συμμορία, classis.—Non omnis multitudo Athenis in symmorias distributa erat, sed divites solum, et qui conferre civitati pecunias poterant. Primum vero Athenienses in symmorias divisi sunt archonte Nausinico, ut ait Philochorus libro quinto Atthidis.Suidas h. v. Philochori nomen omisit; Etym. M. auctor omnia repetivit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

127.

p. 404

Harpocr.:Δάτος, πόλις ἐστὶ Θρᾴκης σφόδρα εὐδαίμων. ... Μετωνομάσθη μέντοι πόλις τῶν Δατηνῶν, Φιλίππου τοῦ Μακεδόνων βασιλέως κρατήσαντος αὐτῆς, ὡς Ἔφορός τέ φησι καὶ Φιλόχορος ἐν τῇ πέμπτῃ. Datus, urbs Thraciae valde opulenta. ... Datenorum tamen civitas, quum eam Philippus Macedonum rex occupasset, transnominata est, ut Ephorus testatur, et Philochorus in quinto.Lenzius monet post Δατηνῶν excidisse Φίλιπποι. Cf. Diodor. XVI, 71.
PHILOCHORI FRAGMENTA

128.

p. 404

Harpocr.:Στρύμη:... Ἀποικίαι δὲ εἰσὶ Θασίων τῆς Θρᾴκης Γάληψος καὶ Στρύμη νῆσος. Ἔστι δὲ ἐμπόριον Θασίων. Μνημονεύει τῶν Θασίων πρὸς Μαρωνείτας περὶ τῆς Στρύμης ἀμφισβητήσεως Φιλόχορος ἐν πέμπτῃ, Ἀρχίλοχον ἐπαγόμενος μάρτυρα. Thasiorum in Thracia coloniae sunt Galepsus et Stryme insula, quae est Thasiorum emporium. Controversiae de Stryme inter Thasios et Maronitas, Philochorus, Archilochum laudans testem, meminit libro quinto.
405

ATTHIS

ATTHIS
LIBER VI
Libro sexto tribuuntur, quae a Philochoro narrata sunt de symmoriis trierarchiae Olymp. CV, 3 institutis (fr. 129), de sacra trieri circa Olymp. CVI a Philippo Atheniensibus erepta (fr. 130), de bello Olynthiaco Olymp. CVII, 4 suscepto (fr. 132), de civium recensione Archia archonte, Olymp. CVIII, 3 facta (fr. 133), de rebus gestis, quae incidunt in Olymp. CX, 1 et CX, 2 ( fr. 135), de ludis Chytrinis a Lycurgo oratore instauratis inter Olymp. CX, 3 et CXII, 3 (fr. 137). Theoris vates, de qua Philochorus hoc in libro loquutus est (fr. 136), quo anno a Demosthene accusata sit, non habemus compertum, sed ex Boeckhii sententia non est, cur hoc post proelium Chaeronense factum esse existimemus. Nihil igitur obstat, quin statuamus, libro sexto historiam Atticam ab Olymp. CV, 1 usque ad eum annum, quo Alexander imperium iniit, Olymp. CXI , 1 comprehensam esse; sed si reputemus, Philochorum in libro peculiari egisse de archontibus ab Olymp. CI, 3 usque ad Olymp. CXV, 2, i. e. usque ad tempus, quo ipse florere coepit, porro inde a septimo Atthidis libro eum suae memoriae historiam prolixe tractasse, denique sex priores Atthidis libros separatim editos esse videri, Boeckhio, qui his de rebus sagacissime disputavit, credere cogimur, librum sextum Atthidis eodem modo ac librum de archontibus pertinuisse usque ad Olymp. CXV, 2, a quo tempore suae aetatis historiam tradidit. Incipit autem hoc anno Cassandri imperium, quo mox gravissima reipublicae Atheniensium facta est mutatio.
PHILOCHORI FRAGMENTA

129.
Olymp.105.3
p. 405

Harpocrationis:Χίλιοι διακόσιοι, οἱ πλουσιώτατοι Ἀθηναίων χίλιοι καὶ διακόσιοι ἦσαν, οἳ καὶ ἐλειτούργουν. Μνημονεύουσι δ ̓ αὐτῶν καὶ ἄλλοι ῥήτορες καὶ Φιλόχορος ἐν τῇ ἕκτῃ. Ditissimi Atheniensium mille ducenti fuerunt, qui et munia obibant publica. Horum cum alii rhetores mentionem faciunt, tum Philochorus libro sexto.Suidas Philochori nomen omisit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

130.b

p. 405

App. Photii Porson. p. 676, 7, s. v. Πάραλος καὶ Σαλαμινία:... δὲ Πάραλος καὶ ἀπό τινος ἥρωος ἐπιχωρίου ἐκλήθη· τῆς μὲν Παράλου καὶ Σαλαμινίας ἐν τρίτῃ μνημονεύει Θουκυδίδης, καὶ Ἀριστοφάνης ἐν Ὄρνισιν. Ἀριστοτέλης δὲ Ἀμοριάδα καὶ Πάραλον οἶδε· καὶ Δείναρχος ἐν τῷ κατὰ Τιμοκράτους· Στησίχορος δὲ ἐν τῇ ζ' τέτταρας αὐτὰς οἶδε, πρώτας μὲν δύο, Ἀμοριάδα καὶ Πάραλον, προσγενομένας δὲ Δημητριάδα καὶ Ἀντιδονίδα. Paralus et Salaminia. Paralus ab heroe quodam patrio nomen accepit; Parali et Salaminiae Thucydides mentionem facit libro tertio, et Aristophanes in Avibus. Aristoteles Amoriadem et Paralum memorat, itemque Dinarchus inoratione contra Timocratem. Stesichorus (Philochorus) vero libro sexto quatuor memorat, duas illas priores, Amoriadem et Paralum, praeter easque Demetriadem et Antigonidem.Pro Στησίχορος legendum esse Φιλόχορος ex Harpocrationis loco modo laudato, in quo idem liber citatur, patet. Ἀντιδονίδα mutandum in Ἀντιγονίδα.
PHILOCHORI FRAGMENTA

131.
Olymp.107.1
p. 405

Dionys. Halic. t. 2, p. 118, 40 Sylb.:Οἱ μὲν εἰς Σάμον ἀποσταλέντες κληροῦχοι, κατὰ τοῦτον τὸν ἄρχοντα (Ἀριστόδημον) ἀπεστάλησαν, ὡς Φιλόχορος ἐν ταῖς ἱστορίαις λέγει. Coloni, qui in Samum deducti sunt, hoc archonte (Aristodemo) missi sunt, ut in Historiis tradit Philochorus.
406PHILOCHORI FRAGMENTA

133.
Olymp.108.3
p. 406

Harpocr.:Διαψήφισις ἰδίως λέγεται ἐπὶ τῶν ἐν τοῖς δήμοις ἐξετάσεων, αἳ γίγνονται περὶ ἑκάστου τῶν δημοτευομένων, εἰ τῷ ὄντι πολίτης καὶ δημότης ἐστὶν παρεγγέγραπται ξένος ὤν. ... Ἐντελέστατα δὲ διείλεκται περὶ τῶν διαψηφίσεων, ὡς γεγόνασιν ἐπὶ Ἀρχίου ἄρχοντος, Ἀνδροτίων ἐν τῇ Ἀτθίδι καὶ Φιλόχορος ἐν ἕκτῳ τῆς Ἀτθίδος. Διαψήφισις proprie dicitur recensio eorum qui sunt in demis, qua quisque popularium recognoscitur, ut sciatur verusne civis sit et popularis an peregrinus falso in civitatem adscriptus. Plenissime de recensionibus, quae archonte Archia institutae sunt, dixerunt Androtio et Philochorus libro sexto Atthidis.
PHILOCHORI FRAGMENTA

134.
Olymp.109.2
p. 406
Dionys. Hal. t. 2, p. 119:Διοπείθους ἔτι περὶ Ἑλλήσποντον τοῦ τῶν Ἀθηναίων στρατηγοῦ διατρίβοντος, εἴρηται λόγος, ὡς ἐξ αὐτοῦ γίνεται φανερόν. Ἔστι δὲ χρόνος κατὰ Πυθόδοτον ἄρχοντα, ὡς δηλοῖ Φιλόχορος σὺν τοῖς ἄλλοις ἐπὶ τούτου τοῦ ἄρχοντος, οὐδέπω εἰκοστὸν ἔχων ἔτος. Diopithe, duce Atheniensi, adhuc circa Hellespontum rem gerente, dicta est haec oratio, uti ex ipsa patet, idque factum est circa tempora Archontis Pythodoti, ut in hoc archonte Philochorus et alii ostendunt, quum Dinarchus nondum viginti annorum esset.Ultima verba Siebelis ita restitui voluit: ὡς δηλοῖ Φιλόχορος ἐν τοῖς γενομένοις ἐπὶ τούτου τοῦ ἄρχοντος, οὐδέπω εἰκοστὸν ἔχοντος ἔτος Δεινάρχου.
PHILOCHORI FRAGMENTA

135.
Olymp.110.1.2
p. 406

Dionys. Halic. t. 2, p. 128, 45 Sylb.:Τὰς δὲ αἰτίας, δι ̓ ἃς εἰς τὸν πόλεμον κατέστησαν (Ἀθηναῖοι καὶ Φίλιππος), ἀδικεῖσθαι λέγοντες ἀμφότεροι, καὶ τὸν χρόνον, ἐν τὴν εἰρήνην ἔλυσαν, ἀκριβῶς δηλοῖ Φιλόχορος ἐν τῇ ζ' Ἀτθίδος βίβλῳ. Θήσω δὲ ἐξ αὐτῆς τὰ ἀναγκαιότατα. «Θεόφραστος Ἀλλαιεύς· ἐπὶ τούτου Φίλιππος τὸ μὲν πρῶτον ἀναπλεύσας Περίνθῳ προσέβαλεν· ἀποτυχὼν δ ̓ ἐντεῦθεν Βυζάντιον ἐπολιόρκει, καὶ μηχανήματα προσῆγεν.» Ἔπειτα διεξελθὼν ὅσα τοῖς Ἀθηναίοις Φίλιππος ἐνεκάλει διὰ τῆς ἐπιστολῆς καὶ Δημοσθένους παρακαλέσαντος αὐτοὺς πρὸς τὸν πόλεμον, καὶ ψηφίσματα γράψαντος, ἐχειροτόνησε, τὴν μὲν στήλην καθελεῖν τὴν περὶ τῆς πρὸς Φίλιππον εἰρήνης καὶ συμμαχίας σταθεῖσαν, ναῦς δὲ πληροῦν καὶ τὰ ἄλλα ἐνεργεῖν τὰ τοῦ πολέμου· ταῦτα γράψας κατὰ Θεόφραστον ἄρχοντα γεγονέναι, τῷ μετ ̓ ἐκεῖνον ἐνιαυτῷ τὰ πραχθέντα μετὰ τὴν λύσιν τῆς εἰρήνης ἐπὶ Λυσιμαχίδου ἄρχοντος διεξέρχεται. Θήσω δὲ καὶ τούτων αὐτῶν τὰ ἀναγκαιότατα. «Λυσιμαχίδης Ἀχαρνεύς· ἐπὶ τούτου τὰ μὲν ἔργα τὰ περὶ τοὺς νεωσοίκους καὶ τὴν σκευοθήκην ἀνεβάλοντο διὰ τὸν πόλεμον πρὸς Φίλιππον· τὰ δὲ χρήματ ̓ ἐψηφίσαντο πάντ ̓ εἶναι στρατιωτικὰ, Δημοσθένους γράψαντος. Φιλίππου δὲ καταλαβόντος Ἐλάτειαν καὶ Κυτίνιον, καὶ πρέσβεις πέμψαντος εἰς Θήβας Θετταλῶν, Αἰνιάνων, Αἰτωλῶν, Δολόπων, Φθιωτῶν· Ἀθηναίων δὲ κατὰ τὸν αὐτὸν χρόνον πρέσβεις ἀποστειλάντων τοὺς περὶ Δημοσθένη, τούτοις συμμαχεῖν ἐψηφίσατο.» Causas ob quas ad arma ventum est, quum utrique injurias sibi illatas esse dicerent, atque tempus, quo pax soluta est, Philochorus accurate refert, Rerum Atticarum libro sexto: cujus ea potissimum hic afferam, quae maxime necessaria sunt: «Theophrastus Allaeensis. Sub hoc Philippus prima expeditione irruit in Perinthum. Quumque non satis successisset ex sententia, hinc Byzantium obsedit, machinasque admovit.» Deinde postquam exposuit, quas ob res Philippus Athenienses accusaverit in epistola, atque narravit, hos, quum Demosthenes adhortatus esset, ut bellum gererent plebiscitumque proposuisset, decrevisse «columnam, quae de pace et societate cum Philippo inita posita esset, dejiciendam, naves vero implendas, parandaque esse quae ad bellum necessaria essent», haec postquam narravit sub Theophrasto archonte gesta esse, mox subjicit quae sequenti anno acta sunt, rupta pace, Lysimachide archonte. Apponam et ex bis quae maxime necessaria sunt: «Lysimachides Acharnensis. Sub hoc opera in navibus et armamentario intermissa sunt, ob bellum cum Philippo exortum: pecunias vero omnes decreverunt militiae impendi, rogationem perferente Demosthene. Quum vero Philippus Elateam cepisset et Cytinium, legatosque Thessalorum, Aenianum, Aetolorum, Dolopum et Phthiotarum Thebas misisset, Athenienses vero eodem tempore legatum eo misissent Demosthenem, Thebani decreverunt cum his societatem inire.»Verba καὶ Δημοσθένους ἐχειροτόνησε mutila sunt: Sylburg. hanc adhibet medelam: καὶ ὡς Δημοσθένους... γράψαντος, ἐχειροτόνησεν ὁ δῆμος. Sub finem hujus loci haud dubie scribendum est ἐψηφίσαντο.
407PHILOCHORI FRAGMENTA

136.

p. 407

Harpocr. v. Θεωρίς:Μάντις ἦν Θεωρὶς, καὶ ἀσεβείας κριθεῖσα ἀπέθανεν, ὡς καὶ Φιλόχορος ἐν ἕκτῃ γράφει. Haec Theoris erat fatidica et oh impietatis crimen morte mulctata est, ut Philochorus libro sexto testatur.
PHILOCHORI FRAGMENTA

137.

p. 407

Schol. Arist. Ran. 218:Ἤγοντο ἀγῶνες αὐτόθι, οἱ Χύτρινοι καλούμενοι, καθά φησι Φιλόχορος ἐν τῇ ἕκτῃ τῶν Ἀτθίδων. Celebrabantur ibi (in urbe Athenarum) ludi, quos Chytrinos vocabant, ut ait Philochorus libro sexto Atthidum.Phavorinus habet οἱ χύτριοι pro oἱ χυτρίνοι.
PHILOCHORI FRAGMENTA

138.

p. 407

Harpocr.:Κατατομή· Ὑπερίδης ἐν τῷ κατὰ Δημοσθένους· Καὶ καθήμενος κάτω ὑπὸ τῇ κατατομῇ. Φιλόχορος δὲ ἐν ἕκτῃ οὕτως· «Αἰσχραῖος Ἀναγυράσιος ἀνέθηκε τὸν ὑπὲρ τοῦ θεάτρου τρίποδα καταργυρώσας, νενικηκὼς τῷ πρότερον ἔτει χορηγῶν παισὶ, καὶ ἐπέγραψεν ἐπὶ τὴν κατατομὴν τῆς πέτρας.» Incisura.—Hyperides in oratione contra Demosthenem: «Et infra sedens sub incisura,» Philochorus autem libro sexto sic: «Tripodem illum argenteum pro theatro dicavit Aeschraeus Anagyrasius, qui anno antecedenti choragus pueris vicerat et in ipsa rupis pariete inscripsit (victoriam).Phavorinus h. v. eadem verba habet, Suidas h. v. et Photius in Lex. p. 107 nonnisi ultimam partem dant. V. H. Steph. Thesaur. s. ead. v.
PHILOCHORI FRAGMENTA

139.
Οlymp.114.3
p. 407

Plutarch. Orator. vitt. p. 846, fin. (Reisk. IX, p. 367) de morte Demosthenis:Ἀποθανεῖν αὐτὸν Φιλόχορος μέν φησι φάρμακον πιόντα, Σάτυρος δὲ συγγραφεὺς, τὸν κάλαμον πεφαρμάχθαι, γράφειν ἤρξατο τὴν ἐπιστολὴν, οὗ γευσάμενον ἀποθανεῖν. Mortuum eum (Demosthenem) esse tradit Philochorus epoto veneno; Satyrus autem, historiae scriptor, veneno imbutum fuisse calamum, quo scribere epistolam coeperit, eoque gustato, ipsum periisse.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER VII
In libro septimo memorati sunt magistratus, quos Demetrius Phalereus constituit, νομοφύλακες (fr. 141), ἀποστολεῖς (fr. 142), γυναικονόμοι (fr. 143). Credibile est, hunc librum ab Olymp. CXV, 3 usque ad Olymp. CXVII, 2, quo anno Antigonus, Cassander, Ptolemaeus et Lysimachus pacem inter se composuerunt, pertinuisse.
PHILOCHORI FRAGMENTA

140.

p. 407

Harpocrat.:Φυλὴ δῆμός ἐστι φυλῆς τῆς Οἰνηϊδος. Μένανδρος Δυσκόλῳ· Τῆς Ἀττικῆς νομίζετ ̓ εἶναι τὸν τόπον Φυλήν· τὸ Νυμφαῖον δ ̓ ὅθεν προέρχομαι Φυλασίων. Φιλόχορος δὲ ἐν ἑβδόμῳ Ἀτθίδος φρούριον αὐτό φησιν εἶναι. Phyle est populus Oeneidis tribus. Menander autem in Moroso: Terrae Atticae putate esse locum Phylen, atque Nymphaeum, unde progredior, Phylasioruni. Sed Philochorus castellum id esse tradit, libro septimo Atthidis.
PHILOCHORI FRAGMENTA

141.a

p. 407

Harpocrat.:Νομοφύλακες· ἀρχή τις παρ ̓ Ἀθηναίοις οὕτω ἐκαλεῖτο, διαφέρουσα τῶν θεσμοθετῶν.... Φιλόχορος ἐν τῷ ἑβδόμῳ ἄλλα τέ τινα διεξῆλθε περὶ αὐτῶν καὶ ὅτι οὗτοι τὰς ἀρχὰς ἐπηνάγκαζον τοῖς νόμοις χρῆσθαι. Nomophylaces, magistratus apud Athenienses ita appellabatur, a Thesmothetis diversus ... Philochorus libro septimo quum alia nonnulla de iis dixit, tum eos coegisse magistratus legibus uti.Eadem Suidas, qui vero Philochori non facit mentionem.
PHILOCHORI FRAGMENTA

141.b

p. 407

Appendix Photii Porson. p. 674, 5:Νομοφύλακες ἕτεροί εἰσι τῶν θεσμοθετῶν, ὡς Φιλόχορος ἐν τῇ ζ'. Οἱ μὲν γὰρ ἄρχοντες ἀνέβαινον εἰς Ἄρειον πάγον ἐστεφανωμένοι· οἱ δὲ νομοφύλακες στροφία χαλκᾶ ἄγοντες καὶ ἐν ταῖς θέαις ἐναντίον ἀρχόντων ἐκαθέζοντο· καὶ τὴν πομπὴν ἔπεμπον τῇ Παλλάδι, τὰς δὲ ἀρχὰς ἠνάγκαζον τοῖς νόμοις χρῆσθαι, καὶ ἐν τῆ ἐκκλησίᾳ καὶ ἐν τῇ βουλῇ μετὰ τῶν προέδρων ἐκάθηντο, κωλύοντες τὰ ἀσύμφορα τῇ πόλει πράττειν. Ἑπτὰ δὲ ἦσαν· καὶ κατέστησαν, ὡς Φιλόχορος, ὅτε Ἐφιάλτης μόνα κατέλιπε τῆ ἐξ Ἀρείου πάγου βουλῇ τὰ ὑπὲρ τοῦ σώματος. Nomophylaces differunt a Thesmothetis, ut Philochorus scribit libro septimo; archontes enim in Areopagum ascendebant coronati, nomophylaces vero redimiculum aeneum gestabant et in spectaculis e regione archontibus sedebant; Minervae pompam ducebant, et magistratus cogebant legibus uti; in comitiis et in senatu cum proedris praesidebant, impedientes, ne quid decerneretur, quod urbi esset noxium; erant autem septem et constituti sunt quo tempore Ephialtes Areopago nonnisi judicia capitis reliquisset.Schoemannus (Antiqq, juris publ. Graec., p. 299) monet Philochorum probabiliter jam libro tertio mentionem fecisse nomophylacum ab Ephialte institutorum, sed breviter tantummodo, ut de magistratu qui mox abolitus fuerit; copiose vero de iis in universum disputasse libro septimo, quum de Demetrio Phalereo narraret: Boeckhium igitur (De Philoch. p. 25, sqq.) non debuisse de hoc magistratu ab Ephialte instituto ob eam rationem dubitare, quod Philochorus de eo septimo demum libro exposuisse dicatur.
408PHILOCHORI FRAGMENTA

142.

p. 408

Harpocrat.:Ἀποστολεῖς, οἱ ἐπὶ τῆς ἐκπομπῆς τῶν τριήρων ἀποδεδειγμένοι. Δημοσθένης ... καὶ Φιλόχορος ἐν τῇ ἑβδόμῃ. Ἀποστολεῖς, qui ad emissionem triremium designati sunt. Demosthenes et Philochorus libro septimo.
PHILOCHORI FRAGMENTA

143.

p. 408

Athen. VI, 11, p. 245, C:Φιλόχορος ἐν ἑβδόμῃ Ἀτθίδος, «Οἱ γυναικονόμοι, φησὶ, μετὰ τῶν Ἀρεοπαγιτῶν ἐσκόπουν τὰς ἐν ταῖς οἰκίαις συνόδους, ἔν τε τοῖς γάμοις καὶ ταῖς ἄλλαις θυσίαις.» Philochorus libro septimo Atthidis: «Gynaeconomi, ait, cum Areopagitis inspiciebant convivia in domibus instituta, quum in nuptiis, tum in aliis sacris epulis.»

ATTHIS

ATTHIS
LIBER VIII
Libri octavi, qui incepisse videtur ab Olymp. CXVII, 2, terminus fuit Olymp. CXVIII, 2, ut apparet ex fr. 144.
PHILOCHORI FRAGMENTA

144.
Olymp.118.2
p. 408

Dionys. Hal. t. 2, p. 113, Dinarchum narrat Anaxicrate archonte, sub quo Antigonus et Demetrius Cassandri praesidium Athenis expulerunt, accusatum esse, sed non ausum in judicium venire in Euboeam discessisse; inde quindecim annis post Athenas rediisse et a Proxeno receptum esse, sed quum aurum perdidisset, Proxeno negligenter hoc quaerenti actionem de amissa pecunia intendisse. Tum pergit:Οὗτος μὲν βίος τἀνδρός· ἀποδείκνυται δ ̓ ἕκαστον αὐτῶν ἐκ τε τῶν ἱστοριῶν τῶν Φιλοχόρου, καὶ ἐξ ὧν αὐτὸς περὶ αὑτοῦ συνέγραψεν ἐν τῷ λόγῳ τῷ κατὰ Προξένου. ... Φιλόχορος δὲ ἐν ταῖς Ἀττικαῖς ἱστορίαις περί τε τῆς αὐτῆς τῶν καλεσάντων τὸν δῆμον, καὶ περὶ τῆς καθόδου πάλιν οὕτως λέγει· «Τοῦ γὰρ Ἀναξικράτους ἄρχοντος εὐθὺ μὲν τῶν Μεγαρέων πόλις ἑάλω· δὲ Δημήτριος, κατελθὼν ἐκ τῶν Μεγάρων, κατεσκευάζετο τὰ πρὸς τὴν Μουνυχίαν, καὶ τὰ τείχη κατασκάψας ἀπέδωκε τῷ δήμῳ. Ὕστερον δὲ εἰσηγγέλθησαν πολλοὶ πολιτῶν, ἐν οἷς καὶ Δημήτριος Φαληρεύς. Τῶν δὲ εἰσαγγελθέντων, τοὺς μὲν οὐχ ὑπομείναντας τὴν κρίσιν, ἐνεθανάτωσαν τῇ ψήφῳ, τοὺς δ ̓ ὑπακούσαντας, ἀπέλυσαν.» Ταῦτα μὲν οὖν τῆς ὀγδόης. Haec Dinarchi vitae ratio fuit: quae ex Historiis Philochori depromta sunt, et ex iis quae ipse de se in oratione contra Proxenum scripsit. ... Philochorus vero in Historiis Atticis de eodem exilio eorum qui populum ad seditionem commoverant, deque eorum reditu, haec commemorat: «Anaxicrate enim archonte, primo impetu Megarensium civitas capta est: Demetrius autem Megara reversus praeparavit ea, quae ad Munychiae defensionem necessaria videbantur: muros etiam dejectos populo reddidit. Plurimi deinde cives denunciati sunt, inter quos fuit Demetrius Phalereus. Denunciatorum vero alii, quum ad judicium venire non auderent, decreto judicum capitis damnati sunt, alii autem morem gerentes absoluti.» Haec quidem libro octavo.Pro περί τε τῆς αὐτῆς τῶν καλεσάντων τὸν δῆμον Sylburgius bene scripsit περί τε τῆς φυγῆς τῶν καταλυσάντων τὸν δῆμον.
PHILOCHORI FRAGMENTA

145.
Olymp.118.2
p. 408

Athen. XV, 16, p. 697, A:Ἐπ ̓ Ἀντιγόνῳ δὲ καὶ Δημητρίῳ φησὶ Φιλόχορος Ἀθηναίους ᾄδειν παιᾶνας, τοὺς πεποιημένους ὑπὸ Ἑρμίππου τοῦ Κυζικηνοῦ, ἐφαμίλλων γενομένων τῶν παιᾶνας ποιησάντων πολλῶν, καὶ τοῦ Ἑρμοκλέους προκριθέντος. De Antigono atque Demetrio Philochorus ait, eorum tempore Athenienses canere paeanes ab Hermippo Cyziceno compositos, multis aemulis, qui paeanes fecerant, et ipsi Hermocli praelato.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER IX
Liber nonus complexus est tres vel quatuor annos ab Olymp. CXVIII , 3 usque ad Olymp. CXIX, 2 vel Olymp. CXIX, 3; ex hoc enim libro afferuntur, quae Olymp. CXVIII, 3 acciderunt; tertium autem annum Olymp. CXIX ad librum decimum pertinere, ex fr. 148 clarum fit, ubi narratur, Demetrium Poliorcetam utrisque mysteriis initiatum esse, quod illo anno factum est.
PHILOCHORI FRAGMENTA

146.
Olymp.118.3
p. 408

Dionys. Hal. t. 2 , p. 113 Sylb.:Ἐν δὲ τῇ ἐννάτῃ φησί (Φιλόχορος)· «Τοῦ δ ̓ ἐνιαυτοῦ τουδὶ διελθόντος, ἑτέρου δ ̓ εἰσιόντος, ἐν ἀκροπόλει σημεῖον ἐγένετο τοιοῦ- το. Κύων εἰς τὸν τῆς Πολιάδος νεὼν εἰσελθοῦσα, καὶ δῦσα εἰς τὸ Πανδρόσιον, ἐπὶ τὸν βωμὸν ἀναβᾶσα τοῦ Ἑρκείου Διὸς, τὸν ὑπὸ τῇ ἐλαίᾳ, κατέκειτο. Πάτριον δ ̓ ἐστὶ τοῖς Ἀθηναίοις, κύνα μὴ ἀναβαίνειν εἰς ἀκρόπολιν. Περὶ τὸν αὐτὸν δὲ χρόνον καὶ ἐν τῷ ἱερῷ μεθ ̓ ἡμέραν, ἡλίου τ ̓ ἐξέχοντος καὶ οὔσης αἰθρίας, ἀστὴρ ἐπί τινα χρόνον ἐγένετο ἐκφανής. Ἡμεῖς δ ̓ ἐρωτηθέντες ὑπέρ τε τοῦ σημείου καὶ τοῦ φαντάσματος, εἰς φέρει, φυγάδων κάθοδον ἔφαμεν προσημαίνειν ἀμφότερα· καὶ ταύτην οὐκ ἐκ μεταβολῆς πραγμάτων ἐσομένην, ἀλλ ̓ ἐν τῇ κατεστώσῃ πολιτείᾳ· καὶ τὴν κρίσιν ἐπιτελεσθῆναι συνέβη.» Libro nono tradit (Philochorus) haec: «Anno hoc elapso et alio inchoante, tale in arce prodigium contigit. Canis in templum Minervae ingressa et Pandrosium intrans ad aram usque Jovis Hercei, quae sub olea est, devenit. Apud Athenienses autem antiquitus observari solet, ne canis in arcem ascendat. Eodem tempore in templo interdiu et sole coelum tenente meteoron ignitum aliquamdiu conspiciendum se praebuit. Nos vero quum de hoc portento et apparitione interrogati essemus, quid miri portenderetur, diximus, utroque exulum restitutionem reditumque designari; qui tametsi redirent, reipublicae tamen regimen non mutatum iri, sed idem permansurum esse: atque hoc contigisse etiam vidimus.»
409PHILOCHORI FRAGMENTA

147.

p. 409

Athenaeus V, 3, p. 189, C:Λέγονται Ἀθήνησι καὶ ἱεροί τινες αὐλῶνες, ὧν μέμνηται Φιλόχορος ἐν τῇ ἐννάτῃ. Sunt Athenis sacri quidam αὐλῶνες, qui dicuntur, quorum Philochorus meminit in nono.Eadem leguntur in Fragm. Lex. Gr. in calce Hermanni libri De emend. rat. gramm. Gr. p. 328, ubi vero Philochori nomen praetermissum.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER X
In librum decimum scimus Olymp. CXIX, 3 incidere. Atque persuasit nobis Boeckhius (l. l. p. 29) libris posterioribus passim inserta esse, quae in prioribus erant omissa; hujusmodi additamenta esse videntur, quae ex libro decimo afferuntur de ξενικῷ ἐν Κορίνθῳ (fr. 150) et de censu agri Attici (fr. 151).
PHILOCHORI FRAGMENTA

148.
Olymp.119.3
p. 409

Harpocrat. v. Ἀνεπόπτευτος ... ὁ μὴ ἐποπτεύσας:Τί δὲ τὸ ἐποπτεῦσαι, δηλοῖ Φιλόχορος ἐν τῇ δεκάτῃ· «Τὰ ἱερὰ οὗτος ἀδικεῖ πάντα, τά τε μυστικὰ καὶ τὰ ἐποπτικά.» Καὶ πάλιν· «Δημητρίῳ μὲν οὖν ἴδιόν τι ἐγένετο παρὰ τοὺς ἄλλους, τὸ μόνον ἅμα μυηθῆναι καὶ ἐποπτεῦσαι, καὶ τοὺς χρόνους τῆς τελετῆς τοὺς πατρίους μετακινηθῆναι.» Ὁ μὴ ἐποπτεύσας, Qui non inspexit. Ceterum quid sit ἐποπτεῦσαι, declarat Philochorus libro decimo: «Sacra hic violat omnia, tam mystica quam epoptica.» Iterumque: «Demetrio igitur peculiare quiddam praeter ceteros contigit, ut simul mysteriis initiaretur ac secretiores ritus inspiceret, et patria initiationis ritus tempora tum mutarentur.»Repetivit haec Suidas et gramm. Bekk. An. p. 398.
PHILOCHORI FRAGMENTA

150.
Olymp.96.3
p. 409

Harpocrat. v. Ξενικὸν ἐν Κορίνθῳ:... Συνεστήσατο δ ̓ αὐτὸ πρῶτον Κόνων, παρέλαβε δ ̓ αὐτὸ Ἰφικράτης, ὕστερον καὶ Χαβρίας· χρησάμενοι τὴν Λακεδαιμονίων μόραν κατέκοψαν στρατηγοῦντος αὐτοῖς Ἰφικράτους καὶ Καλλίου, καθά φησιν Ἀνδροτίων τε καὶ Φιλόχορος. Peregrinorum militum exercitus in Corintho. Hanc Conon primus constituit, post quem ejus dux fuit Iphicrates, post etiam Chabrias: quo usi Athenienses, Iphicrate et Callia ducibus, Moram Lacedaemoniorum conciderunt, quemadmodum Androtio refert et Philochorus libro decimo.Suidas exhibet πρῶτος Κόνων, quod recipiendum videtur. Phavorinus idem habet, quod apud Harpocrat. legitur.
PHILOCHORI FRAGMENTA

151.

p. 409

Harpocrat.:Ὅτι ἑξακισχίλια ἦν τάλαντα τὸ τίμημα τῆς Ἀττικῆς, Δημοσθένης ἐν τῷ περὶ συμμοριῶν φησιν οὕτως· Ἡμῖν δὲ τὸ τῆς χώρας τίμημα ὑπάρχειν ἀφορμὴν ὀκτακισχίλια τάλαντα ἀκούσεται. Ἤτοι οὖν γραφικὸν ἁμάρτημά ἐστιν, ἴσως ῥήτωρ συναρπάζει, ἵνα δοκῇ πλείω τὴν ἀφορμὴν ἔχειν πόλις εἰς τὸν πρὸς βασιλέα πόλεμον. Ὅτι γὰρ ἑξακισχίλια τάλαντα ἦν τὸ τίμημα τῆς Ἀττικῆς, καὶ λυθέντος ἐν τοῖε ἑξῆς τοῦ λόγου φησὶν, λογισμὸν αὐτῶν διδοὺς ποικίλως, καὶ Φιλόχορος ἐν δεκάτη Ἀτθίδος. Atticae census sex millia talentûm fuit. Demosthenes in Oratione de classibus sic ait: Nobis autem agri censum octo mille talentûm subsidio esse audiet. Est igitur vel scripturae peccatum, aut forte orator ista callide dixit, ut respublica majores habere facultates videretur ad bellum cum rege gerendum. Fuisse utique civitatis Atticae censum sex mille talentûm, etiam in fine orationis, ubi multimodis eorum computationem facit, commemorat, itemque Philochorus libro Atthidos decimo.Locus quem Harpocrat. ex Demosthenis Orat. de class. affert, in nostris editionibus rectius ita scriptus est (p. 76 ed. H. Wolf.): Ἡμῖν δὲ τὸ τῆς χώρας ὑπάρχον ἀφορμὴν ἑξακισχίλια τάλαντα ἀκούσεται, sc. rex Persarum. Alter locus de Attici agri censu in eadem orat. Est p. 74: Ἐπειδὴ τὸ τίμημά ἐστι τὸ τῆς χώρας ἑξακισχιλίων ταλάντων.
410

ATTHIS

ATTHIS
SEPTEM LIBRI POSTREMI
Ex his unum tantum fragmentum servatum est idque ita comparatum, ut, ad quodnam tempus referendum sit, non appareat.
PHILOCHORI FRAGMENTA

152.

p. 410

Harpocr. v. Ἅμιπποι... οἱ σὺν ἵπποις στρατευόμενοι: ... Πεζοὶ δ ̓ εἰσιν οἱ ἅμιπποι, ὡς δῆλόν ἐστιν ἐκ τῶν Θουκυδίδου καὶ Ξενοφῶντος. ... Καὶ μήποτε πρόδρομοί τινές εἰσιν οἱ ἅμα τοῖς ἱππεῦσι τεταγμένοι. Φιλόχορος γοῦν ἐν τῇ ἕκτῃ καὶ δεκάτῃ φησὶ καὶ προδρόμους. Ἅμιπποι, qui juxta equos militant. Sunt autem ἅμιπποι pedites, ut apparet ex Thucydide et Xenophonte; et fortasse est genus quoddam antecursorum equitibus adjunctorum. Philochorus sane libro sexto decimo dicit etiam Antecursores.Eadem sunt apud Phavorinum. Vide Thucydid. V, 57, et Xenoph. Hellen. VII, 5, 23.

ATTHIS

ATTHIS
INCERTORUM ATTHIDIS LIBRORUM FRAGMENTA
PHILOCHORI FRAGMENTA

153.

p. 410

Harpocr.:Ἁγνίας, Ἰσαῖος ἐν τῷ πρὸς Εὐκλείδην περὶ χωρίου. Τοῦτον καὶ τοὺς συμπρεσβευτὰς αὐτοῦ φησὶν Ἁνδροτίων ἐν πέμπτῳ τῆς Ἀτθίδος καὶ Φιλόχορος, ὡς ἑάλωσάν τε καὶ ἀπέθανον ὑπὸ Λακεδαιμονίων. Hagnias. Isaeus in oratione contra Euclidem de praedio. Androtio, libro quinto Atthidis et Philochorus memorant Hagniam ejusque in legatione collegas a Lacedaemoniis captos fuisse et interemptos.
PHILOCHORI FRAGMENTA

155.a

p. 410

Pollux Onom. X, 71:Φιλόχορος ἐν τῇ Ἀτθίδι παρὰ τοῖς παλαιοῖς φησι τὸν ἀμφορέα καλεῖσθαι κάδον, καὶ τὸ ἡμιαμφόριον ἡμικάδιον. Philochorus in Atthide dicit, veteribus amphoram cadum dictam esse, et semiamphoram, semicadum.
PHILOCHORI FRAGMENTA

155.b

p. 410

Lex. rhetor. post Phot. Porson. p. 667:Εἰσαγγελία ... Ἔνιοι δὲ τῶν ῥητόρων εἰώθεσαν καλεῖν καὶ τὰ μὴ μεγάλα ἀδικήματα εἰσαγγελίαν· ἔστι δ ̓ ὅτε ἐμβάλλοντες τοὺς συκοφαντουμένους εἰσήγγειλον, ὡς μὲν Φιλόχορος, χιλίων καθεζομένων, ὡς δὲ Δημήτριος Φαληρεὺς, χιλίων πεντακοσίων. Κἀκεῖνος δὲ οὕτως ὡρίσατο· εἰσαγγελία ἐστὶν περὶ καινῶν ἀδικημάτων δεδώκασιν ἀπενεγκεῖν οἱ νόμοι. Rhetorum nonnulli etiam minora delicta vocare solent εἰσαγγελίαν; nonnunquam sycophantas deprehensos εἰσαγγελίᾳ denunciabant, sedentibus in judicio, ut quidem Philochorus tradit, mille, ut vero Demetrius Phatereus scribit, mille et quingentis. Ille hanc dedit definitionem: «Εἰσαγγελία est id quod de innominatorum delictorum accusatione leges constituerant.»

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA
ΠΕΡΙ ΤΗΣ ΤΕΤΡΑΠΟΛΕΩΣ
PHILOCHORI FRAGMENTA

156.

p. 410

Athenaeus VI, 6, p. 235, D, postquam de parasitis Atheniensibus, eorum priscis honoribus, sacrorum ministerio, collegio et curia fusius exposuit, subjicit:Ταῦτα ἱστορεῖ καὶ Φιλόχορος ἐν τῇ ἐπιγραφομένῃ Τετραπόλει, μνημονεύων τῶν καταλεγομένων τῷ Ἡρακλεῖ παρασίτων. Eadem tradit etiam Philochorus in libro, qui Tetrapolis inscribitur, ubi parasitos commemorat Herculi cooptatos.
PHILOCHORI FRAGMENTA

157.

p. 410

Suidas v.Τιτανίδα γῆν, οἱ μὲν [τὴν] πᾶσαν, οἱ δὲ τὴν Ἀττικὴν, ἀπὸ Τιτηνίου, ἑνὸς τῶν Τιτάνων ἀρχαιοτέρου, οἰκήσαντος περὶ Μαραθῶνα, ὃς μόνος οὐκ ἐστράτευσεν ἐπὶ τοὺς θεοὺς, ὡς Φιλόχορος ἐν Τετραπόλει. Terram Titaniam quidam omnem terram appellari putant, alii vero Atticam, a Titenio, uno antiquiorum Titanum, qui Marathone habitavit, et solus bellum diis non intulit, ut Philochorus in Tetrapoli tradit.Idem invenitur apud Apostol. XVIII, 77 et in Photii Lex. p. 434 Herm.
411PHILOCHORI FRAGMENTA

158.

p. 411

Schol. Sophocl. OEd. Col. 1102 (1047):Λέγοι δ ̓ ἂν (ὁ Σοφοκλῆς) Πυθίας ἀκτὰς τὸν τοῦ Πυθίου Ἀπόλλωνος βωμὸν τὸν ἐν τῷ Μαραθῶνι, ὅθεν καὶ τὴν θεωρίαν ἔπεμπον. Ἱστορεῖ περὶ τούτων Φιλόχορος ἐν τῇ Τετραπόλει γράφων οὕτως· «Ὅταν δὲ σημεῖα γένηται παραδεδομένα ἐν τοῖς ἱεροῖς, τότε ἀποστέλλουσι τὴν θεωρίαν οἱ ἐκ τοῦ γένους, Πυθιάδα καὶ Δηλιάδα, ὁποτέρα ἂν καθήκῃ αὐτοῖς. Θύει δὲ μάντις, ὅταν μὲν τὰ εἰς Δελφοὺς πόμπιμα γένηται, καὶ θεωρία πέμπηται, ἐν Οἰνόῃ καθ ̓ ἑκάστην ἡμέραν ἐν τῷ Πυθίῳ· εἰ δὲ εἰς Δῆλον ἀποστέλλοιτο θεωρία, κατὰ τὰ προειρημένα θύει μάντις εἰς τὸ ἐν Μαραθῶνι Δήλιον. Καὶ ἔστιν ἱεροσκοπία τῆς μὲν εἰς Δελφοὺς θεωρίας ἐν τῷ ἐν Οἰνόῃ Πυθίῳ, τῆς δὲ εἰς Δῆλον, ἐν τῷ ἐν Μαραθῶνι Δηλίῳ.» Πυθίας ἀκτὰς dicit fortasse Sophocles aram Apollinis, quae est Marathone, unde etiam theoriam mittebant. De his Philochorus in Tetrapoli ita scribit: «Quum signa a majoribus tradita in sacris apparent, tum qui ea gente orti sunt, cujus est hoc munus, theoriam mittunt, Pythiam et Deliacam, utra iis conveniat. Ubi signa deorum Delphos jubent mitti, theoriaque in eo est ut mittatur, vates quotidie sacra facit in Pythio, quod est Oenoes; ubi vero in Delum mittenda theoria, vates sacra facit eo, quem dixi, modo in Delio, quod est Marathone, atque haruspicina fit propter theoriam Pythiam in Pythio, proter Deliacam in Delio.»Πυθιάδα καὶ Δηλιάδα, ὁποτέρα correxit C. Müller. Dor. I, p. 240. Codex πυθίαι τε καὶ δηλιάδες ὁπ.

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA
ΠΕΡΙ ΤΩΝ ΑΘΗΝΗΣΙΝ ΑΓΩΝΩΝ ιζʹ
PHILOCHORI FRAGMENTA

159.

p. 411

Athen. XI, 13, p. 464, F.:Λέγει δὲ περὶ τούτων Φιλόχορος οὑτωσί· «Ἀθηναῖοι τοῖς Διονυσιακοῖς ἀγῶσι, τὸ μὲν πρῶτον ἠριστηκότες καὶ πεπωκότες, ἐβάδιζον ἐπὶ τὴν θέαν καὶ ἐστεφανωμένοι ἐθεώρουν· παρὰ δὲ τὸν ἀγῶνα πάντα οἶνος αὐτοῖς ᾠνοχοεῖτο καὶ τραγήματα παρεφέρετο, καὶ τοῖς χοροῖς εἰσιοῦσιν ἐνέχεον πίνειν, καὶ διηγωνισμένοις ὅτ ̓ ἐξεπορεύοντο ἐνέχεον πάλιν· μαρτυρεῖν δὲ τούτοις καὶ Φερεκράτη τὸν κωμικὸν, ὅτι μέχρι τῆς καθ ̓ ἑαυτὸν ἡλικίας οὐκ ἀσίτους εἶναι τοὺς θεωροῦντας.» Verba facit autem de his Philochorus, in hunc modum: «Athenienses, in ludis Bacchicis, prius quidem pransi potique ad spectacula se conferebant, et coronati spectabant: toto vero tempore quo agebantur ludi, vinum eis infundebatur, apponebanturque bellaria; atque etiam choris ingredientibus vinum infundebant, et finito spectaculo discedentibus rursus infundebaut. «Confirmari etiam ait Pherecratis testimonio, ad ipsius usque aetatem comedisse spectantes.»
PHILOCHORI FRAGMENTA

160.

p. 411

Plutarch. Moral. p. 785. Frf. (Reisk. t. 9, p. 138):Πῶλον δὲ τὸν τραγῳδὸν Ἐρατοσθένης καὶ Φιλόχορος ἱστοροῦσιν ἑβδομήκοντα ἔτη γεγενημένον ὀκτὼ τραγῳδίας ἐν τέτταρσιν ἡμέραις διαγωνίσασθαι μικρὸν ἔμπροσθεν τῆς τελευτῆς. Polum tragoedum Eratosthenes et Philochorus scripserunt annos septuaginta natum octo tragoediis quatriduo decertasse paucis ante obitum diebus.

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA
ΠΕΡΙ ΕΟΡΤΩΝ
PHILOCHORI FRAGMENTA

161.

p. 411

Harpocr. v. Ἁλῶα:... Ἑορτή ἐστιν Αττικὴ τὰ Ἁλῶα, ἥν φησι Φιλόχορος ὀνομασθῆναι ἀπὸ τοῦ τότε τοὺς ἀνθρώπους τὰς διατριβὰς ποιεῖσθαι περὶ τὰς ἅλως· ἄγεσθαι δὲ αὐτήν φησιν ἐν τῷ περὶ ἑορτῶν Ποσειδεῶνος μηνός. Haloa sunt festum Atticum, quod Philochorus inde nomen habere ait, quod homines hujus festi tempore in areis (ἅλωσι) versantur; id vero celebrari dicit in libro de Festis mense Posideone.Haec omnia descripsit Phavorinus, partem gramm. Bekk. An. p. 381.
PHILOCHORI FRAGMENTA

162.

p. 411

Schol. Lucian. dial. meretr. VII, p. 228, t. 8 Bip. (t. 2, p. 459, Schmied.):Ἁλῶα ἑορτή ἐστιν Ἀθήνησι, μυστήρια περιέχουσα Δημήτρος καὶ Κόρης καὶ Διονύσου ἐπὶ τῇ τομῇ τῆς ἀμπέλου, καὶ τῇ γεύσει τοῦ οἴνου καὶ τῶν ἄλλων καρπῶν· Φιλόχορος δέ φησιν ὀνομασθῆναι ἀπὸ τοῦ τότε τοὺς ἀνθρώπους τὰς διατριβὰς περὶ τὰς ἅλως ποιεῖσθαι. Haloa, festum, quod Athenis celebratur, mysteria continens Cereris, Proserpinae et Bacchi propter amputationem vitis et gustationem vini aliorumque fructuum. Philochorus inde id nomen habere ait, quod hoc tempore homines in areis versentur.Verba Φιλόχορος... ποιεῖσθαι Suid. v. Ἁλ. repctivit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

163.

p. 411

Harpocr. v. Χύτροι:... Ἔστι δὲ καὶ Ἀττική τις ἑορτὴ Χύτροι·... ἤγετο δὲ ἑορτὴ Ἀνθεστηριῶνος τρίτῃ ἐπὶ δέκα, ὥς φησι Φιλόχορος ἐν τῷ περὶ ἑορτῶν. Chytri, festum Atticum ;... celebrabatur autem mensis Anthesterionis die tertia decima, ut Philochorus tradit in opere de Festis.Eadem exstant apud Schol. ad Aristoph. Acharn. 1075 et apud Suidam h. v.
412PHILOCHORI FRAGMENTA

164.

p. 412

Anti-Atticista SGerm. MS. in Schaeferi Append. ad Bastii Epist. Crit. p. 16: (editus a Bekkero Anecd. p. 86, 20):Γενέσια· οὔσης τε ἑορτῆς τῆς δημοτελοῦς Ἀθήναις Βοηδρομιῶνος πέμπτης, Γενέσια καλουμένης, καθότι φησὶ Φιλόχορος καὶ Σόλων ἐν τοῖς ἄξοσιν, καὶ τῆς τοῦ ὀνόματος χρήσεως οὔσης Ἑλληνικῆς, τί κωλύει μὴ μόνον ἐπὶ τῆς δημοτελοῦς ἑορτῆς, ἀλλὰ καὶ ἐπὶ τῆς ἰδίας ἕκαστον τάσσεσθαι; Celebratur quidem Athenis festum publicum, cui nomen est Genesia, quinta die Boedromionis mensis, ut Philochorus tradit et Solon in legum tabulis: sed quum haec vox apud omnes Graecos in usu sit, quid impedit quin ea non modo de festo publico, sed etiam de privato usurpetur?Schaeferus hunc locum ita emendat ut articulum post ἑορτῆς expungat, πεμπτῇ scribat pro πέμπτης et ἑκάστοις pro ἕκαστον, quod habet codex. Bekker. ἑκαστου. Siebelis Hesychium sequutus, qui haec habet: Γενέσια ἑορτὴ πάνθιμος (scr. πάνδημος) Ἀθηναίοις, in nostro loco Ἀθηναίοις scribendum putat pro Ἀθήναις. De Genesiis, ut privato festo, videas Alciphr. III, 18 et 55, p. 176 Wagn.; de Genesiis, festo publico Atheniensium, cf. Pollux III, 19 et Ammon. h. v.

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA
ΠΕΡΙ ΕΥΡΙΠΙΔΟΥ
PHILOCHORI FRAGMENTA

165.

p. 412

Suid. v. Εὐριπίδης:... Οὐκ ἀληθὲς δὲ, ὡς λαχανόπωλις ἦν μήτηρ αὐτοῦ. Καὶ γὰρ τῶν σφόδρα εὐγενῶν ἐτύγχανεν, ὡς ἀποδείκνυσι Φιλόχορος. Non est autem verum, matrem ejus fuisse olerum venditricem. Nam genere nobilissimo natus fuit ut demonstrat Philochorus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

166.

p. 412

Gellius N. A. 15, 20:«Philochorus refert in insula Salamine speluncam esse tetram et horridam, quam nos vidimus, in qua Euripides tragoedias scriptitarit.»
PHILOCHORI FRAGMENTA

167.

p. 412
Schol. Eurip. ad illa Hippolyti v. 78 sq.:Σοὶ τόνδε πλεκτὸν στέφανον ἐξ ἀκηράτου λειμῶνος, δέσποινα, κοσμήσας φέρω, haec adnotavit: Οἱ μὲν ὑπέλαβον, τὸν Ἱππόλυτον στέγειν τὴν Ἄρτεμιν ἀνθίνῳ στεφάνῳ· δὲ Φιλόχορος τὴν ἐν Ἄγραις Ἄρτεμιν τῷ μὲν λόγῳ στέφεσθαί φησιν, ἐφ ̓ ἑαυτοῦ δὲ τὸν Ἱππόλυτον ταῦτα λέγειν, ὅτι ἐμαυτὸν σοὶ ἀνατίθημι, θέα, στέφανον, τουτέστι κόσμον ἀνθηρότατον· κόσμον γὰρ εἶναι τῇ παρθένῳ τὸ μετὰ τοῦ σωφρονεστάτου τῶν νέων διημερεύειν. Nonnulli putarunt Hippolytum Dianae imponere coronam e floribus nexam, Philochorus vero verbis quidem exprimi ait Dianam Agraeam coronari, sed haec ipsa verba de se dicere Hippolytum: «me ipsum tibi offero ut coronam» i. e., ut ornatum floridum; virgini enim in eo esse ornatum, quod cum juvene prudentissimo diem transigat.
PHILOCHORI FRAGMENTA

167.

p. 412
Paulo post pergit:Φιλόχορος δέ φησι τῷ μὲν ξοάνῳ πλεκτὸν στέφανον προσφέρειν, τῇ δὲ θεῷ τὸν ὕμνον. Philochorus ait, simulacro ligneo eum coronam offerre, deae vero hymnum.Valckenarius verba τῷ μὲν λόγῳ corrupta esse existimans conjicit: τῷ μὲν λωτῷ, quod probat Siebelis, quia λόγῳ hic ferri non possit. Sed nobis dubium non est, quin voce λόγῳ hymnus significetur, quo Hippolytus Dianam coronat ex Philochori sententia, quae postea clarius exprimitur (τῇ θεῷ τὸν ὕμνον). Statuit igitur Philochorus, si quidem scholiastes ejus sententiam recte exposuit, verbis τόνδε πλεκτὸν στέφανον Hippolytum significari et coronam, quam statuae imponat, et hymnum, quo deam ornaturus sit, et se ipsum ut juventutis ornamentum. Fortasse Philochorus hoc usus est exemplo ad demonstrandum Euripidis studium subtiliter loquendi.
PHILOCHORI FRAGMENTA

168.

p. 412

Diog. Laert. IX , 55:Φησὶ δὲ Φιλόχορος, πλέοντος αὐτοῦ (τοῦ Πρωταγόρου) ἐς Σικελίαν, τὴν ναῦν καταποντισθῆναι, καὶ τοῦτο αἰνίττεσθαι Εὐριπίδην ἐν τῷ Ἰξίονι. Tradit Philochorus, Protagoram in Siciliam navigantem cum nave in mare demersum esse, idque significare Euripidem in Ixione.
PHILOCHORI FRAGMENTA

169.

p. 412

Idem II, 44:Φιλόχορος δέ φησι προτελευτῆσαι τὸν Εὐριπίδην τοῦ Σωκράτους. Philochorus Euripidem dicit ante Socratem obiisse.

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA
ΠΕΡΙ ΘΥΣΙΩΝ αʹ
PHILOCHORI FRAGMENTA

170.

p. 412

Athen. XIV, 13, p. 645, A:Ἀμφιφῶν· πλακοῦς Ἀρτέμιδι ἀνακείμενος, ἔχει δ ̓ ἐν κύκλῳ καόμενα δᾴδια. ... Φιλόχορος δὲ ἀμφιφῶντα αὐτὸν κληθῆναι, καὶ εἰς τὰ τῆς Ἀρτέμιδος ἱερὰ φέρεσθαι, ἔτι δὲ καὶ εἰς τὰς τριόδους, ἐπεὶ ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ ἐπικαταλαμβάνεται σελήνη ἐπὶ ταῖς δυσμαῖς ὑπὸ τῆς τοῦ ἡλίου ἀνατολῆς, καὶ οὐρανὸς ἀμφιφῶς γίνεται. Amphiphon, placenta Dianae oblata, in circuitu faculas habens accensas. ... Philochorus vero amphiphonta vocari ait, et in Dianae templis offerri, atque etiam in triviis, quoniam ea die ante vertitur luna versus occidentem a solis ortu, atque adeo coelum fit ἀμφιφῶς, i. e. luce utrimque collustratum.
413PHILOCHORI FRAGMENTA

171.

p. 413

Athenaei XIV, 20, p. 656, A:«Ἀθηναῖοι δ ̓, ὥς φησι Φιλόχορος, ταῖς Ὥριας θύοντες οὐκ ὀπτῶσιν ἀλλ ̓ ἕψουσι τὰ κρέα, παραιτούμενοι τὰ θεὰς ἀπείργειν τὰ περισκελῆ καύματα καὶ τοὺς αὐχμοὺς, μετὰ δὲ τῆς συμμέτρου θερμασίας καὶ ὑδάτων ὡραίων ἐκτελεῖν τὰ φυόμενα. Τὴν μὲν γὰρ ὄπτησιν ἐλάττους παρέχεσθαι ὠφελείας, τὴν δὲ ἕψησιν οὐ μόνον τὴν ὠμότητα περιαιρεῖν, ἀλλὰ καὶ τὰ σκληρὰ μαλάττειν δύνασθαι, καὶ τὰ λοιπὰ πεπαίνειν.» Ἔτι δὲ εὐμενέστερον καὶ ἀκινδυνότερον πεπαίνει τὴν τροφήν· διόπερ ἑφθὸν ἐποπτᾷν οὔ φασι δεῖν οὐδ ̓ ἐφέψειν. Τὸ μὲν γὰρ ἀνάλυσιν ἔχειν δοκεῖ τοῦ βελτίονος, ὥς φησιν Ἀριστοτέλης, τὰ δὲ ὀπτὰ τῶν ἑφθῶν ὠμότερα καὶ ξηρότερα. «Athenienses, ut ait Philochorus, quum Horis sacra faciunt, non assant carnem, sed elixant; precantes deas, ut praeduros aestus et siccitates arceant, ac moderato calore et tempestivis imbribus ad maturitatem perducant ea quae e terra gignuntur. Assationem enim (existimant) minus praebere utilitatis; elixationem vero non modo cruditatem tollere, sed et dura emollire posse, et alia omnia matura et mitia reddere.» Atque etiam blandius et minore periculo mite molleque alimentum reddit elixatio. Quare etiam aiunt, elixatum nec deinde assari nec recoqui debere: hoc enim si fit, videtur dissolvi id quod optimum est, ut ait Aristoteles. Assata vero magis cruda et arida sunt, quam elixa.Fallitur Athenaeus: Aristoteles Meteorol. IV, 3 dicit elixa sicciora esse assis.
PHILOCHORI FRAGMENTA

172.

p. 413

Etym. M. v. Θυηλαί:Παρὰ τὸ θύω, θυηλή. Κυρίως μὲν τοὺς θύλακας, εἰς οὓς τὰ θυμιάματα ἐμβάλλεται· καταχρηστικῶς δὲ πᾶσα θυσία. Θυηλαὶ οὖν αἱ ἀπαρχαὶ τῶν θυσιῶν, ἤγουν αἱ θυσίαι. Φιλόχορος, Γῆς παῖδας εἶναι θυηλὰς, ἃς πρώτας θῦσαι θεοῖς. Θυηλαί. Α θύω descendit θυηλή; proprie sacculi, in quos suffimenta injiciuntur, abusive vero quodvis sacrificium; θυηλαί sunt igitur primitiae sacrificiorum sive sacrificia. Philochorus ait esse Terrae filias esse illas θυηλὰς quas primas diis sacrificent.
PHILOCHORI FRAGMENTA

173.

p. 413

Schol. Apoll. Rhod. 1, 517:Φιλόχορος ἐν τῷ περὶ θυσιῶν φησὶν, ὅτι τὸ κάλλιστον τοῦ σώματος καὶ πρωτεῦόν ἐστιν (ἡ γλῶσσα). Philochorus in libro de Sacrificiis ait, optimam et principalem corporis partem esse linguam.Hoc issdem verbis repetitur a Phavorino s v. Γλώσσας θύειν.
PHILOCHORI FRAGMENTA

174.

p. 413

Natalis Comitis Mythol. IX, 18, p. 1020:«Philochorus in libro de sacrificiis, Minervae consilio edoctum OEdipum inquit societate rapinae simulata se ad Sphingem contulisse, atque, novis semper sociis OEdiro se addentibus, denique illam cum magna suorum manu oppressisse.» Cf. Suidam v. Οἰδίπους et Tzetzam ad Lycophr. 7. Non possumus confidenter hoc fragmentum Philochoro triburere, quum Natalis Comes mendaciis fallere soleat. Idem valet de sequenti fragmento.
PHILOCHORI FRAGMENTA

175.

p. 413

Natal. Comit. I, 9, p. 36:«Erant autem cantilenae in sacris nihil aliud, quam commemorationes eorum beneficiorum, quae dii ipsi in homines benigni contulerant, cum virium ipsorum deorum et clementiae et liberalitatis amplificatione, et cum precibus, ut benigni ac faciles precantibus accederent, ut ait Philochorus in lib. de sacrificiis.»

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA
ΠΕΡΙ ΗΜΕΡΩΝ
PHILOCHORI FRAGMENTA

176.

p. 413

Schol. Pindar. Nem. III, 4:Ἱερομηνίαι δὲ λέγονται αἱ ἐν τῷ μηνὶ ἱεραὶ ἡμέραι, οἱαιδήποτε θεοῖς ἀνειμέναι· τὸν οὖν Δημητριῶνα μῆνά φησι Φιλόχορος ὅλον ψηφίσασθαι τοὺς Ἀθηναίου ἱερομηνίαν λέγεσθαι, οἷον ὅλον ἑορτήν. Ἱερομηνίαν φησὶν ἐν τούτοις· «Ἀπάντων ἡμῶν ἀγόντων ἱερομηνίαν.» Hieromenioe dicuntur sacri mensis dies, quicunque diis consecrati sunt. Philochorus tradit, Athenienses decrevisse totum Demetrionem mensem vocandum esse hieromeniam, quippe qui totus esset festum. Hieromeniam dicit in his: «Nobis omnibus hieromeniam celebrantibus.»Sunt verba plebisciti Attici ex Philochoro ducta, ad quem pertinet illud φησίν.
PHILOCHORI FRAGMENTA

177.

p. 413

Suidas s. v. Τετράδι γέγονας:Ἐπὶ τῶν ἄλλοις πονούντων· καὶ γὰρ τὸν Ἡρακλέα τετράδι γεννηθέντα Εὐρυσθεῖ ταλαιπωρῆσαι. Φιλόχορος δέ φησι καὶ ἐπὶ Ἑρμοῦ αὐτὴν δύνασθαι λέγεσθαι. Διατεθεῖσθαι δὲ Ἡρακλεῖ τὴν ἡμέραν ἐν ταύτῃ εἰς θεοὺς μεταστάντι. Quarta die mensis natus es; de iis, qui aliis laborant. Nam et Herculem, quarta die natum, Eurysthei jussu molestissimos labores exantlasse ferunt. Philochorus vero ait, proverbium hoc et de Mercurio dici posse. Diem autem istum Herculi attributum esse, quod eo ad deos migrarit.Eadem legis apud Apostolium et Photium in Lexico ab Herm. ed. p. 426. Ex Photio Siebelis in Suidae loco ἄλλοις pro ἄλλως et articulum ante ἡμέραν posnit. Vocem τετράδι de quarta mensis die, non vero de quarta luna intelligendam esse, manifestum fit ex Phavorino v. Ἀρκάς: Ἀρκάς: Παροιμία ἐπὶ τῶν ἄλλοις μοχθούντων τὸ ἐν τετράδι γεννηθῆναι, κατὰ τὸν Ἡρακλέα δηλαδὴ, ὃς μηνὸς τετάρτῃ γεννηθεὶς ἄλλοις ἤθλει.
414PHILOCHORI FRAGMENTA

178.

p. 414

Schol. Homer. anonymus ad Odyss. XX, 156:Ἐπεὶ καὶ πᾶσιν ἑορτή. Τὴν νεομηνίαν πάντων τῶν θεῶν νομίζουσιν εἶναι. Ταύτην γὰρ οἱ πρόγονοι τοῖς θεοῖς ἀνέθεσαν, διὰ τὸ πρώτην αὐτὴν εἶναι τοῦ μηνὸς, πάσας τε τὰς ἀρχὰς προσῆψαν αὐτοῖς ὀρθῶς ποιοῦντες· τοὺς γὰρ ἁπάντων ἄρχοντας τοὺς ὁμοίους χρὴ γεραίρειν· καὶ τῶν σίτων τὰς ἀπαρχὰς πᾶσι τοῖς θεοῖς ἀπονέμομεν· τοῦ δ ̓ Ἀπόλλωνος ταύτην εἶναι νομίζειν ἡμέραν εἰκότως, τὸ πρῶτον φῶς τῷ αἰτιωτάτῳ τοῦ πυρός· ἐκάλουν τε αὐτὸν καὶ Νεομήνιον. ἱστορία παρὰ Φιλοχόρῳ. Neomeniam omnibus diis sacram esse credunt: hanc enim diis consecrarunt majores, quod ea est prima cujusque mensis dies. Atque omnes primitias iis consecrarunt, idque summo jure: qui enim omnium rerum sunt auctores, eos similibus oportet coli. Etiam ciborum primitias omnibus diis tribuimus. Apollini vero hanc diem esse sacram credimus, ut par est, quippe primam lucem tribuentes ignis auctori: quare eum appellabant Neomenium. Tradit haec Philochorus.Siebelis recte haud dubie scripsit τοῖς ὁμοίοις pro τοὺς ὁμοίους et νομίζομεν pro νομίζειν. Conferas Schol. ad Aristoph. Plut. 1127 et Phavorin. Lex. v. Τοὐντετράδι.
PHILOCHORI FRAGMENTA

179.

p. 414

Photii Lex. ab Herm. ed. p. 444:Τρίτος κρατὴρ, Διὸς τελείου, σωτῆρος· πρῶτος γὰρ τέλειος ἀριθμὸς τρία, ὅτι ἔχει ἀρχὴν καὶ τέλος καὶ μέσην, ὡς Φιλόχορος ἐν τῷ περὶ ἡμερῶν. Poculum tertium, Jovis Perfectoris, Servatoris; primus enim numerus perfectus est numerus ternarius; quod habet initium, finem et medium, ut Philochorus ait in libro de Diebus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

180.

p. 414

Suidas:Ἀλκυονίδες ἡμέραι· αἱ εὐδιειναί. Περὶ τοῦ ἀριθμοῦ διαφέρονται. Σιμωνίδης γὰρ ια' φησὶν αὐτὰς καὶ Ἀριστοτέλης ἐν τοῖς περὶ ζῴων· Δημαγόρας δὲ Σάμιος ζ', καὶ Φιλόχορος θ'. Alcyonii dies: i. e. sereni. De numero eorum scriptores inter se dissentiunt. Simonides enim undecim eos esse dicit, ut Aristoteles in Historia Animalium; Demagoras vero Samius, septem; Philochorus, novem.Pausanias in Lexico ab Eustathio ad Il. p. 776 laudatus et Eudocia p. 35 eosdem Demagorae et Philochori numeros afferunt, Simonidem vero et Aristotelem quinque dies Alcyonios numerare dicunt.
PHILOCHORI FRAGMENTA

181.

p. 414

Proclus ad Hesiod. Opp. et D. 770, p. 169, A:Φιλόχορος δὲ ἐν τῷ περὶ ἡμερῶν Ἡλίου καὶ Ἀπόλλωνος λέγει αὐτήν (ἔνην). Philochorus in libro de Diebus primam cujusque mensis diem (ἕνην) Soli atque Apollini sacram esse dicit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

182.

p. 414

Idem ad 780, p. 173, B:Ἱστάμενον μῆνα ὡς εἰκάδα ἔλεγον, μετὰ δὲ τοῦτο πρώτης φθίνοντος, δευτέρας φθίνοντος. Φιλόχορος δὲ πάσας τὰς τρεῖς λέγει τῆς Ἀθηνᾶς. Mensem ἱστάμενον (incipientem) vocabant usque ad vicesimam diem, post hanc vero dicebant prima, secunda die φθίνοντος (desinentis). Philochorus ait, omnes tres mensis partes Minervae sacras esse.Moschopulus exhibet ἕως εἰκάδος, quod apud Proclum restituendum est.
PHILOCHORI FRAGMENTA

183.

p. 414

Idem ad 810, p. 178, B:Τὴν ἐννεακαιδεκάτην ὡς καὶ τὴν ὀκτωκαιδεκάτην τὰ πάτρια τῶν Ἀθηναίων καθαρμοῖς ἀποδίδωσι καὶ ἀποτροπαῖς· Φιλόχορος λέγει καὶ ... ἀμφότεροι ἐξηγηταὶ τῶν πατρίων ἄνδρες. Dies undevicesima et duodevicesima ex patrio Atheniensium more tribuuntur lustrationibus et obsecrationibus, ut tradunt Philochorus et, ambo patriorum institutorum interpretes.Alterius exegetae nomen excidit.

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA
ΔΗΛΙΑΚΑ ΒΙΒΛΙΑ βʹ
PHILOCHORI FRAGMENTA

184.

p. 414

Clem. Alex. Admon. ad gent. p. 18, D, Sylb.:Φιλόχορος δὲ ἐν Τήνῳ Ποσειδῶνά φησι τιμᾶσθαι ἰατρόν· Κρόνον δὲ ἐπικεῖσθαι Σικελίᾳ καὶ ἐνταῦθα αὐτὸν τετάφθαι. Philochorus in Teno (una ex Cycladibus insulis) ait Neptunum Medicum coli, Saturnum autem jacere in Sicilia ibique esse sepultum.Quum aliunde nihil constet de hoc Neptuni cognomento Apollini plerumque tributo, Lenzius pro ἰατρὸν legi voluit ὀρθόν. Perperam. Etenim Neptunum arcte conjunctum esse cum Apolline, ita ut alter in alterius locum quasi succedat, haud paucis declaratur fabulis ( v. quos de has re laudat C. Hermann. in Scient. Antiquit. Gr. § 96, 12). Inde vero etiam illud ἰατροῦ nomen explicandum esse, jam, ex eo licet augurari, quod aedes, quae in Teno insula Neptuno consecrata erat, Apollinis jussu exstructa dicebatur: v. Strabo X, p. 486, Tacit. Ann. III, 63.
PHILOCHORI FRAGMENTA

185.

p. 414

Idem ibid. p. 30, D:Τελεσίου τοῦ Ἀθηναίου, ὥς φησι Φιλόχορος, ἔργον εἰσὶν ἀγάλματα ἐννεαπήχη Ποσειδῶνος καὶ Ἀμφιτρίτης ἐν Τήνῳ προσκυνούμενα. A Telesio Atheniensi, ut tradit Philochorus, elaborata sunt simulacra Neptuni et Amphitrites novem cubitos aequantia, quae in Teno adorantur.
415

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA
ΗΠΕΙΡΩΤΙΚΑ
PHILOCHORI FRAGMENTA

186.

p. 415

Suidas v. Βούχετα:Πόλις ἐστὶ τῆς Ἠπείρου, οὐδετέρως καὶ πληθυντικῶς λεγομένη, ἥν φησι Φιλόχορος ὠνομάσθαι διὰ τὸ τὴν Θέμιν ἐπὶ βοὸς ὀχουμένην ἐλθεῖν ἐκεῖ κατὰ τὸν Δευκαλίωνος κατακλυσμόν. Bucheta, urbs est Epiri, generis neutrius et pluralis numeri: quam Philochorus ait sic dictam fuisse, quod Themis tempore diluvii Deucalionei bove vecta illuc accesserit.Suidas repetit haec s. v. Θέμις. Sed Harpocration. s. V. Βούχετα, ex quo Suidas hausit, habet ... ἣν Φιλοστέφανος ἐν τοῖς Ἠπειρωτικοῖς ὠνομάσθαι φησὶ διὰ τὸ τὴν κ. τ. λ., et Phavorinus h. v. exhibet bet (Φιλοστέφανος ἐν τοῖς Φιλιππικοῖς. Suidas veram scripturam exhibere nobis videtur: nam ex Phavorino elucet, de Philostephani Epiroticis dubitatum esse, ex sequenti vero fragmento colligere possumus, Philochorum Epirotica scripsisse: atque tuentur Suidae lectionem utraque editio Aldina Harpocrationis et Etym. M.

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA
ΠΕΡΙ ΕΥΠΗΜΑΤΩΝ
PHILOCHORI FRAGMENTA

189.

p. 415

Eudocia s. Λίνος, p. 277:Λίνος, Οὐρανίας υἱὸς, ᾠδῆς τινος εὑρετής· ὃν ἀνεῖλεν Ἀπόλλων, ἐπεὶ τὸν λίνον καταλύσας χορδαῖς ἐνέτεινεν ὄργανον. Ὁμοίως καὶ Φιλόχορός φησιν ὑπὸ Ἀπόλλωνος ἀναιρεθῆναι, διότι πρῶτος τὸν λίνον καταλύσας χορδῇ ἐχρήσατο εἰς μουσικῆς ὄργανον. Linus, Uraniae filius, cantum quendam invenit, quem occidit Apollo, quod lino detracto, chordas instrumento intenderat; similiter etiam Philochorus ab Apolline ait eum interfectum esse, quod primus lino detracto chordam instrumento musico accommodasset.

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA
ΠΕΡΙ ΜΑΝΤΙΚΗΣ δʹ
PHILOCHORI FRAGMENTA

190.

p. 415

Clem. Alex. Strom. I, p. 334, D, Sylb.:Ὀρφέα Φιλόχορος μάντιν ἱστορεῖ γενέσθαι ἐν τῷ πρώτῳ περὶ μαντικῆς. Philochorus libro primo de Divinatione Orpheum ait vatem fuisse.
PHILOCHORI FRAGMENTA

191.

p. 415

Schol. Eurip. Alcest. 971:Φιλόχορος ἐν α' περὶ μαντικῆς ἐκτίθησιν αὐτοῦ (Ὀρφέως) ποιήματα ἔχοντα οὕτως· «Οὔτοι ἀριστερὸς εἰμὶ θεοπροπίας,» ἅστινας κατέγραψεν εἰς σανίδας. Philochorus libro primo de Divinatione affert Orphei carmina, in quibus sic scriptum est: «Non ignarus sum vaticiniorum.» Vaticinia haec tabellis Orpheus in scripsit.
416PHILOCHORI FRAGMENTA

192.

p. 416

Suidas:Ἐγγαστρίμυθος· ἐγγασρίμαντις· ὃν νῦν τινες πύθωνα, Σοφοκλῆς, δὲ στερνόμαντιν Πλάτων φιλόσοφος Εὐρυκλέα, ἀπὸ Εὐρυκλέους τοιούτου μάντως. ... Φιλόχορος δὲ ἐν γ' περὶ μαντικῆς καὶ γυναῖκας ἐγγαστριμύθους. Αὗται τὰς τῶν τεθνηκότων Ψυχὰς ἐξεκαλοῦντο. Ventriloquus, vaticinator e ventre, quem nonnulli Pythonem appellant, Sophocles vero στερνόμαντιν (quasi vatem ex pectore), Plato philosophus Euryclem ab Eurycle, qui talis vates fuit. Philochorus libro tertio de Divinatione etiam mulieres ventriloquas fuisse dicit: hae mortuorum animas evocabant.Eadem leguntur apud Schol. Ruhnken. ad Platon. p. 36 et Apostolium 7, 48.
PHILOCHORI FRAGMENTA

193.

p. 416

Athen. XIV, 7, p. 648, D:Φιλόχορος δὲ ἐν τοῖς περὶ μαντικῆς Ἀξιόπιστον τὸν εἴτε Λοκρὸν γένος Σικυώνιον, τὸν Κανόνα καὶ τὰς Γνώμας πεποιηκέναι φησίν· ὁμοίως δὲ ἱστορεῖ καὶ Ἀπολλόδωρος. Axiopistum, Locrum genere aut Sicyonium, Canonem scripsisse et Sententias Philochorus ait in libro de Divinatione. Eadem Apollodorus tradit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

194.

p. 416

Heynius in Supplem. et Emend. Homer. vol. 5, p. 716, ad Iliad. 6, 136. Schol. V. L. : ὅτι χρησμὸς ἐδόθη, ἁλιέων ἐν τόπῳ Διόνυσον ἁλιέα βαπτίζοιτε· ὡς Φιλόχορος. —vel quod oraculum datum est: In piscatorum loco Bacchum piscatorem mergite, ut tradit Philochorus.Sensus hujus oraculi Siebeli hic esse videtur: Bacchum, qui aquas ferre potest, mergite marinis aquis. Sed haec sententia mirum in modum expressa esset. Probanda esse videtur Lobeckii emendatio (ad Soph. Ajac. 804): Ἐν δέπαϊ Διόνυσον ἁλωέα βαπτίζοιτε.
PHILOCHORI FRAGMENTA

195.

p. 416
Plutarch. De Pyth. orac. t. 7, p. 588 Reisk., s. Mor. p. 403, E, Frf.:Ἀλυρίου καὶ Ἡροδότου καὶ Φιλοχόρου καὶ Ἴστρου, τῶν μάλιστα τὰς ἐμμέτρους μαντείας φιλοτιμηθέντων συναγαγεῖν, ἄνευ μέτρου χρησμοὺς γεγραφότων, Θεόπομπος, οὐδενὸς ἧττον ἀνθρώπων ἐσπουδακὼς περὶ τὸ χρηστήριον, ἰσχυρῶς ἐπιτετίμηκε τοῖς μὴ νομίζουσι κατὰ τὸν τότε χρόνον ἔμμετρα τὴν Πυθίαν θεσπίζειν. Quum Alyrius, Herodotus, Philochorus, et Ister, qui maxime in id incubuerunt, ut carmine dicta oracula conscriberent, oracula etiam prorsa oratione edita retulerint, Theopompus, quo nemo hominum diligentius oraculi hujus res scrutatus est, vehementer eos reprehendit, qui putarent istis temporibus Pythiam carmine non respondisse.Pro Ἀλυρίου Reiskius legi vult Ἀλυπίου, ratus hoc loco sermonem esse de Alypio Andronico, quem Hieronymus in praef. ad Daniel. laudat.
PHILOCHORI FRAGMENTA

196.

p. 416

Zenobius Proverb. cent. V, 75:Φιλόχορός φησιν, ὅτι νύμφαι κατεῖχον τὸν Παρνασσὸν, τροφοὶ Ἀπόλλωνος, τρεῖς, καλούμεναι Θριαὶ, ἀφ ̓ ὧν αἱ μαντικαὶ ψῆφοι θριαὶ καλοῦνται. Philochorus refert, tres Nymphas, Apollinis nutrices, Parnassum incoluisse, quae Thriae dicebantur; ab iisque sortes, ex quibus vates vaticinantur, appellantur thrioe.
PHILOCHORI FRAGMENTA

197.

p. 416

Schol. Soph. OEd. Tyr. 21:Ἔστι παρὰ τῷ Ἰσμηνῷ Ἀπόλλωνος ἱερόν· διό φησι (Σοφοκλῆς) μαντείᾳ σποδῷ· τοῦτο δὲ ἀντὶ τοῦ βωμῷ, ὅτι διὰ τῶν ἐμπύρων ἐμαντεύοντο οἱ ἱερεῖς, ὥς φησι Φιλόχορος. Est apud Ismenum templum Apollinis, quare Sophocles dicit μαντείᾳ σποδῷ, quod positum est pro βωμῷ, quia ex signis, quae flamma victimarum in ara concrematarum dabat, vaticinabantur sacerdotes, ut tradit Philochorus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

198.

p. 416

Schol. Pind. Ol. XII, 10:Φιλόχορος δὲ τὰς ἐκ φήμης μαντείας, τουτέστι κληδόνας καὶ πταρμοὺς, φωνὰς, φήμας, ἀπαντήσεις σύμβολά φησι λέγεσθαι· ὡς Ἀρχίλοχος· «Μετέρχομαί σε, σύμβολον ποιουμένη.» Χρήσασθαι δὲ αὐτοῖς πρώτην Δήμητραν. Philochorus dicit, omina ex sono sumta, i. e. a rumoribus, sternutamentis, sonis subito editis, verbis pronuntiatis, occursu hominis vel animantis vocari symbola; ut Archilochus ait: «Symbolum faciens ad te accedo.» His primam usam esse Cererem.Eadem fere habet Hesychius s. v. Συμβόλους.
PHILOCHORI FRAGMENTA

199.

p. 416

Schol. Arist. Av. 721:Ξύμβολον ὄρνιν φασὶν, ἐπεὶ συμβόλους ἐποίουν τοὺς πρῶτα ξυναντῶντας, καὶ ἐξ ἀπαντήσεώς τι προσημαίνοντας. Ξυμβόλους δὲ καὶ τοὺς διὰ τῶν πταρμῶν οἰωνισμοὺς ἔλεγον· ἀνετίθεντο δὲ οὗτοι Δήμητρι, ὥς φησι Φιλόχορς. Avem dicunt σύμβολον, quia συμβόλους eos esse judicabant, qui primum ipsis obviam facti ex hoc occursu aliquid praedicerent; etiam omnia ex sternutamentis capta dicebant σύμβολα. Haec tribuebantur Cereri, ut Philochorus tradit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

200.

p. 416

Schol. Arist. Ran. 1033:Τὸν Μουσαῖον παῖδα Σελήνης καὶ Εὐμόλπου Φιλόχορός φησιν· οὗτος δὲ παραλύσεις καὶ τελετὰς καὶ καθαρμοὺς συντέθεικεν. δὲ Σοφοκλῆς χρησμολόγον αὐτόν φησι. Musaeum Philochorus dicit Lunae et Eumolpi filium. Is Solutiones, Expiationes et Purgationes suscripsit. Sophocles eum appellat vatem.
417PHILOCHORI FRAGMENTA

202.

p. 417
Idem c. 46, de somniis agens ait:«Quanti autem commentatores et affirmatores in hanc rem, Artemon, Antiphon, Strato, Philochorus, Epicharmus, Serapion, Cratippus et Dionysius Rhodius, Hermippus, tota seculi litteratura!»
PHILOCHORI FRAGMENTA

203.

p. 417

Fulgentius Mytholog. lib. 1, c. 13:«Laurus amica Apollinis ob hanc rem vocitata est, quia illi, qui de interpretatione somniorum scripserunt, ut Antiphon, Philochorus, et Artemon, et Serapion Ascalonites promittant in libris suis, laurum si dormientibus ad caput posueris, vera somnia esse visuros.»

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA

RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA
Η ΠΡΟΣ ΑΛΥΠΟΝ ΕΠΙΣΤΟΛΗ
PHILOCHORI FRAGMENTA

204.

p. 417

Photii Lex. Ab Herm. edit. p. 445:Τροπηλὶς, τῶν σκορόδων δέσμη, ἀπὸ τοῦ εἰλῆσθαι. Ἐν δὲ τοῖς σκήροις τῇ ἑορτῇ ἤσθιον σκόροδα ἕνεκα τοῦ ἀπέχεσθαι ἀφροδισίων, ὡς ἂν μὴ μύρων ἀποπνέοιεν, ὡς Φιλόχορος ἐν τῇ πρὸς Ἄλυπον ἐπιστολῇ. Τροπηλίς, fasciculus allii capitum, ab εἰλῆσθαι dictus. In Sciris festo vescebantur allio, ne unguenta spirarent, ut abstinerent venere. Narrat Philochorus in Epistola ad Alypum.Phavorinus h. v. haec repetivit usque ad ὡς φιλόχ. Verba ἐν δὲ τοῖς σκήροις Siebelis emendavit, scribens ἐν δὲ τοῖς Σκίροις; sed fortasse non rejiciendum est, quod Phavorinus praebet: ἐν δὲ τοῖς καιροῖς τῆς ἑορτῆς.

INCERTORUM LIBRORUM FRAGMENTA

PHILOCHORI FRAGMENTA

205.

p. 417

Proclus ad Hesiod. Opp. et D. 271, p. 66, B, Heins.:Ἰστέον δὲ, ὅτι υἱὸς Ἡσιόδου Μνασέας ἐστί· Φιλόχορος δὲ Στησίχορόν φησι τὸν ἀπὸ Κλυμένης. Notandum est Hesiodi filium esse Mnaseam. Philochorus vero Stesichorum dicit ex Ctemene Hesiodo natum esse.«Forsan hoc Philochorus tradidit de Stesichoro in libro de Alcmane, ubi credibile est, eum hos poetas lyricos aetatis habita ratione inter se contulisse; quod et Suidas fecit v. Στησίχορος.» Siebelis. Pro Κλυμένης Gyraldus in Vit. Hesiodi p. XVIII, scripsit Κτημένης.
PHILOCHORI FRAGMENTA

206.

p. 417

Schol. Pindar. Nem. II, 1:Φιλόχορος δὲ ἀπὸ τοῦ συντιθέναι καὶ ῥάπτειν τὴν ᾠδὴν οὕτω φησὶν αὐτοὺς προσκεκλῆσθαι. Δηλοῖ δὲ Ἡσίοδος λέγων· Ἐν Δήλῳ τότε πρῶτον ἐγὼ καὶ Ὅμηρος ἀοιδοὶ μέλπομεν, ἐν νεαροῖς ὕμνοις ῥάψαντες ἀοιδὴν, Φοῖβον Ἀπόλλωνα. Philochorus eos (rhapsodos) ait a componendis et nectendis carminibus nomen accepisse. Declarat hoc Hesiodus, qui dicit: In Delo tum primum ego et Homerus poetae Cecinimus, in novis hymnis nectentes cantum, Phoebum Apollinem.Hoc de Rhapsodis Atthidi intexuisse videri potest Philochorus, ubi de Pisistrato ejusque filiis exposuit. Lenz.
PHILOCHORI FRAGMENTA

207.

p. 417

Athenaeus IX, 11, p. 393, E:Βοῖος δ ̓ ἐν Ὀρνιθογονίᾳ, Βοιὼ, ὥς φησι Φιλόχορος, ὑπὸ Ἄρεως τὸν Κύκνον ὀρνιθωθῆναι, καὶ παραγενόμενον ἐπὶ τὸν Σύβαριν ποταμὸν πλησιάσαι γεράνῳ. Boeus vero in Avium generatione, sive Boeo, ut ait Philochorus, a Marte in avem mutatum esse Cygnum tradit, et, quum ad Sybarin fluvium pervenisset, congressum esse cum grue.Βοιὼ et Σύβαριν a Schweigh. reposita sunt pro Βοιῷ et Σίβαριν. De Boeo poetria vid. Pausan. X, 5,4.
418

ISTER

418

ISTRI FRAGMENTA

ΑΤΤΙΚΑ

ΑΤΤΙΚΑ
LIBER I
ISTRI FRAGMENTA

2.

p. 418

Apostolius XVIII, 77:Τιτανίδα παροικεῖς, ἐπὶ τῶν φιλοθέων. Οἱ μὲν τὴν πᾶσαν τῆν, οἱ δὲ τὴν Ἀττικὴν ἀπὸ Τιτηνίου, ἑνὸς τῶν Τιτάνων ἀρχαιοτέρου, οἰκήσαντος περὶ Μαραθῶνα, ὃς μόνος οὐκ ἐστράτευσεν ἐπὶ τοὺς θεοὺς, ὡς Φιλόχορος ἐν Τετραπόλει καὶ Ἴστρος ἐν πρώτῃ τῶν Ἀττικῶν. Titanidem accolis. De iis, qui (3eos amant. Titanidem porro alii terram universam, aiii Atticam intelligunt, a Titenio quodam uno ex senioribus Titanibus, qui apiid Marathonem liabitabat, qui solus adversus deos non bel- ligeravit, ut ait Philochorus in Tetrapoli, et Ister libro primo Rerum Atticarum.Vide Pliavonn. s. Τιταν. γῆν, ubi eadem leguntur, paucis omissis et suppresso Istri nomine.
462

APOLLODORUS

462

APOLLODORI FRAGMENTA

ΠΕΡΙ ΕΠΙΧΑΡΜΟΥ

APOLLODORI FRAGMENTA

187.

p. 462

Athenaeus XIV, p. 648, D:Τὰ δὲ Ψευδεπιχάρμεια ταῦτα... πεποιήκασιν ἄνδρες ἔνδοξοι, Χρυσόγονός τε αὐλητὴς, ὥς φησιν Ἀριστόξενος ἐν ὀγδόῳ πολιτικῶν νόμων, τὴν Πολιτείαν ἐπιγραφομένην· Φιλόχορος δ ̓ ἐν τοῖς περὶ μαντικῆς Ἀξιόπιστον τὸν εἴτε Λοκρὸν γένος Σικυώνιον τὸν Κανόνα καὶ τὰς Γνώμας πεποιηκέναι φησίν. Ὁμοίως δὲ ἱστορεῖ καὶ Ἀπολλόδωρος. Carmina sub Epicharmi nomine ferri solita viri fecerunt praestantes; Chrysogonus tibicen, ut ait Aristoxenus octavo libro Legum Civilium, carminis illius auctor est, quod Respublica inscribitur: Axiopistum aulem, Locrum genere aut Sicyonium, Canonem scripsisse et Sententias, Philochorus ait in libro de Divinatione. Eademque Apollodorus tradit.

APPENDIX

542

MARMOR PARIUM

542

I
1.
Ἀφ ̓ οὗ Κέκροψ Ἀθηνῶν ἐβασίλευσε καὶ χώρα Κεκροπία ἐκλήθη, τὸ πρότερον καλουμένη Ἀκτικὴ ἀπὸ Ἀκταίου τοῦ αὐτόχθονος, ἔτη ΧΗΗΗΔΓΙΙΙ.
1. A quo Cecrops Athenis regnavit, et regio Cecropia dicta est, quae prius dicebatur Attica ab Actaeo indigena, anni MCCCXVIII. Epoch. I. vs. 3-4. Actaeum regem memorat Pausan. I, 2, 5: Ἀκταῖον λέγουσιν ἐν τῇ νῦν Ἀττικῇ βασιλεῦσαι πρῶτον· ἀποθανόντος δὲ Ἀκταίου Κέκροψ ἐνδέχεται τὴν ἀρχὴν Θυγατρὶ συνοικῶν Ἀκταίου. Contra Philochorus ap. Euseb. Praep. Evang. X, I0, 489 (v. Philoch. fr. 8) Atticam inde ab Ogygis temporibus usque ad Cecropem regibus caruisse dicit; Actaeum enim et alios reges, qui post Ogygem regnasse fabulis traderentur, uti Porphyrionem et Celaenum, numquam exstitisse. Etenim si in antiquissimas Atticae terrae fabulas inquiras, videbis quidem arcto vinculo ob naturam suam et significationem Cecropem cum Actaeo (Jovi Ἀκταίῳ) esse conjunctum, summamque inter eos intercedere similitudinem; sed quum postea antiquae Atticae fabulae eo potissimum consilio adornarentur, ut continuus inde regum ordo conficeretur, hoc semel constituto et temporum decursu a multitudine approbato, multae personae mythicae, quae insignem in vetustis fabulis locum obtinuerant, paullatim in oblivionem abibant, earumque memoria nonnisi in ἐπιχωρίοις quibusdam traditionibus colebatur. Ab altera parte, ut temporis spatium, quod a Cecrope ad Theseum elapsum statuerunt, rite expleretur, aliorum nonnullorum regum nomina efficta sunt, quos antiquior fabula prorsus ignorat. Atque ipse Cecrops ab primitiva Atticae religione alienus est, et post Ionum demum invasionem eum, quem nunc tenet, Iocum occupavit, sicuti in Mythologo, nisi memoria fallit, rectissime contendit Buttmannus. Ἀκτικὴν, priscum regionis Atticae nomen, memorat Strabo IX, I, I8, tom. III, p. 365 ed. Siebenk.: Ἀκτικὴν ... ἀπὸ Ἀκταίωνός φασιν, Ἀτθίδα δὲ καὶ Ἀττικὴν ἀπὸ Ἀτθίδος τῆς Κραναοῦ· ubi Ἀκταίων alia forma est nominis Ἀκταῖος (similiter dicitur et αἰγεὺς et Αἰγαίων et Αἰγαῖος, ν. Müller. Prolegg. dd Mythol. p. 272, Welcker Trilog. p. 149, 296). De nexu fabulae de Actaeone a canibus dilacerati cum cultu Jovis Ἀκταίου v. Müller. l. l. p. 271 et orchomen. p. 248, 349. Pro Ἀκτική alii ponunt Ἀκταία, ut Pausan. l. l., Hesych. v. Ἀκταία (tom. I., p. 209, not. 7 et 10 ed. Albert.), Tatian. Adv. Gent. Et ex eo Euseb. Praep. Evang. X, 9, II (κατὰ δὲ Φόρβαντα Ἀκταῖος, ἀφ ̓ οὗ Ἀκταία ἡ Ἀττική). Tertia nominis forma est Ἀκτή. Strabo IX, I, 3, tom. III, p. 333 ed. Siebenk.: Ἀκτή ἐστιν ἀμφιθάλαττος ... διὰ τοῦτο καὶ Ἀκτήν φασι λεχθῆναι τὸ παλαιὸν καὶ Ἀκτικὴν τὴν νῦν Ἀττικὴν παρονομασθεῖσαν, ὅτι τοῖς ὄρεσιν ὑποπέπτωκε τὸ πλείστον μέρος αὐτῆς. Cf. Apollod. ap. Stephan. Byz. v. Ἀκτὴ (Apollod. fr. I57), Harpocration s. h. v., Plin. H. N. IV, 4, Syncell. Chron. Tom. I, p. 284, 289 ed. Dindorf., alios, qui originem nominis, quod mythicas istas personas creavit, recte perspexerunt. De primo anno Cecropis satis magna est auctorum dissensio. Hellanicus et Philochorus (v. Philoch. fr. 8) ab Ogyge ad Olymp. I computant annos I020. Ogyges igitur ponendus a. 1796 a. Chr. Ab hoc vero ad Cecropem Philochorus numerat a. 189. Itaque Cecropis annus primus est 1607, qui numerus anno Marmoris annis 25 vel 26 auctior est. Eusebius in Canone primum Cecropis annum notat N. 461, cui respondet a. P. J. 3158, vel a. a. Christ. 1557. Quemadmodum igitur Philochorus Cecropem 25 vel 26 annis priorem ponit quam Marmoris auctor, sic Eusebius eum totidem annis posteriorem facit. Excerpta Barbara p. 76 a Cecrope ad Olymp. I numerant annos 814 et ab eodem usque ad Creontem (Ol. 24, 2 vel 683 a. Chr.) a. 907. Inde efficitur a. I590 a. Chr., qui a Nostro distat annis 8 vel 9. Orosius I, 9 diluvium Deucalioneum ponit sub regno Amphictyonis a. 810 ante Urbem conditam, i. e. ante Ol. 1., 1 vel 748 a. Chr. secundum epocham Fabii Pictoris. Ex hoc computo diluvium evenit 782 ante Olymp. 1, a. P. J. 3214, a. Chr. 1558. Quaeritur quonam Amphictyonis anno rem accidisse Orosius statuerit. Sumamus annum quartum, ita ut Deucalion eodem anno Athenis Jovis Olympii templum condiderit (v. Marm. ep. 4), quo Erichthonius Deliacum templum exstruxisse dicitur (ap. Hieronym. Can. p. 78). Itaque quum Cecropi communi fere omnium consensu 50 anni, Cranao vero 9 anni assignentur, diluvium poneretur 63 annis post primum annum Cecropis, ideoque hic esset 1621 a. Chr. Orosius igitur a Marmore differret a. 39 vel 40. Sin in his calculis pro Fabii epocha posueris Varronianam, ex qua Roma condita est Olymp. 6, 3 vel 754 a. Chr.), Cecropis annus 1 erit 1627, diluvium 1564 vel a. P. J. 3208. Clemens Alexandr. (Strom. I, p. 336 ed. Col.) a Cecrope ad Alexandri Magni in Asiam trajectum computat annos 1828, a Demophonte ad eundem 1250. Igitur Cecropis initium ponendum foret 2162 (1828 × 334) Quod quum a reliquorum testimoniis longe recedat, Clementis numeri pro corruptissimis habentur. Sed hoc citius quam cogitatius pronunciatum esse infra ad ep. 24 demonstrabo. Differentia illa 25 vel 26 annorum, quae Marmori cum Eusebii calculis intercedit, eadem reperitur etiam in regnis ceterorum regum Atticorum usque ad Demophontem. Unde colligere licet Marmoris auctorem singulis regibus totidem fere annos tribuisse quam Eusebium. Quare laterculum eorum ex Euseb. Arm. ed. Mai opponamus: Ex his emendandum putarem Clementis locum modo laudatum, ubi a Cecrope usque ad Demophontem computantur anni 578, qui numerus ad Eusebianum redigi posset, si pro I828 scriberemus 1628; nisi verisimilius esset Clementis auctorem a Cecrope numerasse quod alii rectius ab Ogyge numerarunt. Ceterum jam hoc loco indicare mihi liceat rem, ad quam in sequentibus saepius recurram. Etenim negari nequit, et mihi quidem persuasissimum est, temporum computationes in rebus mythicae aetatis cyclorum quorundam majorum ope institutas esse. Jam vero, nisi omnia me fallunt, cyclus ille, qui in veteri chronographia fundamentum quasi et basis erat, cui majorum periodorum computatio superstrueretur, annorum fuit sexaginta trium. Cur ita statuam, infra, ubi de aera Trojana dicendum erit, uberius exponam. Ubi si verum me vidisse largieris, apparet quomodo spatium illudinter Ogygem et Cecropem interjectum tam accurate, ut nobis videtur, veteres definierint. Anni enim I89, quos Philochorus ponit vetustos computos reddens, tres efficiunt cyclos majores (3 × 63). Anni vero 378, qui deinde a Cecrope ad Demophontem vel bellum Trojanum numerantur, duplex prioris periodi spatium vel 6 cyclos explent. De differentia 26 annorum inter Nostri et Eusebii calculos Boeckhius adscribit haec: «Ceterum Lydiatus [quem equidem inspicere non potui] p. 235 ingeniose docet, hujus differenti» vestigium in ipsis Eusebianis inesse, dum Deliaci templi exstructio, quae quippe certo anno assignata esset qualiscunque periodi, modo in Cecropis annum 37 (Canon Gr. p. 110, Hieronym. Can. p. 76) modo in annum Amphictyonis 4 refertur (Hieronym. Can. p. 78): quae differentia est 26 annorum. Simile habes ep. 4 et 6, item 12.» Templum Deliacum igitur quum a. 4 Amphictyonis conditum dicatur, vides rem poni annis 63 post Cecropis a. I; atque fontem Hieronymi, ubi idem a. 37 Cecropis tribuit, Cecropem 26 annis priorem fecisse. Res enim magni momenti, quae παραπηγμάτων instar erant in chronologia, totis cyclis distineri solent. Annus marmoris: 1318 (1317). Period. Julian. Annus medius: 3132 (3131). Ante Olymp. I: 806 (805). Magistrat. Attic.: Cecropis I regis an. 1. Ante Christ. 1582 (1581)
54624.
Ἀφ ̓ οὖ Τροία ἥλω, ἔτη 𐅅ΗΗΗΗΔΔΔΔΓ, βασιλεύοντος Ἀθηνῶν [Μενεσθέ]ως δευτέρου *[καὶ εἰκοστοῦ] ἔτους, μηνὸς Θ[αργηλιῶ]νος ἑβδόμῃ φθίνοντος.
24. A quo Troja capta est, anni DCCCCXLV, regnante Athenis Menestheo, anno regni vicesimo secundo, mensis Thargelionis die septimo ante finem. Epoch. 24. vs. 39-40. Post δευτέρου laricidae incuria excidit εἰκοστοῦ, ut jam Seldenus vidit. Quod attinet aeram Trojanam, tot obruimuret tam diversis veterum scriptorum computationibus, ut singulas enumerare negotium sit taedii plenum, eas vel probare vel improbare res vana nec vacua ab arrogantia. Nam nemo hodie nescit quaenam fides his habenda sit omnibus. Sed quum rationes nostrae ita ferre soleant, ut certus quidam Trojano bello numerus assignandus sit, eorum maxime computos sequimur, qui in ipsa antiquitate summam diligentiae et eruditionis in his rebus laudem abstulerunt. Atque in universum viri docti legem quasi scripserunt, nihil in mythicae aetatis chronologia nobis relictum esse nisi Alexandrinorum computationes quantum ejus fieri posset restituere; contra examen eas vocare inutile esse et temerarium Nam niti eas monumentis pervetustis. His adjutos et magna doctrinae copia variisque priorum scriptorum conaminibus Alexandrinos prae ceteris potuisse probabilem aliquam chronologiam constituere. — Longe absum ut haec reprehendam. Neque tamen propterea reliquorum testimonia, ut plerumque fit, negligenda sunt. Nam antiquiorum quoque auctorum sententiae non merae fuerunt conjecturae, sed item profectae sunt ex rationibus vetustarum ἀναγραφῶν, quibus sane eadem auctoritas concedi debet ac catalogis regum Lacedaemoniorum. Omnes enim isti recensus, seriore demum aetate confecti, carent fide historica. Neque tamen verisimile est, auctores ἀναγραφῶν in constituendis regum imperiis prorsus indulsisse fingendi libidini, sed conjecturae suae certis quibusdam legibus moderari debuerunt. Quae vero fuerint istae leges, ex annis singulis regibus tributis vix cognosci poterit; magis in ea re adjuvabimur observandis temporum distantiis, tum iis quibus magna historiae παραπήγματα apud eundem scriptorem distinentur, tum iis, quae de eodem facto apud diversos historicos deprehenduntur. Quid vero ad talem disquisitionem instituendam commodius sese offert quam variae illae de Trojana epocha scriptorum sententiae? Igitur paullo uberius de iis agemus. Sed antequam de anno Trojae captae sermonem faciamus, nonnulla de die excidii praemittenda sunt. Plurimi Trojam eversam aiunt die septimo vel, quod eodem redit, die octavo Θαργηλιῶνος φθίνοντος aut ἰσταμένου. Plutarch. Camill. c. I9: Θαργηλιῶνος ἑβδόμῃ φθίνοντος, περὶ ἣν δοκεῖ καὶ το ἵλιον ἁλῶναι, ὡς Ἔφορος, καὶ Καλλισθένης καὶ Λαμάστης καὶ Φύλαρχος ἰστορήκασιν. Callisthenes apud Schol. Eurip. Hecub. 895: Καλλισθένης δευτέρῳ Ἑλληνικῶν· Ἑάλω δὲ ἡ Τροία Θαργηλιῶνος μηνὸς, ὡς μέν τινες ἱστορικῶν τῇ η’ ἱσταμένου, ὡς δὲ ὁ τὴν μικρὰν Ἰλιάδα (γράψας), τῇ η’ φθίνοντος. Διορίζει γὰρ αὐτὸς τὴν ἅλωσιν φάσκων συμβῆναι τότε τὴν κατάληψιν, ἡνίκα Νὺξ μὲν ἔην μεσάτα, λαμπρὰ δ ̓ ἐπέτελλε σελάνα. Μεσονύκτιος δὲ μόνον τῇ ὀγδόῃ φθίνοντος ἀνατέλλει. Clem. Alex. Strom. I, p. 38I Pott., p. I39 Sylburg.: Ἀγίας καὶ Δερκύλος ἐν τῇ τρίτῃ μηνὸς Πανήμου (mens. Macedonici, qui respondet Thargelioni et Scirophorioni, v. Cliuton. F. H. tom. III p. 354, I, et p. 359) ὀγδόῃ φθίνοντος .. καί τινες τῶν τὰ ̓Λττικὰ συγγραψαμένων ὀγδόῃ φθίνοντος τὸ τελευταῖον ἔτος Μενεσθέως ... ἕτεροι Σκιροφοριῶνος τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ Trojam captam referunt. Dionys. Hal. Archaeol. I, p. 5I, 4: Ἴλιον ἥλω τελευτῶντος ἤδη τοῦ ἔαρος (sic recte Scalig. Pro vulgata θέρους) ἑπτακαίδεκα πρότερον ἡμέραις τῆς θερινῆς τροπῆς, ὀγδόῃ φθίνοντος μηνὸς Θαργηλιῶνος, ὡς Ἀθηναῖοι τοὺς χρόνους ἄγουσι. (De quo loco plura disserit Boeckh. ad nostram ep.) Lysimachus ap. Schol. Eur. Hec. l. l. posuit Thargelionis diem decimum si quidem numerus integer est. Ab his distinguendi sunt Hellanicus et Duris et Dinias Argivus (Tzetz. Posth. 780; Clem. Alex. l. l.), qui ex Argivis sine dubio ἀναγραφαῖς Trojam captam narrant Thargelionis die duodecimo, πληθυούσης σελήνης. Quamvis enim plenilunium cadat in diem XIII vel XIV mensis lunaris, potuit tamen, notante Boeckhio, in aliquo cyclo etiam in diem decimum ejus mensis cadere. «Itaque, Boeckhius ait, Hellanicus hunc diem dedit, quod traditum ab aliquo poeta erat, plenilunium fuisse quum caperetur Troja. Neque alia caussa est, quare diei XIII Gamelionis caedes Agamemnonis tributa sit, nempe plenilunio eam accidisse fabulati sunt haud dubie.» Videmus igitur Trojae excidium a vett. relatum esse ad omnes lunae luminum varietates, tum ad lunam crescentem, tum ad plenam, tum ad dccrescentem; quibus respondent fere in mense lunari 29 dierum, dies septimus, decimus quartus, vicesimus primus. Hi numeri neque plane fortuiti sunt, neque accuratissima rerum computatione reperti, sed ex ipsa fluxerunt Graecorum religione. Plurima enim ac praecipua antiquae Graeciae festa arcto vinculo conjuncta erant cum anni vicissitudinibus et cum lunae in quovis mense varietatibus. In iis vero duo potissimum numeri maximi sunt momenti, septenarium dico et nonarium, quos jure nominaveris sacros. Quae eorum fuerit vis, cognoscere licet ex festis nonnullis Jovis et Apollinis, cujus dei cultus magnam saltem partem ex antiquiore illo Jovis Pelasgici profectus est. Sic in festis Apollincis ubique regnat Apollo iste ἑβδομαγέτης; de quo v. Plutarch. Sympos. VIII, I, 2, p. 342, Eἰ; Ι7, p. 238, Proclus ad Hesiod. Op. 767, Dionys. Hal. Ars Rhet. 3, p. 243 Reisk. coll. Valcken. De Aristob. Jud. § 37, p. I3, citante O. Müllero in Dor. I, p. 329. Nam nascitur deus secundum Delphorum fabulam septimo die Munychionis mensis (qui primus est ex novem illis anni Apollinei. Plutarch. Quaest. Gr. 9), vel, uti Delii ferebant, eodem die Thargelionis (Diog. Laert. III, 2, 2, 44; Apollodor. fr. 89). Septimo die Munychionis draconem interficit (Schol. Pind. Pyth. arg.), eodemque die theoria Delphica Tempe proficiscitur, et Athenienses quattuordecim pueros mittunt Cretam (v. Müller. l. l.); septimo Thargelionis die Athenis in aliisque Graeciae urbibus magnum Thargeliorum festum celebratur. Hic est dies ille Trojae excidii, hic porro dies natalis virorum celeberrimorum, Socratis et Platonis (Apollod. fr. 82, 89; cf. fr. 95, ubi Epicurus die septimo Gamelionis natus esse dicitur); hoc denique Thargelionis die Persas ad Granicum vincit Alexander, Carthaginienses sternuntur a Timoleonte, atque omnino faustus dies est Graecis, barbaris nefastus (Plutarch. Camill. I9). Eodem die septimo ejusdem mensis in Boeotia celebrantur Daphnephoria, ut Müllerus statuit, sicut eodem die Boedromionis et Pyanepsionis cognomina ab Atticis festa aguntur (Müller. p. 23I sqq.).— Cum his cohaeret quod Spartanorum reges Apollini sacra faciunt ωεομηνίας ἀνὰ πάσας καὶ ἑβδόμας ἱσταμένου τοῦ μηνὸς Herodot. VI, 57. Quare ipse deus audit νεομήνιος Philochor. fr. 178, I8I; cf. Schol. ad Aristoph. Plut. II27 : Ἔξώ γὰρ τῶν ἑορτῶν ἱεραί τινες τοῦ μηνὸς ἡμέραι νομίζονται Ἀθήνησι θεοῖς τισὶν, οἷον νουμηνία καὶ ἑβδόμη Ἀπόλλωνι. Etiam plenilunii dies sacer erat Apollini (v. c. in Zacyntho, Plutarch. Dion. c. 23). Itaque omnes mensium hebdomades ad Apollinem referebantur. — Praeter haec alia multa congeri possunt, quae septenarii numeri auctoritatem comprobent. Ut paucis defungar, memoro septem illos pueros totidemque puellas, qui in Delphinium mittebantur, illos qui apud Sicyonios Apollinem et Dianam placabant (Pausan. II, 2, 2), illos denique quos Corinthii mittebant in templum Junonis (Schol. Eur. Med. 273, Pausan. II, 3, 6, Philostrat. Her. I9, I4; cf. Müller. Eumenid. p. I4I). Huc spectant Solis filii septem et Helena (Σελήνη) ἑπταετὴς a Theseo, Aethrae filio, rapta (Plut. Theseus I4, v. Hellan. fragm. 74), et βοῦς ἕβδομος, πόπανόν τι τῶν θυομένων οὕτως ἐν ταῖς ἁγιωτάταις Ἀθήνησι θυσίαις (v. Clitodem. fr. I6). Addas alia innumera, quae hunc numerum revocent in historia Boeotiae, ex qua regione plurimi festorum cycli et accuratior temporum computatio ad reliquos Graecos pervenisse videntur. Sic Müllerus De Minyis p. 22I componit septem portas Thebarum, septem filios Amphionis, septem ἀρχηγέτας Plataeenses, septem Iolaidarum familias, confoederationem septem civitatum, quae in Calauria conventus habebant. Haud minores partes in rebus mythicis tribuuntur numero nonario; sed nolo hic exempla accumulare; vide v. c. Müller. De Minyis p. 73, 2I8, Dor. I, p. 228, 235, 242, 248, Eumenid. p. I43 sq.; cf. quae de Carneis festo habet Athen. IV, p. I4I E. — Etenim ut in numerandis mensis diebus, septem ad unitatem quandam conjungebantur, sic novem conjungebantur menses, qui annum Apollineum constituerent. — Jam vero constat plures annos a Graecis ad majores cyclos conjunctos esse. Notissimae sunt ἐνναετηρίδες (v. Müller. Min. p. 220, Dor. I, p. 3I9). Sed praeterea alia annorum periodus exstitisse debet, quae a Boeotia, ut videtur, profecta magnam in Graecia nacta est auctoritatem. Illum cyclum intelligo, quem Pausanias IX, 3, 3 innuit his verbis: Δαίδαλα οὖν ἄγουσι οἱ Πλαταιεῖς ἑορτὴν δι ̓ ἔτους ἑβδόμου, ὡς ἔφασκεν ὁ τῶν ἐπιχωρίων ἐξηγητής· ἀληθεῖ μέντοι λόγῳ, δι ̓ ἐλάσσονος καὶ οὐ τοσούτου χρόνου. Ἐθελήσαντες δὲ ἀπὸ Δαιδάλων ἐς Δαίδαλα ἕτερα ἀριθμῆσαι τὸν μεταξὺ χρόνον ἐς τὸ ἀκριβέστατον, οὐκ ἐγενόμεσθα οἷοί τε ... Ταύτην μὲν ἰδίᾳ Πλαταιεῖς ἑορτὴν ἄγουσι, Δαίδαλα μικρὰ ὀνομάζοντες· Δαιδάλων δὲ ἑορτὴν τῶν μεγάλων καὶ οἱ Βοιωτοὶ σφίσι συνεοπτάζουσι, δι ̓ ἑξηκοστοῦ δὲ ἄγουσιν ἔτους· ἐκλιπεῖν γὰρ τοσοῦτον χρόνον τὴν ἑορτήν φασιν, ἡνίκα οἱ Πλαταιεῖς ἔφευγον. Ξόανα δὲ τεσσαρεσκαίδεκα ἕτοιμα σφίσιν ἐστὶ κατ ̓ ἐνιαυτὸν ἕκαστον παρασκευασθέντα ἐν Δαιδάλοι τοῖς μικροῖς. Quae de origine hujus periodi Pausaniae narrabantur, cum historia non concinunt, sed exegetae sunt inventum, uti ostendit O. Müller. De Minyis p. 22I, quo loco etiam de temporum intervallis inter parvorum Daedalorum celebrationem interjectis, deque cyclo illo sexaginta annorum conjecturam protulit, quam verissimam habeo. Duodecim menses lunares, dicit, si cuique 29 dies tribuantur, imperfectum annum lunarem efficiunt dierum 348. Sexaginta tria horum annorum lunarium novem diebus excedunt sexaginta annos solares Per. Jul. Quae res sponte nos adducit, ut novem statuantur periodi septem annorum, quorum septimus quisque uno die brevior esse debuit. Optime haec conveniunt iis quae narrabantur Pausaniae. Nam post absolutos septem annos lunares (= 6 2/3 an. solares) parva Daedala a Plataeensibus celebrabantur; verum nona parvorum Daedalorum celebratione quum lunaris annus eodem die quo solaris absolveretur, magna Daedala a tota Boeotia agebantur. — Habemus igitur festum sexagesimo tertio quovis anno ab omnibus Boeotis celebratum, quod similiter ac Daphnephoria (v. Proclus ap. Phot. p. 987) aperte prae se fert significationem chronologicam. Accuratius haec persequi jam quidem non licet, attigisse sufficiat. Hoc unum tantum moneo, in magnae hujus periodi divisione easdem reperiri proportiones, quam in illa singulorum annorum. Nam uti menses in hebdomades diviserunt, novem autem menses ad unum quoddam conjunxerunt, sic novem periodi septem annorum magnum illum Daedalorum cyclum effecerunt. Putari quidem posset hunc cyclum nonnisi ad Daedalorum festos pertinuisse; nam alibi, quantum sciam, numquam memoratur. Sed omnino paucissima de his rebus veteres nobis tradiderunt; ipsisque Graecis (ut Pausaniae locus demonstat) haec omnia propter serioris aetatis temporum computationes minus perspecta erant. Quare antiquitatis silentium nihil impedit, quin cyclus ille a majori Graeciae parte ad tempora computanda adhiboretur atque basis quasi esset autiquissimae chronologiae. Neque vanam hanc suspicionem esse, satis, opinor, arguunt, quae de intervallo inter Ogygem et Cecropem, deque illo inter Cecropem et Demophontem interjecto, porro quae de Cadmi, Dionysi, Herculis, Argonautarum temporibus in antecedentibus monui; plura hujus generis praebebunt sequentia. Verum praeter illa spatia 63 annorum, quibus res magnae, quae παραπηγμάτων instar sunt, distineri solent, saepius attendi ad minora intervalla septem vel quattuordecim etc. annorum, tam crebro obvia in antiqua chronologia, ut attentiorem non possint effugere. Quae omnia quum fluxerint ex vetustis templorum ἀναγραφαῖς, ultro de earum institutione subnascitur suspicio. Ex iis enim, quae modo in medium protulimus, intelligitur necessitudinem quandam ἀναγραφαῖς intercessisse cum cyclis illis festorum, qui ipsi ex antiqua temporum computandorum doctrina profecti sunt. Neque quidquam facilius explicatu. Nam et festorum procuratio et annalium confectio iisdem demandatae erant sacerdotibus. Hi, ut consentaneum est, initio praeter nomina sacerdotum et annos, quibus quisque sacerdotio ornatus fuerit, ea tantum consignarunt quae proxime spectabant ad dei cultum templique historiam. Quae quoniam tantum non omnis in festis illis posita esset, annales eandem nacti sunt divisionem ac festa deorum. Mox autem non amplius in eo acquieverunnnt ut suae res memoriae literis mandarent, sed priscas quoque dei, templi, populi sui historias fabulasve ad chronologicas rationes revocarunt. Eas igitur, quod facile largieris, eodem modo adornabant ac reliqua. Majoris res momenti majoribus, minoris minoribus cyclis distiuebant. Nam quamquam in universum quidem genealogias fabularum respexisse videntur, tamen, quum hae annorum numeros parum curent, accuratiora omnia ipsorum arbitrio erant relicta. Temporum decursu praeter nomina sacerdotum et poetarum musicorumque victorias festis illis deportatas, res quoque ad politicam Graecorum nec non barbarorum historiam pertinentes, et archoutum nomina, eorum certe sub quibus festa celebrata erant, in annalibus enotarunt. Sed ne haec quidem ita proposita esse videntur, ut suus singulis annus assignaretur; sed ita ut nonnisi ad hunc vel illum cyclum, tamquam ἐπισημασίατ, res ac nomina apponerentur. Inde differentiae illae vel septem vel quatuordecim annorum, quaenon modo in antiquissimae memoriae, sed etiam in historicae aetatis rebus tam saepe occurrunt. Quod tempus attinet, quo ἀναγραφαί nostrae non amplius meri essent sacerdotum catalogi, sed ad aunalium formam propius jam accederent, id post Olympiadum initium ponendum csse, non potest dubitari. Nam et scribendi ars ea aetate satis vulgaris esse debuit, et desiderium quoddam et studium superiorum rerum memoriam recolendi inque ordinem redigendi efflagitatur (*). Verum antequam pergamus et ex ipsa historia sententiam nostram comprobemus, monendum est quantopere primitivos, quos veteres annales exhibebant, numeros seriores auctores obscuraverint. Multa sane in his debentur mendis librariorum, plura autem turbata sunt eo quod scriptores, qui priscam computandi rationem prorsus ignorabant, saepenumero rotundos (quos nos jam dicimus) numeros posuerunt pro illis qui re vera et ipsi rotundi quodammodo erant, neque tamen esse serioribus videbantur. Sic verbi causa Euseb. pro annis illis I89, quos Philochorus inter Ogygem et Cecropem elapsos dicit, ponit I90. Similiter pro 63 nominantur 60, pro 126 dicunt I20, etc. Quod aut ex studio modo memorato explicandum est, aut inde, quod lunares annos mutarunt in solares. Posterius prae ceteris cadit in eruditionem Alexandrinorum (*). His praemissis videamus de epocha Trojana. Tenendum vero est aliis primum, aliis ultimum belli annum pro epochae numero haberi. Annos numerabimus a prima Olympiade; nam quia haec ipsa παράπηγμα in vett. ἀναγραφαῖς post Olymp. I demum compositis esse debuit, sine dubio Trojana aera totis cyclis ab Olymp. I erit sejuncta. Marmor Parium expeditionem contra Trojam ponit 44I vel 7 X 63 a. ante Olymp. I, vel I2I7 ante Chr. Hic numerus plurimis probatus esse debuit, praesertim Atticis scriptoribus; ex eoque profecti sunt calculi Eratosthenis et Apollodori. Vita Homeri, quae sub Herodoti nomine circumfertur, a Troja ad Olymp. I exputat a. 494. Hic numerus de excidii anno intelligendus. Itaque expeditio collocanda a. 504 vel 8 X 63 ante Olymp. I = 1280 ante Christ. Idem numerus est Herodoti, qui, ut recte statuit Clinton F. H. p. 6, excidii annum posuit 1270; ideoque expeditionis annum 1280. — Distat Herodoti calculus ab illo Marmoris uno cyclo; quocum quadrat, quod Argonautae apud Herod. 1, 3 una tantum generatione (= 1/2 cycl.) ante bellum Troj. ponuntur; quum alli eos ponant 1 1/2 cycl. ante epocham Trojanam. Aretes apud Censorin. De die nat. c. 21 (v. Timaei fr. 152. Cf. Vita Timaei), a Troja ad Olymp. I numerat annos 5I4; quod referendum est ad annum expeditionis, ita ut epocha posita sit in anno excidii (504 ante Olymp. I = 1280 ante Chr.). Duris Samius ap. Clem. Alex. Strom I, p. 337: ἀπὸ Τροίας ἁλώσεως ἐπὶ τὴν Ἀλεξάνδρου εἰς Ἀσίαν διάβασιν numerat ἔτη χίλια. Itaque troja capta esset I334 ante Chr.; expeditionis annus I344 vel, si Marmoris rationes sequimur, 1343 ante Chr., 567 vel = 9 X 63 ante Olymp. I; quod duobus cyclis a Marmore distat. Cum Duride consentit Timoeus. Nam quod Clem. Alex. l. l. dicit eum a Troja capta ad Olymp. I numerare a. 417, id falsum esse ex aliis quae de Timaei chronologia comperta habemus, luculenter apparet. Vide quae de ea re exposuimus in Vita Timaei. Cum Timaeo ap. Clem. Alex. componitur Clitarchus. Duris quum suum epochae Trojanae annum verisimiliter sumserit ex anagraphis templi Junonis Samiae, cujus cultus ab illo junonis Argivae derivatur (v. Menodotum ap. Athen. XV, p. 672, A), eundem numerum exspectes ab Hellanico positum esse in Sacerdotibus. Attamen Hellanicus, si quidem recte cum Philochoro aliisque Atthidum scriptoribus componitur (Hell. fr. 63, Philoch. 8), in Trojana epocha ad Marmoris computum proxime accessisse debet. Nam auctores modo allati ab Ogygeo diluvio ad Olymp. I numerasse dicuntur annos I020. Jam quum ab Ogyge ad Cecropem cycli sint tres, a Cecrope vero ad finem Menesthei sex cycli statuantur, epocha Trojana caderet in a. I229 a. Chr. vel 453 ante Olymp. I. Philochorus igitur a Marmore 12 annis differret. Quae differentia fortasse tollenda est ita, ut in Philochori fragm. ακ’ facili errore scriptum statuas pro αη’. «Excerpta Barbara., Boeckhius ait, a Menesthei exitu vel initio Demophontis. computatis sinvorum gulorum regum et archontum perpetuorum Atticorum annis, ubi Acasto tribuit a. 36 (editur 39), usque ad initium Olympiadum praebent annos 437, annumerato primo Demophontis anno, sed non enumerato secundo Aeschyli, cui Olympiadem primam tribuunt.» Sed non est cur annorum numerum Acasto datum mutemus; immo ex antiquo fonte fluxisse videtur. Nam si Acasto, ut editur, 39 anni assignaveris, Trojana epocha cadit in a. 441 (= 7X63) ante Olymp. I; quod concinit cum Marmore, nisi quod hoc expeditionis annum fecit, quem illa pro anno excidii sumpserunt. Aliorum computos affert Clemens Alex. Strom. I, p. 402 Pott., p. 145 Sylb., tom. II, p. 93 ed. Klotz. Verba sunt : Εἰσὶ δὲ οἳ ἀπὸ Κέκροπος μὲν ἐπὶ Ἀλέξανδρον τὸν Μακεδόνα συνάγουσιν ἔτη χίλια ὀκτακόσια εἴκοσι ὀκτὼ, ἀπὸ δὲ Δημοφῶντος χίλια διακόσια. Πεντήκοντα, καὶ ἀπὸ Τροίας ἁλώσεως ἐπὶ τὴν Ἡρακλειδῶν κάθοδον ἔτη ἑκατὸν εἴκοσι ἢ ἑκατὸν ὀγδοήκοντα· ἀπὸ τούτου ἐπὶ Εὐαίνετον ἄρχοντα, ἐφ ̓ οὗ φασὶν Ἀλέξανδρον εἰς τὴν Ἀσίαν διαβῆναι, ὡς μὲν Φανείας, ἔτη ἑπτακόσια δέκα πέντε, ὡς δὲ Ἔφορος, ἑπτακόσια τριάκοντα πέντε, ὡς δὲ Τίμαιος καὶ Κλείταρχος, ὀκτακόσια εἴκοσι, ὡς δὲ Ἐρατοσθένης, ἑπτακόσια ἑβδομήκοντα τέσσαρα. Accuratius hic locus nobis examinandus, quoniam plerumque pro corruptissimo habetur, quippe qui a vulgaribus calculis longe recedat. Nos fatemur quidem vitiis nonnullis eum laborare, et ex diversis fontibus conflatum esse, simul vero largiendum est plura systematum chronologicorum Apollodoreo multo antiquiorum inesse vestigia. Primum igitur dicit a Gecrope ad Alexandri διάβασιν annos esse Ι826. Itaque Cecrops ponendus 1386 vel 22 X 63 a. ante Olymp. I. Deinde Demophontem ponit 125o ante 334 a. ante Chr., vel 808 ante Olymp. I. Cum Demophontis anno primo, vel ultimo Menesthei conjungitur excidium Ilii; itaquc expeditio cadit in a. 818/819 vel 13 X 63 ante Olymp. I. «A Trojana epocha (nam sic verba intelligenda sunt) ad reditum Heraclidarum alii numerant 120, alii 180 annos.» In his aut minus accurate 120 pro 126, et 180 pro I89 posuit, aut ex fonte hausit, ubi lunares anni ad solares erant revocati. Rem ita esse tum per se probabile est, tum ex iis colligo, quae de Timaei calculis subjiciuntur. Is enim ab 334 a. Chr. ad Heraclidas numerase dicitur a. 820, ita ut hos posuerit II54 a. Chr. vel 378 (= 6 X 63) annis ante Olymp. I. Jam quum epocha Trojana ex Timaei computo sit a. 1343, inter hanc et Heraclidarum reditum interjecti sunt a. 189 (3 X 63). Sosibius Laco, Eratosthenes, Apollodorus, nec non Ephorus, ut videtur, Trojanam epocham computarunt ex recensibus regum Lacedaemoniorum; accipe eorum laterculum: Anno postremo Alcamenis Eusebius antiquos fontes secutus (non vero errore, ut cum Müllero statui ad fr. 72 Apollodori) primam assignat Olympiadem. In nonnullis regnis annorum numerus fluctuat. Nos Syncellum potissimum secuti exputavimus a. 3I9; Euseb. exputat a. 325. Verus numerus qui fuerit, eo significatur, quod septenarius in singulis regnis tum clare sese prodit, ut posses eum minimis mutationibus ubique fere restituere. Hac ratione admissa, numeros ita constituerem : 42, 35, 35, 28, 42, 56, 42 , 35. Sic nancisceremur 3I5 ( = 5 X 63) annos pro 325. Jam si Olympias I datur anno postremo Alcamenis; primus Eurysthei annus foret I09I a. Chr.; qui annus ab epocha Trojana, qualem Marmor aliique tradiderunt, distat a. I26, sive 2 X 63; id quod concinit loco Clementis, ubi nonnullos ait inter Trojam et Heraclidas posuisse a. 120. [Fuere etiam qui nonnisi unam epocham interjectam statuerent, ut ex Strabone patet. (XIII, p. 582: Ὀρέστην μὲν γὰρ (φασὶν) ἄρξαι τοῦ στόλου· τούτου δ ̓ ἐν Ἀρκαδίᾳ τελευτήσαντος τὸν βίον διαδέξασθαι τὸν θἱὸν αὐτοῦ Πενθίλον, καὶ προελθεῖν μέχρι Θρᾴκης, ἑξή κοντα ἔτεσι τῶν Τρωϊκῶν ὕστερον, ὑπ ̓ αὐτὴν τὴν τῶν Ἡρακλειδῶν εἰς Πελοπόννησον κάθοδον) et ex Nostri computo.] Neque vero temerarie de Eurysthei anno primo me statuisse probatur Ephori calculis, qui nondum addictus esse potuit artificiosioribus numeris Alexandrinorum. Etenim Ephorus, referente Diodoro XVI, 76, ab Olymp. I09, 4 s. 34I a. Chr. ad Heraclidas numeravit circa a. 750; inde idem annus eruitur, quem nos dedimus initio regni Eurysthei, quod ex veterum ἀναγραφῶν simplicitate pro ipsa reditus epocha sumendum est. Apud Clementem idem Ephorus nonnisi a. 735 ad Heraclidas numerasse dicitur. Nisi numerus corruptus est, hoc ita possit explicari, ut Ephorus I4-I5 annos dederit Eurysthei infantiae, eosque ab 42 annis Eurystheo in catalogo tributis detraxerit (Apollodor. totidem fere addidit illis 42); ideoque numerus Clementis primum regis Eurysthei annum significaret (1076 a. Chr.). Similiter de Phaniae numero ap. Clem. Judicandum. Eratosthenes et Apollodorus Trojanam expeditionem 23 annis posteriorem faciunt quam auctor Marmoris (1194); Heraclidarum reditum ponunt I3 annis ante II9I (28 ante 1076). Ideo spatium quod antiquiores posuerunt 126 annorum inter Trojam et Heraclidas interjectorum, jam diminuendum est 36 annis, ita ut ab expeditione Troj. ad reditum Her. sint a. 90. — Deinde vero primam Olympiadem posuerunt non in Alcamenis postremum annuni (35 vel 37), sed in octavum vel decimum. Huic 27 annorum differentiae si addisillam 36 annorum, tota est annorum 63. Quae moverint Eratosthenem et Apoll dorum ut ita statuerent et ἀναγραφῶν simplicitatem derelinquerent, quaerenda sunt in studio tum Lacedaemoniorum ἀναγραφὰς cum illis Atheniensium conciliandi, tum res quam accuratissime disponendi ad historiae probabilitatem. Itaque quum a Demophonte usque ad Melanthum, ab Heraclidis Peloponneso pulsum, in Excerpt. Barbar. circa 60 tantum anni numerentur, ideoque Attici auctores ad hanc rem respicientes bellum Trojanum et reditum Heraclidarum uno tanto cyclo sejuncta statuere potuerint: Alexandrini chronologi hoc spatium temporis quod ab aliis vulgo I26 annorum esse dicebatur, ita debuerunt coarctare, ut cum Attica chronologia posset conciliari. Quod fecerunt, ut modo indicavi; pro I26 annis posuerunt 90 annos. Sed vides vel hoc nimium esse, si ad Melanthi historiam attenderis. Verisimile est igitur, Eratosthenem non tam ad Melanthum repexisse, quam ad tempora, quibus Heraclidae Atticam aggredi conati sunt. Neque istos 90 annos Eratosthenes primus computando invenit, sed ex Atticorum nonnullorum computis accepit. Etenim jam apud Thucydidem (I, 3) a Trojae excidio ad Heraclidarum reditum anni esse dicuntur octoginta. Idem aliis quoque auctoribus probatum esse debuit. Inde enim explico numerum Sosibii, qui, referente Clem. Alex., Trojam captam posuit a. 395 ante Olymp. I, i. e. 1171 a. Ch. n. Nimirum addit 80 annos ad annum 1091, qui, ut antea monui, in vetustis ἀναγραφαῖς et ab Ephoro pro reditus epocha ponebatur. Jam quum Sosibius, Callimachi aequalis, in anno Heraclidarum reditus nondum recesserit ab veterum catalogorum simplicitate, consentaneum est annum 1104, quem Eratosthenes huic rei assignat, ab hoc ipso demum ratiocinando esse repertum. Etenim catalogi incipiebant ab rege Eurystheo. Ejus regni annus primus (1091) ab antiquioribus ponebatur pro epocha reditus Heraclidarum. Sed quum Eurystheus in ipsa Peloponneso natus narraretur, offendere debuit hujus regis anno primo reditus epocham assignari. Quare jam Ephorus, ut suspicati sumus, 14-15 annos tribuit infantiae Eurysthei, atque regno ejus non 42, ut in catalogo erat, sed 27 tantum annos dedit. Aliter fecit Eratosthenes. Is probabilius statuit, Eurystheum non decimo quarto vel quinto, sed vigesimo octavo demum aetatis anno regnum suscepisse; neque tamen hos 28 annos in 42 illis in catalogo notatis comprehensos esse voluit, sed illis addidit, ita ut Eurystheus circa idem tempus regnare coepisset, quo Ephorus voluisse videtur, atque inde ab hoc anno numeratet 28 annos ad natales Eurysthei. Praeterea Eratosthenes, ut jam O. Müller. Dor. II, p. 502 suspicatus est, unum vel duos annos tribuit Aristomeni. Itaque Eurystheus regnare incipit 29–30 annis post reditum Heraclidarum. — Qui quum hunc in modum 29-30 annis superior factus esset quam a prioribus statui soleret, ab hoc vero usque ad Olympiadem primam certus quidam numerus, ut videtur, receptus esset, consentaneum est etiam Olympiadem primam totidem annis ab Eratosthene superiorem factam. Igitur ab Alcamenis anno 37 remota est ad ejusdem annum 8. — Explicandum autem restat cur Eratosthenes regibus Lacedaemoniorum non 315 annos,sed 325 sec. Eusebium tribuerit. Porro si in hisce non omnia accuratissime ad annum expendi, hoc, puto, propter numerorum fluctuationem lectores excusabunt. Pauca his subjungere liceat de loco, quem Lycurgus et quae cum eo componitur Iphiti Olympias in veteribus anagraphis occupaverit. Eusebius Arm. p. 139 ed. Mai Apollodorum dicit a coloniis Ionicis (quae communi omnium consensu 60 annis solaribus, vel uno cyclo post Heraclidarum reditum ponuntur) usque ad Lycurgum numerare annos 159. Idem ex Eratosthene tradit Clem. Alex. I, c. 21, p. 402 Potter., tom. II, p. 92 Klotz.; v. Apollodor. fr. 73. Jam si reputaveris Coroebi Olympiadem circa triginta annos ab Eratosthene superiorem factam esse quam in anagraphis, probabile est Iphiti Olympiadem eandem sortem expertam esse. Igitur quod Apollodoro ab Ionum coloniis sejunctum erat annis I59, idem in vett. anagraphis ab iis distabat 189 sive 3x63 annis, vel 4X63 a. ab reditu Heraclidarum. A Coraebi Olympiade ad Heraclidas, uti vidimus, numerabantur 5 cycli; unde efficitur Iphiti Olympiadem positam fuisse 63 annis ante 776, vel a. 839 ante Chr. Atque ita rem habere docent scriptores Eratosthene antiquiores. Nam Thucydides I, 18: Ἔτη γάρ ἐστιν, ait, μάλιστα τετρακόσια καὶ ὀλίγῳ πλείω ἐς τὴν τελευτὴν τοῦδε τοῦ πολέμου ἀφ ̓ οὗ Λακεδαιμόνιοι τῇ αὐτῇ πολιτείᾳ χρῶνται. Itaque ut nostrum numerum nanciscamur, ad a. 404 addendi sunt 435. Eundem computum reddit Euseb. Arm., qui p. 137 dicit Thespii aetate jura scripsissc Lacedaemoniis Lycurgum. Etenim a Thespio ad Olymp. I Excerpta Barbara numerant a. 66, Eusebius 56 tantum annos computat; quae decem annorum differentia pendere videtur ab illa decem annorum differentia, quam in annis regibus Lacedaemoniorum tributis deprehendimus. Similiter Callimachus a Coraebo ad Iphitum nonnisi 52 annos exputat, quum primitus fuisse debeant 63. — Reliqua de Lycurgi aetate testimonia afferre et ex diversis veterum systematis chronologicis explicare non est hujus loci; vide quae congesserunt O. Müller. Dor. I, p. 132; II, p. 503, Clinton F. H. p. VIII, et 416 sqq., cujus tamen rationes omnino improbandae sunt. Ut redeam, unde digressus sum, supersunt nonnulla de aera Trojana testimonia, quae vero aut cum Apollodori calculis consentiunt, ut ap. Dionys. H. I, p. 60 Sylb., aut tam vaga sunt, ut certius aliquid ex iis concludi nequeat, sicut illud apud Diogen. Laert. IX, 41, ubi Democritus dicit se μικρὸν διάκοσμον scripsisse annis 730 post Trojae casum (v. Clint. ad a. 460). Talia enumerare nullius est utilitatis. Annus marmoris: 945 (944). Period. Julian. Annus medius: 3505 (3506). Ante Olymp. I: 433 (432). Magistrat. Attic.: Menesthei regis an. 22.

LIBER PRIMUS

INDE AB INCUNABULIS ARTIS HISTORICAE AD FINEM BELLI PELOPONNESIACI. 520-404 A.C. NOMINA AUCTORUM. CADMUS MILESIUS. [HECATAEUS MILESIUS.] DIONYSIUS MILESIUS. HIPPYS RHEGINUS. EUGEON SAMIUS. DEIOCHUS PROCONNESIUS. BION PROCONNESIUS. EUDEMUS PARIUS. DEMOCLES PYGELENSIS. AMELESAGORAS CHALCEDONIUS. [ACUSILAUS ARGIVUS.] [PHERECYDES LERIUS.] [CHARON LAMPSACENUS.] [XANTHUS LYDIUS.] [HELLANICUS MYTILENAEUS.] [ANTIOCHUS SYRACUSANUS.] GLAUCUS RHEGINUS. HERODORUS HERACLEENSIS. SIMONIDES CEUS. XENOMEDES CHIUS. ION CHIUS. STESIMBROTUS THASIUS. HIPPIAS ELEUS. DAMASTES SIGEENSIS. ANAXIMANDER MILESIUS. CRITIAS ATHENIENSIS. Fragmenta auctorum quorum nomina uncis inclusimus in primo hujus collectionis volumine leguntur.
19

BION PROCONNESIUS

19

BIONIS PROCONNESII FRAGMENTA

BIONIS PROCONNESII FRAGMENTA

1.

p. 19
Plutarch. Thes. c. 26:Philochorus una cum Hercule Theseum contra Amazonas navigasse narrat. Plurimi vero, uti Pherecydes, Hellanicus (fi. 76), Herodorus, ὕστερον φασὶν Ἡρακλέους ἰδιόστολον πλεῦσαι τὸν Θησέα, καὶ τὴν Ἀμαζόνα λαβεῖν αἰχμάλωτον, πιθανώτερα λέγοντες. Βίων δὲ...καὶ ταύτην παρακρουσάμενον οἴχεσθαι λαβόντα· φύσει γὰρ οὔσας τὰς Ἀμαζόνας φιλάνδρους, οὔτε φυγεῖν τὸν Θησέα προσβαλόντα τῇ χώρᾳ, ἀλλὰ καὶ ξένια πέμπειν· τὸν δὲ τὴν κομίζουσαν ἐμβῆναι παρακαλεῖν εἰς τὸ πλοῖον· ἐμβάσης δὲ, ἀναχθῆναι. Bion narrat Theseum Amazonem abduxisse dolo circumventam. Nempe Amazones, quum propter indotem suam virorum amantissimae essent, minime fugisse Theseum ad terram earum appellentem, immo munere ei misisse hospitalia. Hunc vero Amazonem, quae ferebat ea, invitasse ut in navem ingrederetur; dein, quum ingressa esset, solvisse.Nescio quo nomine haec Bioni Solensi, qui Αἰθιοπικὰ scripsit, tribuerit Vossius I. I. p. 409.
32

HERODORUS HERACLEENSIS

32

HERODORI HERACLEENSIS FRAGMENTA

Ο ΚΑΘ ̓ ΗΡΑΚΛΕΑ ΛΟΓΟΣ

HERODORI HERACLEENSIS FRAGMENTA

16.

p. 32
Plutarch. Thes. c. 26:Οἱ δὲ πλείους, ὧν ἐστὶ καὶ Φερεκύδης καὶ Ἑλλάνικος καὶ Ἡρόδωρος, ὕστερόν φασιν Ἡρακλέους ἰδιόστολον πλεῦσαι τὸν Θησέα καὶ τὴν Ἀμαζόνα (Ἀντιόπην) λαβεῖν αἰχμάλωτον, πιθανώτερα λέγοντες· οὐδεὶς γὰρ ἄλλος ἱστόρηται τῶν μετ ̓ αὐτοῦ στρατευσάντων Ἀμαζόνα λαβεῖν αἰχμάλωτον. Herodorus Ponticus tunc ait Theseum perdidisse Antiopen, sive quod una cum Theseo pugnans a Molpide Ama zone jaculo transfixa cecidisset, vel ubi de pace legata ad Athenienses cum muneribus hospitalibus venisset. De re v. Welck, Cycl. p. 315 sq. — Πιθανώτερα λέγοντες] sc. quam Philochorus (fr. 49), Diodorus (IV, 6), Hyginus (fab. 30), alii, qui Theseum comitem fuisse Herculis ab eoque Antiopen tamquam quam γέρας ἀριστεῖον accepisse narrant. Chronologiam Herodori accuratius dat Apollodorus (v. Infra. fr. 27.); ex qua Theseus quo tempore Hercules contra Amazones egressus est, puerulus adhuc erat.

LIBER SECUNDUS

INDE A FINE BELLI PELOPONNESIACI USQUE AD TEMPORA ALEXANDRI MAGNI. NOMINA AUCTORUM. [CTESIAS CNIDIUS.] THEMISTOGENES SYRACUSANUS. SOPHAENETUS STYMPHALIUS. CRATIPPUS. ARISTIPPUS CYRENAEUS. DIONYSIUS SENIOR TYRANNUS. [PHILISTUS.] HERMIAS METHYMNAEUS. ATHANAS SYRACUSANUS. TIMONIDES LEUCADIUS. [POLYCRITUS MENDAEUS.] DIONYSODORUS BOEOTUS. ANAXIS BOEOTUS. ZOILUS AMPHIPOLITA. [EPHORUS CUMANUS.] [THEOPOMPUS CHIUS.] CEPHISODORUS. DEMOPHILUS. THEOCRITUS CHIUS. DINO. HERACLIDES CUMANUS. ARISTAGORAS MILESIUS. Ctesiae fragmenta exstant in volumine quod Herodoti historias continet; de Philisto, Ephoro et Theopompo, vide Fragm. Hist. Gr. vol. I; de Polycrito Mendaeo diximus in Scriptoribus Rerum Alexandri ad calcem Arriani, p. 129.
77

CRATIPPUS

77

CRATIPPI FRAGMENTA

CRATIPPI FRAGMENTA

3.

p. 77
Marcellin. Vit. Thuc. § 46:Οἱ μὲν οὖν αὐτὸν ἐκεῖ λέγουσιν ἀποθανεῖν ἔνθα καὶ διέτριβε φυγὰς ὤν ... Δίδυμος δ ̓ ἐν Ἀθήναις ἀπὸ ἀπὸ τῆς φυγῆς ἐλθόντα βιαίῳ θανάτῳ· τοῦτο δέ φησι Ζώπυρον ἱστορεῖν· τοὺς γὰρ Ἀθηναίους κάθοδον δεδωκέναι τοῖς φυγάσι πλὴν τῶν Πεισιστρατιδῶν μετὰ τὴν ἧτταν τὴν ἐν Σικελίᾳ· ἥκοντα οὖν αὐτὸν ἀποθανεῖν βίᾳ, καὶ τεθῆναι ἐν τοῖς Κιμωνείοις μνήμασιν. Καὶ καταγινώσκειν εὐήθειαν ἔφη τῶν νομιζόντων αὐτὸν ἐκτὸς μὲν τετελευτηκέναι, ἐπὶ γῆς δὲ τῆς Ἀττικῆς τεθάφθαι· γὰρ οὐκ ἂν ἐτέθη ἐν τοῖς πατρῴοις μνήμασιν, κλέβδην τεθεὶς οὐκ ἂν ἔτυχεν οὔτε στήλης οὔτε ἐπιγράμματος, τῷ τάφῳ προσκειμένη τοῦ συγγραφέως μηνύει τοὔνομα· ἀλλὰ δῆλον ὅτι κάθοδος ἐδόθη τοῖς φεύγουσιν, ὡς καὶ Φιλόχορος λέγει καὶ Δημήτριος ἐν τοῖς Ἄρχουσιν. Ἐγὼ δὲ Ζώπυρον ληρεῖν νομίζω λέγοντα τοῦτον ἐν Θρᾴκῃ τετελευτηκέναι, κἂν ἀληθεύειν νομίζῃ Κράτιππος αὐτόν. Nonnulli ibi Thucydidem obiisse dicunt, ubi etiam vitam exul degebat . . . At Didymus eum ab exilio reversum morte violenta Athenis obiisse tradit; hoc autem a Zopyro memoriae proditum dicit. Athenienses enim post cladem in Sicilia acceptam omnibus exulibus, exceptis Pisistratidis, in patriam redeundi potestatem permisisse; hunc autem reversum violenta morte sublatum et in Cimoniis monumentis sepultum; quin etiam ait illorum simplicitatem a Zopyro derideri, qui Thucydidem peregre quidem abiisse, Athenis vero sepultum fuisset putent: tum enim in paterno monumento aut non fuisset positus, aut clam positus nec columnam adeptus esset, neque inscriptionem: at euim columna ipsius sepulcro imposito nomen scriptoris indicat. Verum illud constat, exulibus in patriam redeundi potestatem fuisse factam, ut et Philochorus testatur et Demetrius Phalereus in libro De archontibus Atheniensibus. Ego vero Zopyrum nugari puto, qui Thucydidem [non] in Thracia obiisse dicat: licet Cratippus eum vere locutum censeat.Μετὰ τὴν ἧτταν τὴν ἐν Σικελίᾳ] Alcibiadi et aliis nonullis exulibus reditus permissus est Ol. 92, I; a. C. 412 (Thucyd. VIII, 97). Sed hoc ad Thucydidem nihil pertinet. Ut ad verum res trahatur, intelligi debet ἀμνηστεία post cladem ad Aegos potamum atque pacem cum Lacedaemoniis factam concessa, Neque tamen puto rem notissimam cum alia obscuriore confusam esse: imo statuit Zopyrus morte impeditum Thucydidem opus suum non absolvisse; hoc vero quum usque ad annum 3II a. C. deductum, Thucydides autem in reditu occisus sit, redeundi facultatem ei datam esse decreto anni 412. Ἐν Θρᾴκῃ] ἐν Ἀττικῇ reponi volunt Poppo Prolegg. p. 31, et Ambros. F. Didot. (Thucyd. tom. I, p. CXXXVI), probante Krügero (Leb. d. Thucyd. p. 56); Goellerus alius auctoris nomen in Ζώπυρος corruptum esse statuit; quod jure respuit Poppo in Addendis. Grauert. leg. censet oὐ λέγοντα. Locum quendam Atticae (v. c. ἐν Θορικῷ) memoratum esse suspicetur alius. Sed de his ne litigemus; quae sententia esse debeat, nisi plura fortasse exciderunt, in propatulo est. Κἂν ἀληθεύειν νομίζῃ Κράτιππος αὐτόν] Zopyrum Cratippo Thucydidis aequali antiquiorem non novimus; immo hominem serioris aetatis historicum vel grammaticum esse, Demetrio Phalereo et Philochoro juniorem, ex iis quae Marcellinus narrat, quisque intelligit. Aut igitur Dionysius de aetate Cratippi erravit, aut Marcellinus ineptit. Iloc volunt plurimi; fuisse in Didymo dicunt tale quid: quanquam Cralippum Zopyrus testem adducit, vel quanquam eadem retulit Cratippus. Meierus (De Andocid. Or. c. Alcib. 6, 13, p. 62.) pro Κράτιππος scribi vult Ἕρμιππος. Ego memor eorum, quae supra de Cratippi ingenio vidimus, ne Dionysius de temporibus Cratippi turpiter lapsus sit maximopere vereor. Offendit porro quod Marcellinus quanquam ex auctoribus hausit, quibus notus erat Cratippus, tamen ejus non meminit inter eos, qui Thucydideas historias continuaverint. Neque Dionysins Cratippum τὰ παραλειφθέντα Θουκυδίδου συναγαγεῖν dixisset, si ab eo historiam usque ad proelium Cnidium deductam esse novisset. Quid igitur faciendum loco Plutarchi? Cratippo auctori tribuisse videtur quae erant Cratippi editoris et coummentatoris. Nimirum ita rem sese habere suspicor: Edidit Cratippus opus historicum quod Thucydidis historias una cum Hellenicis Theopompi complectebatur: ita tamen, ut postrema Thucydidei operis retractaret simulque e suo penu adderet quae deinceps gesta sunt, usque ad finem belli Peloponnesiaci. Nam baec Theopompus perbreviter uno libro absolverat; contra sequentium annorum undecim historiam totidem libris descripserat plenissime. Ac scimus secundum nonnullos Hellenicis Theopompi nonnisi undecim libros tribui. —Ita si statuimus, et recte se habent verba Dionysii ὁ τὰ π. Θ. συναγαγών, et facile intelligitur, quomodo fieri potuerit ul ea, quorum prima tantum pars Cratippi, altera vero Theopompi erat, omnia sub unius Cratippi nomine a Plutarcho minus attento afferrentur (*). Cur vero belli Peloponn. historiae Cratippus junxerit sequentium res temporum, divinare fortasse licet ex Dionysio. Is enim (in Ep, ad. Pump. cap. 3, 4 sqq.) Thucydidem ait ingratum tractasse argumentum, patriaeque gloriae male consuluisse nihil narrantem nisi τὰ οἰκτρὰ καὶ δεινὰ πάθη. Κρεῖττον δ ̓ ἦν, pergit, διεξελθόντα τὰ πάντα τελευτὴν πιστα τοῖς ἀκούουσι κεχαριμένην. Atque talem finem ipse Dionysius Thucydides propositurus fuisset τὴν κάθοδον τῶν φυγάδων τῶν ἀπὸ Φύλης, ἀφ ̓ ὧν ἡ πόλις ἀρξαμένη τὴν ἐλευθερίαν ἐκομίσατο. Similiter Cratippus judicaverit, terminum narrationis ponens Cononis victorias, novae Atheniensibus et insperatae auctores potentiae. (note)

LIBER TERTIUS

ARISTOTELES EJUSQUE DISCIPULI. ARISTOTELES STAGIRITA. [CALLISTHENES OLYNTHIUS.] [THEOPHRASTUS ERESIUS.] HERACLIDES PONTICUS. DICAEARCHUS MESSENIUS. ARISTOXENUS TARENTINUS. PHANIAS ERESIUS. CLEARCHUS SOLENSIS. CLYTUS MILESIUS. LEO BYZANTIUS. [SCRIPTORES RERUM ALEXANDRI AETATE SUPPARES QUORUM FRAGMENTA ARRIANI ANABASI SUBJUNXIMUS.] [CALLISTHENES. ANAXIMENES. MARSYAS. ONESICRITUS. NEARCHUS. ANDROSTHENES. CLITARCHUS. PTOLEMAEUS. ARISTOBULUS. CHARES. EUMENES. DIODOTUS. EPHIPPUS. MEDIUS. CYRSILUS. BAETON. DIOGNETUS. AMYNTAS. ARCHELAUS.]
110

ARISTOTELES

110

ARISTOTELIS FRAGMENTA

ΠΟΛΙΤΕΙΑΙ

ΠΟΛΙΤΕΙΑΙ
ΑΘΗΝΑΙΩΝ
EPITOME: Ion, Apollo πατρῷος, fr. I; Theseus, fr. 2; Φυλαί, φρατρίαι, γένη, γεννῆται, fr. 3, 4. — DRACO. Judicia φονικά: ἐφέται, δικαστήριον ἐπὶ Παλλαδίῳ, fr. 5 et β; ἐπὶ Δελφινίῳ, fr. 7. — SOLON: ναυκραρίαι, fr. 8; τὰ τέσσαρα τιμήματα, fr. 9. 10; κύρβεις, ἄξονες, fr. II; τοῦ πρώτου ἄξονος lex de στήσει γυναικῶν καὶ ὀρφανῶν, fr. 12; ὅραος πρὸς τῷ λίθῳ, quem senatus et thesmothetae jurarunt Soloni, fr. 13; cineres Solonis ad Salaminem dispersi, fr. 14. — PISISTRATUS, fr. 15; Alemaeonidae contra Pisistratidas belligerantes, fr. 16; Pisistratidae oraculi et Lacedaemoniorum opera pulsi, fr. 17. — CLISTHENES: demarchos instituit, fr. 18 (unico hoc loco diserta Clisthenis mentio fit). Forma et instituta democratioe qualis erat inde a Clisthene. — DE CIVIBUS: Quonam aetatis anno juvenes in album relati civibusque ascripti sint; περίπολοι, fr. 19, 20. (De militiae temporibus v. fr. 59.) Inde a quonam aetatis anno χορηγεῖν licuerit, fr. 21; (de ἀδυνάτοις ν. fr. 60, de ἀρφανοῖς ν. fr. 12). — DE SENATU: πρόεδροι, fr. 22; ἐπιστάτης, fr. 23; γραμματεύς, fr. 24; ἀντιγραφεύς, fr. 25. — DE ARCHONTIBUS, COMITIIS, JUDICUS: archontum πάρεδροι, fr. 26; ἄρχων (ἐπώνυμος); lites ad eum pertinentes εἰς ἐμφανῶν κατάστασιν (fr. 27), εἰς δατητῶν αἵρεσιν (fr. 27a). Βασιλεύς, ejus munera, causaeque ad jurisdictionem ejus pertinentes, fr. 27b. Πολεμάρχου munera et jurisdictio, fr. 28. Θεσμοθετῶν ἀνάκρισις, eorumque munera et jurisdictio, fr. 29, 30, 31. — Κυρία ἐκκλησία, fr. 32, 33. — Helioea: δικαστήρια, σύμβολα judicum, fr. 34; διαμεμετρημένη ἡμέρα, fr. 35; ψῆροι, fr. 36; ἴσαι ψῆφοι, fr. 37; κῆμος, fr. 38. — Alia judicia: διαιτηταί, fr. 39; ἐχῖνος fr. 40; κατὰ δήμους δικασταί, fr. 41. — DE DISCIPLINA ET OeCONOMIA PUBLICA: ἐπιμεληταὶ ἐμπορίου, fr. 42; ἀγορανόμοι, fr. 43; σιτοφύλακες, fr. 44; μετρονόμοι, fr. 45; ἀστυνόμοι, fr. 46; ἑταῖραι, fr. 47; ἱεροποιοί, fr. 47a. — Ταμίαι χρημάτων καὶ ἱερῶν τριηρῶν, fr. 48, 49; ἀποδέκται, fr. 50; πωληταί, fr. 51; εὐθῦναι καὶ λογισταί, fr. 52, 53, 54; συνήγοροι λογιστῶν, fr. 55. — DE RE MILITARI: ἵππαρχος, fr. 56; φύλαρχοι, fr. 57; στρατηγοί, fr. 58; στρατεία ἐν τοῖς ἐπωνύμοις, fr. 59; ἀδύνατοι, fr. 60. Historia rei publicoe inde a Clisthenis temporibus: Themistocles, fr. 61; Ἑλλανοταμίαι, fr. 62; soci Atheniensium ἀπὸ συμβόλων δικαζόμενοι, fr. 63; Cimon, fr. 64; Pericles, fr. 65, 66; Ephialtes, fr. 67, merces judicialis, demagogi, fr. 68; Callicrates, fr. 69; Nicias, Thucydides Melesii f., Theramenes, fr. 70; Cleon, fr. 70 a; Cleophon, fr. 71; Anytus, fr. 72; quadringenti viri, fr. 73; triginta viri, Dracontides, fr. 74.
ARISTOTELIS FRAGMENTA

13.

p. 110
Harpocration v. Λίθος:Δημοσθένης ἐν τῷ κατὰ Κόνωνος 26)· Τῶν τε παρόντων καθ ̓ ἕνα ἡμῖν οὑτωσὶ καὶ πρὸς τὸν λίθον (in nostris libris βωμόν) ἄγοντες καὶ ἐξορκοῦντες. Ἐοίκασι δ ̓ Ἀθηναῖοι πρός τινι λίθῳ τοὺς ὅρκους ποιεῖσθαι, ὡς Ἀριστοτέλης ἐν τῇ Ἀθ. πολιτείᾳ καὶ Φιλόχορος (fr. 65) ἐν τῷ γ' ὑποσημαίνουσιν. Demosthenes in oratione contra Cononem: Et unumquemque nostrum qui aderamus sic ad saxum addu xerunt et jurejurando adegerunt. Videntur Athenienses ad quoddam saxum jurare soliti fuisse, ut ex Aristotele in Atheniensum Rep. Et ex Philochoro in Atthidis libro quarto colligere licet.Eadem Suidas et Photius in Lex. Cf. Plutarch. Solon. c. 25: Κοινὸν μὲν οὖν ὤμνυεν ὅρκον ἡ βουλὴ, τοὺς Σόλωνος νόμους ἐμπεδώσειν, ἴδιον δ ̓ ἕκαστος τῶν θεσμοθετῶν (cf. fr. 30) ἐν ἀγορᾷ πρὸς τῷ λίθῳ καταφατίζων, εἴ τι παραβαίη τῶν θεσμῶν, ᾶνδριάντα χρυσοῦν ἰσομέτρητον ἀναθήσειν ἐν Δελφοῖς. v. Meursius Lectt. Attic. I, 6; Zoega DE obeslisc. p. 209, n. 6. Philochorus Atthidis libro tertio egit de Solonis temporibus. De iisdem dixerit Aristoteles eo loco, quem grammaticus innuit.
113ARISTOTELIS FRAGMENTA

25.

p. 113
Idem:Ἀντιγραφεὺς, καθιστάμενος ἐπὶ τῶν καταβαλλόντων τινὰ τῇ πόλει χρήματα, ὥστε ἀντιγράφεσθαι ταῦτα. Δημοσθένης ἐν τῷ κατ ̓ Ἀνδροτίωνος 70), καὶ Αἰσχίνης ἐν τῷ κατὰ Κτησιφῶντος 25). Διττοὶ δὲ ἦσαν ἀντιγραφεῖς, μὲν τῆς διοικήσεως, ὥς φησι Φιλόχορος (fr. 61), δὲ τῆς βουλῆς, ὡς Ἀριστοτέλης ἐν Ἀθηναίων πολιτείᾳ. Contrascriptor, qui praepositus est illis, qui civitati pecuniam solvunt, ut eam transcribat. Sic Demosthenes in oratione contra Androtionem, et Aeschines contra Ctesiphontem. Erant autem bini, unus administrationis, ut ait Philochorus, alter senatus, ut Aristoteles dicit in Rep. Atheniensium.Eadem ex parte Suidas s. v. Cf. Pollux VIII, 99: Ἀντιγραφεὺς, πρότερον μὲν αἱρετὸς, αὖθις δὲ κληρωτὸς ἦν. Καὶ πάντα ἀντεγράφετο παρακαθήμενος τῇ βουλῇ. Bekker. Anecd. I, p. 410. Hermann. 1. 1. 127, 18; Schoemann. 1. 1. p. 218, 16.
121ARISTOTELIS FRAGMENTA

49.

p. 121
Lex. Rhet. p. 676, 2:Πάμαλος καὶ Σαλαμινία. Ταύτας τὰς τριήρεις εὗ διὰ παντὸς πρὸς τὰς ἐπειγούσας ὑπηρεσίας, ἐφ ̓ αἶς καὶ ταμίαι τινὲς ἐχειροτονοῦντο· ἐχρῶντο δὲ αὐταῖς, εἰ δέοι στρατηγὸν μεταπέμψασθαι, ὥσπερ Ἀλκιβιάδην. δὲ Πάραλος ἀπό τινος ἥρωος ἐπιχωρίου ἐκλήθη. Τῆς δὲ Παράλου καὶ Σαλαμινίας ἐν τρίτῃ μνημονεύει Θουκυδίδης, καὶ Ἀριστοφάνης ἐν Ὄρνισιν· Ἀριστοτέλης δὲ Ἀμμωνιάδα καὶ Πάραλον οἶδε καὶ Δείναρχος ἐν τῷ κατὰ Τιμοκράτους· Φιλόχορος (fr. 130 b) δὲ ἐν τῇ ςʹ τέτταρας αὐτὰς οἶδε, πρώτας μὲν δύο Ἀμμωνιάδα καὶ Πάραλον, προσγενομένας δὲ Δημητριάδα καὶ Ἀντιγονίδα. Ἐκαλοῦντο δὲ οἱ ἐμπλέοντες τῇ Παράλῳ Πάραλοι, ὡς καὶ παρ ̓ Αἰσχίνῃ (C. Ctesiph. § 162.), οἷον (1. οἱ δ ̓ ἐν) τῇ Σαλαμινίᾳ, Σαλαμίνιοι. Paralus et Salaminia. Has triremes perpetuo ad ministeria celeriter exsequenda paratas habebant. Earum etiam quaestores quosdam eligebant. Ceterum utebantur his navibus, si imperator arcessendus esset, uti v. c. Alcibiades. Paralus nomen habet a Paralo heroe indigena. Parali et Salaminiae libro tertio meminit Thucydides et Aristophanes in Avibus. Aristoteles vero et Dinarchus in oratione contra Timocratem A mmoniadem et Paralum memorant. Philochorus autem libro sexto quattuor naves sacras novit, primum quidem Ammoniada et Paralum, quibus deinde accesserint Demetrias et Antigonis. Nautae Parali navis nominabantur Parali, uti est etiam apud Aeschinem, simtliterque Salaminiae nautae, Salaminii.Suidas et Photius s. v. Ad haec Meierus: «ἐχρῶντο δ ̓ αὐταῖς] cod. Αὐτοῖς. — Πάραλος ἀπό τινος] cod. Π. Καὶ ἀ. τ. Cf. Thuc. III, 33, 72; Arist. AVV. 1204. — Ἀμμωνιάδα] cod. Utroque loco Ἀμοριάδα. Forma enim Ἀμμωνιάς quae exstat etiam ap. Photium v. Πάραλος p. 386, 26 et ap. Ulpian. In Demosth. Mid. p. 214 ed. Meae, propius ad codicis scripturam accedit quam Ἀμμωνίς, quod est ap. Harpocr. s. v.; analogiae autem ne illa quidem forma repugnat: certe in nominibus navium Atticarum reperitur non minus Ἀσκληπιάς, Δηλιάς, Ὀλυμπιάς, Ἀφροδισιάς, Σουνιάς, quam Αἰθιοπίς, Δελφίς, Δωρίς, Αεωντίς, Νηρηίς, Παλληνίς, Περσίς, Στρατηγίς. — Aristotelis nomine liber ejus Περὶ πολιτείας significatur. — Ammoniada inde esse dictam quod theoriis Ammoni Jovi mittendis adhiberi solita sit, Ulpiani l. c. sententia est: verum quum illius dei religio jam Peloponnesii belli temporibus non fuerit neglecta Atheniensibus, mirere Ammonidis navis apud Aristotelem demum et Dinarchum atque Philochorum exstitisse memoriam; nam si etiam apud oratores Dinarcho priores ea reperta esset, grammatici etiam antiquioribus testibus denunciassent testimonium. Acute igitur conjecit Grashofius in Jahnii Annall. X, 2, p. 166, Ammonidis nomen in Atticam civitatem receptum esse, quum Alexander Ammonis filium perhiberi se dicique jussisset, eoque dictam esse navem qua theori ad Alexandrum Ammonis filium missi veherentur, id quod fere Olymp. 112, 2 factum fuerit. Quae si vere sunt disputata, colligitur hinc Aristotelis librum de republica Atheniensium esse post id tempus editum, quo Alexander eos sibi arrogaret natales. Verum quod Aristoteles ut Dinarchus et Philochorus Paralum et Ammoniada novisse dicuntur, si ita accipiendum est, quasi vero Salaminiam non noverint, recte conjecisse putandus eat idem Grashofius Ammoniada non novam navem sacram fuisse, sed nomen id Salaminiae esse datum, ita ut quo tempore Ammonis fuerit, non fuerit Salaminia; atque eodem sane illud facere videtur, quod Protogenes pictor, qui circa Olymp. 104 natus et post Olymp. 119 obiisse videtur, quum Athenispropylaeon pingeret, Paralum et Ammoniada ibi fecit, non omissurus Salaminiam, si Salaminia eo tempore fuisset. Neque vero contra eam con jecturam pugnat, quod in inscriptionibus quibusdam, quae ad rem navalem Atheniensium spectant, — Boeckhius eas a. 1840 edidit et elegantissimae doctrinae plenissimo commentario instruxit (Urkunden uber d, Seewesen d. att, Staats) — Salaminia navis et triremis et quadriremis commemoratur, Ammonis non commemoratur. Etenim ex illis inscriptionibus quarta, quippe quae aut Ol. 105, 4 aut 106, I scripta videatur, hic ne in censum quidem venit; itaque agitur tanhum de inscriptione XIV quae Ol. 113, 4, et de inscriptionibus XV et XVI qua Ol. 114, 2 scriptae sunt; statuendum erit igitur Salaminiae nomen mox revocatum esse datumque sive rursus ipsi Ammonidi sive alii navi, quorum hoc probabilius est: neque quidquam est quod nos cogat, ut Salaminiam navem inscriptionum illarum pro nave sacra et publica baheamus. Haec doctissimus Meierus. Cf. ejusdem dissertationem de Paralo in Ersch. u. Gruber. Enclycl. sec. II, vol. XI, et Boeckh. 1. 1. p. 78. Veterum testimonia collecta habes in Stephan. Thes. v. Πάραλος.
124ARISTOTELIS FRAGMENTA

59.

p. 124
Idem:Στρατεία ἐν τοῖς ἐπωνύμοις. Αἰσχίνης ἐν τῷ περὶ τῆς παραπρεσβείας 168). Τίς ἦς ἐν τοῖς ἐπωνύμοις στρατεία, δεδήλωκεν Ἀριστοτέλης ἐν Ἀθηναίων πολιτείᾳ λέγων· «Εἰσὶ γὰρ ἐπώνυμοι δέκα μὲν οἱ τῶν φυλῶν, δύο δὲ καὶ τεσσαράκοντα οἱ τῶν ἡλικιῶν. Οἱ δὲ ἔφηβοι ἐγγραφόμενοι, πρότερον μὲν εἰς λελευκωμένα γραμματεῖα ἐνεγράφοντο, καὶ ἐπεγράφοντο αὐτοῖς τε ἄρχων, ἐφ ̓ οὗ ἐνεγράφησαν, καὶ ἐπώνυμος τῷ προτέρῳ ἔτει λελειτουργηκώς νῦν δὲ εἰς τὴν βουλὴν ἀναγράφονται.» Καὶ μετ ̓ ὀλίγα· «Χρῶνται δὲ τοῖς ἐπωνύμοις καὶ πρὸς τὰς στρατείας, καὶ ὅταν ἡλικίαν ἐκπέμπωσι, προγράφουσι ἀπὸ τίνος ἄρχοντος ἐπωνύμου μέχρι τίνος δεῖ στρατεύεσθαι.» Διείλεκται περὶ τούτων καὶ Φιλόχορος ἐν δ ̓ τῆς Ἀτθίδος. Militia in Eponymis, cujus meminit Aeschines in oratione De falsa legatione, quid sit declarat Aristoteles in Rep. Athen. inquiens: «Eponymorum duo sunt genera: nam decem numero sunt tribuum; duo et quadraginta sunt aetatum. Ephebi vero, antea quidem in albo inscribebantur ac notabatur archon anni, quo inscriberentur, et eponymus anni antecedentis; nunc vero in senatu inscribuntur. »Et paullo post: «Utuntur autem eponymis etiam ad militaim, et quum juventutem emittunt, a quo archonte eponymo usque ad quem stipendia merere oporteat adscribunt. »Disserit de his etiam Philochorus Atthidis libro quarto.λελειτουργηκὼς ex conj. Kayseri ad Philostrat. Non notavi quo loco. δεδεικτικῶς B. D., δεδεικτικώς G., δὲ δεικτικῶς A.C.; δεδιῃτηκώς Goesiana. Ἐπιδεδημηκώς in edit. Blancardiana. Prioiem loci partem accuratius praebet Harpocrat. Prioiem loci partem accuratius praebet Harpocrat. v. Ἐπώνυμοι: Διττοί εἰσιν οἱ ἐπώνυμοι, οἱ μὲν ί τὸν ἀριθμὸν, ἀφ ̓ ὧν αἱ φυλαὶ, ἔτεροι δὲ βʹ καὶ μʹ, ἀφ ̓ ὧν αἱ ἡλικίαι προσαγορεύονται τῶν πολιτῶν καθ ̓ ἕκαστον ἔτος, ἀπὸ τή ἐτῶν μέχρις ξʹ. Ceterum vid. Boeckh. Index lectt. Hib. Berolin. 1819-20, p. 7 sqq.; c. Inscrr. I, p. 113, 156; Schoemann. 1. 1. p. 254; Hermann. § 152, 13; Siebelis ad Philochor. p. 42.
126ARISTOTELIS FRAGMENTA

70.a

p. 126
Schol. ad. Lucian. Tim. c. 30:Ἐπέστη Κλέων καὶ τῇ πρὸς Λακεδαιμονίους εἰρήνῃ, ὡς Φιλόχορος καὶ Ἀριστοφάνης, προσθεὶς ἄρχοντα Εὔθυνον (Ol. 88, 3). Ἀριστοτέλης δὲ καὶ περιζωσάμενον αὐτὸν λέγει δημηγορῆσαι, εἰς τὴν θρασύτητα αὐτοῦ ἀποσκώπτων. Obstitit cleon, ne pax cum Lacedaemoniis fieret, ut philochorus ait. Aristophanes et Philochorus factum id esse memorant sub archonte Euthyno. Aristoteles etiam praecinctum in concione dixisse ait, temeritatem ejus notans.Quae Hemsterhusio et Siebelisio (v. Philochor. fr. 106) ita transponenda videbantur: ὡς Φιλ. Προσθεὶς ἄρχ. Ε. Καὶ Ἀριστοτέλης. Ἀριστοφάνης κ. τ. λ. Istud προσθεὶς ad Philochorum pertinere largior. Nominum transpostitionem ne certam dicam, sequens obstat fragmentum parile. Schol. Luc. Ob oculos habuerit commentatorem Aristophanis. Pro Euthyno (v. Clinton. Ad 01. 88, 3) exspectabas Stratoclem (Ol. 88, 4).
193

DIOSCORIDES

193

DIOSCORIDIS FRAGMENTA

ΠΕΡΙ ΤΩΝ ΠΑΡ ̓ ΟΜΗΡΩ ΝΟΜΩΝ

DIOSCORIDIS FRAGMENTA

5.

p. 193
Quae ipse Athenaeus de suo addidit, sicuti mox Philochori locum interposuit. Etenim pergit Excerptor Athenaei c. 16:Πρίαμος δὲ παρὰ τῷ ποιητῇ καὶ ὀνειδίζει τοῖς υἱοῖς ἀναλίσκουσι τὰ μὴ νενομισμένα, Ἀρνῶν ἠδ ̓ ἐρίφων ἐπιδήμιοι ἁρπακτῆρες. [Φιλόχορος δὲ ἱστορεῖ καὶ κεκωλύσθαι Ἀθήνησιν ἀπέκτου ἀρνὸς μηδένα γεύεσθαι, ἐπιλιπούσης ποτὲ τῆς τῶν ζῴων τούτων γενέσεως.] Ἑλλήσποντον δὲ Ὅμηρος ἰχθυόεντα προσαγορεύων, καὶ τοὺς Φαίακας πλωτικωτάτους ποιῶν, καὶ ἐν τῇ Ἰθάκῃ εἰδὼς λιμένας πλείους καὶ νήσους προσεχεῖς πολλὰς, ἐν αἷς ἰχθύων ἐγίνετο πλῆθος καὶ ἀγρίων ὀρνίθων, καὶ εὐδαιμονίαν δὲ καταριθμῶν τὸ τὴν θάλασσαν ἰχθῦς παρέχειν, ὅμως τούτων οὐδὲν οὐδένα ποιεῖ προσφερόμενον· καὶ μὴν οὐδ ̓ ὀπώραν παρατίθησί τινι, καίπερ οὖσαν πολλὴν, καὶ ἥδιστα ταύτης μνημονεύων καὶ πάντα χρόνον παρασκευάζων ἀθάνατον. «Ὄγχνη γὰρ, φησὶν, ἐπ ̓ ὄγχνῃ» καὶ τὰ ἑξῆς. Ἀλλὰ μὴν οὐδὲ στεφανουμένους οὐδὲ μυρουμένους ποιεῖ, ὥσπερ οὐδὲ θυμιῶντας, ἀλλὰ πάντων τούτων ἀπολύων τοὺς ἀνθρώπους εἰς εὐτέλειαν καὶ αὐτάρκειαν ἐξαιρεῖται τοὺς πρὸ τοῦ. Καὶ θεοῖς δὲ ἁπλῆν ἀποδίδωσι δίαιταν, νέκταρ καὶ ἀμβροσίαν. Καὶ τοὺς ἀνθρώπους δὲ ποιεῖ τιμῶντας αὐτοὺς ἀπὸ τῆς διαίτης, ἀφελὼν λιβανωτὸν καὶ σμύρναν καὶ στεφάνους καὶ τὴν περὶ ταῦτα τρυφήν. Καὶ τῆς ἁπλῆς δὲ ταύτης διαίτης οὐκ ἀπλήστως ἀπολαύοντας παρίστησιν, ἀλλ ̓ ὡς οἱ κράτιστοι τῶν ἰατρῶν ἀφαιροῦσι τὰς πλησμονάς. Αὐτὰρ ἐπεὶ πόσιος καὶ ἐδητύος ἐξ ἔρον ἕντο, καὶ τὴν ἐπιθυμίαν πληρώσαντες οἱ μὲν ἐξώρμων ἐπὶ μελέτην ἀθλητικὴν, δίσκοισι τερπόμενοι καὶ αἰγανέαις, τῇ παιδιᾷ τὰ πρὸς σπουδὴν ἐκμελετῶντες· οἱ δὲ κιθαρῳδῶν ἠκροῶντο τὰς ἡρωικὰς πράξεις ἐν μέλει καὶ ῥυθμῷ ποιούντων. Διὸ οὐδὲν θαυμαστὸν, τοὺς οὕτω τεθραμμένους ἀφλεγμάντους εἶναι τὰ σώματα καὶ τὰς ψυχάς. Ἐνδεικνύμενος οὖν καὶ εὐταξίαν ὡς ὑγιεινόν ἐστι καὶ εὔχρηστον καὶ κοινὸν, τὸν σοφώτατον Νέστορα πεποίηκε Μαχάονι τῷ ἰατρῷ τετρωμένῳ τὸν δεξιὸν ὦμον προσφέροντα οἶνον, ταῖς φλεγμοναῖς ἐναντιώτατον ὄντα καὶ τοῦτον Πράμνειον, ὃν ἴδμεν παχὺν καὶ πολύτροφον οὐ διψήσεως ἄκος, ἀλλ ̓ ἐμφορήσεως ἕνεκα· πεπωκότι γοῦν παρακελεύεται συνεχῶς τοῦτο ποιεῖν· «Σὺ μὲν, φησὶ, καθήμενος πῖνε.»Καὶ ἐπιξύοντα τυρὸν αἴγειον. ἐπὶ δὲ κρόμυον ποτοῦ ὄψον. Ἵνα πλεῖον πίνῃ, καίτοι ἀλλαχοῦ λέγων τὸν οἶνον ἐκλύειν τὴν ἰσχὺν καὶ ἀπογυιοῦν. Περὶ δὲ τοῦ Ἕκτορος Ἑκάβη, οἰομένη μένειν αὐτὸν τὸ καταλειπόμενον τῆς ἡμέρας, παρακαλεῖ πιεῖν σπείσαντα, προτρεπομένη εἰς θυμηδίαν. δ ̓ ὑπερτίθεται, πρὸς πρᾶξιν ἐξιών. Καὶ μὲν ἀπερισπάστως ἐπαινεῖ τὸν οἶνον, δὲ μετὰ ἄσθματος ἥκων ἀπωθεῖται· καὶ μὲν ἀξιοῖ σπείσαντα πιεῖν, δὲ καθῃμαγμένος ἀσεβὲς ἡγεῖτο. Οἶδε δὲ Ὅμηρος καὶ τὸ ὠφέλιμον καὶ τὸ σύμμετρον τοῦ οἴνου, οἷς τὸν χανδὸν ἕλκοντα αὐτὸν βλάπτεσθαι φησί. Καὶ κράσεων δὲ γένη διάφορα ἐπίσταται· οὐκ ἂν γὰρ Ἀχιλλεὺς τὸ ζωρότερον κεραίρειν διέστειλε, μὴ οὔσης τινὸς καθημερινῆς κράσεως. Ἴσως οὖν οὐκ ἐγίνωσκεν αὐτὸν εὐδιαφόρητον ἄνευ στερεμνίου σιτίου μίγματος, τοῖς ἰατροῖς διὰ τὴν τέχνην ἐστὶ δῆλον· τοῖς γοῦν καρδιακοῖς μετὰ οἴνου σιτῶδες ἀναμίσγουσί τι πρὸς κατοχὴν τῆς δυνάμεως. Ἀλλ ̓ ἐκεῖνος τῷ μὲν Μαχάονι μετ ̓ ἀλφίτου καὶ τυροῦ δέδωκε τὸν οἶνον, τὸν δ ̓ Ὀδυσσέα ποιεῖ συνάπτοντα τὴν ἀπὸ τῶν σιτίων καὶ οἴνων ὠφέλειαν· Ὀς δέ κ ̓ ἀνὴρ οἴνοιο κορεσσάμενος καὶ ἐδωδῆς. Τῷ δὲ κωθωνιζομένῳ δίδωσι τὸν ἡδύποτον, οὕτω καλέσας αὐτόν· Ἐν δὲ πίθοι οἴνοιο παλαιοῦ ἡδυπότοιο. Ποιεῖ δὲ Ὅμηρος καὶ τὰς τὰς κόρας καὶ τὰς γυναῖκας λουούσας τοὺς ξένος, ὡς οὔτε φλεγμονὴν οὔτε ἀκρασίαν τῶν εὖ βεβιωκότων καὶ σωφρόνως ἁπτομένας. Ἀρχαῖον δὲ τοῦτο ἔθος. Λούουσι γοῦν καὶ αἱ Κωκάλου θυγατέρες, ὡς νενομισμένον, τὸν Μίνω παραγενόμενον εἰς Σικελίαν. Τῆς μέθης δὲ κατατρέχων ποιητὴς, τὸν τηλικοῦτον Κύκλωπα ὑπὸ μικροῦ σώματος διὰ ταύτην ἀπολλύμενον παρίστησι, καὶ Εὐρυτίωνα τὸν Κένταυρον· τούς τε παρὰ Κίρκῃ λέοντας ποιεῖ καὶ λύκους, ταῖς ἡδοναῖς ἐπακολουθήσαντας. Τὸν δὲ Ὀδυσσέα σώζει, τῷ Ἑρμοῦ λόγῳ πεισθέντα· διὸ καὶ ἀπαθὴς γίνεται. Ἐλπήνορα δὲ, πάροινον ὄντα καὶ τρυφερὸν, κατακρημνίζει. Καὶ Ἀντίνοος δὲ, λέγων πρὸς Ὀδυσσέα «Οἶνός σε τρώει μελιηδής», αὐτὸς οὐκ ἀπείχετο τοῦ πώματος· διὸ καὶ τρωθεὶς ἀπώλετο, ἔτι κρατῶν τὸ ποτήριον. Ποιεῖ δὲ καὶ τοὺς Ἕλληνας ἐν τῷ ἀπόπλῳ μεθύοντας, διὸ καὶ στασιάζοντας· ὅθεν καὶ ἀπόλλυνται. Ἱστορεῖ δὲ καὶ τὸν δεινότατον Αἰνείαν τῶν Τρώων ἐν τῷ βουλεύεσθαι, διὰ τὴν ἐν τῇ μέθῃ παρρησίαν καὶ τὰς ἀπειλὰς, ἃς Τρωσὶν ὑπέσχετο οἰνοποτάζων, ὑπομείναντα τὴν Ἀχιλλέως ὁρμὴν καὶ μικροῦ παραπολλύμενον. Καὶ Ἀγαμέμνων δὲ λέγει που περὶ αὑτοῦ. Ἀλλ ̓ ἐπεὶ ἀασάμην, φρεσὶ λευγαλέῃσι πιθήσας, οἴνῳ μεθύων, μ ̓ ἔβλαψαν θεοὶ αὐτοί. Εἰς τὴν αὐτὴν τιθεὶς πλάστιγγα τὴν μέθην τῇ μανίᾳ. Οὕτω δὲ τὰ ἔπη ταῦτα προηνέγκατο Διοσκουρίδης Ἰσοκράτους μαθητής. Καὶ Ἀχιλλεὺς δ ̓ ὀνειδίζων τῷ Ἀγαμέμνονι, φησίν. Οἰνοβαρὲς, ὄμματ ̓ ἔχων. Ταῦτ ̓ εἶπε τὸ Θέσσαλον σόφισμα (i. e. Myrtilus, unus e dipnosophistis). [Philochorus vero memoriae prodidit, Athenis quoque, quum defecisset aliquando pecudum genus, vetitum fuisse ne quis intonso agno vesceretur.] Porro, licet Hellespontum piscosum nominarit Homerus, et Phaeacas navigationi inprimis operam dantes fecerit, et in Ithaca insula plures portus noverit, multasque in propinquo insulas, in quibus piscium et silvestrium volucrium magna esset copia, atque etiam in parte quadam felicitatis illorum locorum numerarit, quod plsces mare praebeat; neminem tamen aliquid horum comedentem inducit. Sed ne poma quidem et id genus fructuum mensis imposita facit, quamvis nec deesset copia, et lubens eorum mentionem fecerit poeta, et nullo tempore intermorientem eorundem proventum fuisse prodiderit, quum ait, Pyra succedunt pyris, et quae sequuntur. Porro nec coronis, nec unguentis, nec suffimentorum odoribus utentes facit. Sed omnibus his deliciis eximens homines, in libertatem ac vitam paucis contentam, praesertim reges vindicat. Atque etiam diis simplicem tribuit victum, nectar et ambrosiam. Et homines inducit de ipsorum victu illos honorantes, procul ablegans thura, myrrham, coronas, aliasque in hoc genere delicias. Ac ne ipso quidem illo victu immoderatius utentes inducit: sed, quod praestantissimi faciunt medici, nimiam detrahit plenitudinem. Postuam exempta fames epulis, mensaeque remotae, postquam cibi potusque desiderium explessent, alii ad ludos thleticos exibant, discis jaculisque se oblectantes, et ludicro illo certamine ad seria sese exercentes: alii citharoedos audiebant, heroum res gestas modis numerisque exsequentes. Quare nil mirum, tali modo enutritos nec corporibus turgescere, nec animis. Significans igitur etiam, quam salubris sit, quamque late patentem utilitatem habeat moderata vita, spientissimum Nestorem Machaoni medico, quum in dextero humero vulnus accepisset, vinum porrigentem inducit, quod est tumoribus inflammationibusque maxime contrarium, illudque Pramnium, quod novimus crassum esse multumque alere; et id quidem non modo ut sitis remedium, sed quo sese largius etiam iagurgitet: certe postquam ille jam bibit, hortatur hic, ut assidue id agat: Tu, inquit, sede bibegue. Caseumque caprinum deradentem facit, insuperque cepam adjicientem, quod potioni esset obsonium, quo copiosius biberet: quanquam alibi dicit, vinum exsolvere vires, et enervare hominem. Sed, quod ad hectorem spectat, eum quidem mecuba, reliquum diei in urbe manere cupiens, ad bibendum invitat libandumque, et ad laetitiam hortatur; at ille, ad conflictum reversurus, in aliud tempus differt. Et haec quidem indesinenter laudat vinum; at ille, anhelosus venieus, respuit. Et instat quidem haec, ut libet bibatque; at ille. Utpote cruore respersus, fas esse negat. Novit vero Homerus modum etiam vini, et quatenus illud conducat; quandoquidem avidius trahentibus nocere ait. Atque etiam varia temperandi vini genera novit: non enim meracius temperandum dixisset Achilles, ni fuisset quaedam quotidiana temperatura. At fortassis nescivit poeta, facile dogero vinum ac divanescere, solidiore cibo non admixto; quod medicis per artem compertum est. Itaque cardiacis hi viaum ita praehent, ut panem aut aliquem ex eo genere cibum admisceant, ad retinendam vini vim. At ille etiam Machaoni cum polenta et caseo dedit vinum; Ulyssem vero cibi ac potionis utilitatem conjungentem facit: Quicumque vir vino satiatus et cibo. Compotanti vero tribuit, quem ducem sive suavem potum vocat: Ibi vero dolia vini veteris dulcis. Apod cundem Homerum virgines atque feminae hospites lavant; nec illi, ut qui vitam recte instituerunt, libidine inflammantur; et hae illos modeste attrectant. Priscus enim ille mos fuit. Sane Cocali filiae, pro consueto more, Minoem lavant in siciliam adventantem. Ebrietatem vero vituperans poeta, Cyclopem tam vastum ob eam fingit ab homuncione pusillo interemptum, eademque de causa Eurytionem Centaurum periisse: et apud Circen Ulyssis socios in leones et lupos mutatos facit, quoniam voluptates essent secuti; Ulyssem vero servatum, quod Mercurii mandatis paruisset, qua prudentia illaesus evasit. Jam Elpenor, vino madens et luxu solutus, praeceps ruit: et Antinous, sic Ulyssem adfatus, Vinum te laedit mellitum; quum ab ejus potu ipse abstinuisset, sauciatus interiit manu adhuc tenens poculum. Graecos etiam, quum classis solvenda esset, vinolentos describit, et idcirco seditiosos; quod fuit illis exitiosum. Narrat idem, Aeneam, Trojanorum omnium consuitissimum, ob suam, quum vino madidus esset, in dicendo libertatem et audaciam, ac ea quae inter pocula apud Trojanos minatus Graecis fuerat, Achillis impetum sustinentem paene occubuisse. Et Agamemnonem alicubi de temulentia sic loquentem inducit: Sed quoniam peccavi, animo obsecutus pernicioso, sive ebrius, sive laesus coelesti numinis ira: eadem in lance ponentem ebrietatem et animi furorem. (Sic enim versus illos protulit Dioscorides, Isocratis discipulus.) Et Agamemnoni Achilles sic conviciatur: Vino gravis, cui caninus est oculus. Haec disputa vit Thessalum sophisma.Ceterum etiam eorum quae in sequentibus de vita heroum Homericorum permulta affert, magnam partem e Dioscuride fluxisse probabile est.
216

HERACLIDES PONTICUS

216

ΕΚ ΤΩΝ ΗΡΑΚΛΕΙΔΟΥ ΠΕΡΙ ΠΟΛΙΤΕΙΩΝ

ΕΚ ΤΩΝ ΗΡΑΚΛΕΙΔΟΥ ΠΕΡΙ ΠΟΛΙΤΕΙΩΝ
Sigla codicum: A. codex Parisinus 1657; B. Leidensis; C. Vaticanus 998; P. editio princeps Camilli Perusci; a. cod. Parisinus 1693; b. cod. Parisinus 1694; c. Basileensis; d. Florentius LX, 19; e. Florentinus LXX, 26; f. Sluiscanus; g. Ambrosianus; p. Vaticanus 1375. «Ἐκ τῶν Ἡρακλείδου (Ἡρακλείδους d; Ἡρακλείδων A C a) περὶ πολιτειῶν (πολιτείας Ac) Ἀθηναίων (τῶν Ἀθηναίων a) libri. Sed A. verba ita distintuit: ἐκ τῶν Ἡρακλείδων· περὶ πολιτείας Ἀθηναίων; in Pdyp. Recte capiti primo praeponitur Ἀθηναίων.» Schneidewin.
X. ΣΑΜΙΩΝ
7.
Θεογένης δὲ τῶν Σαμίων τις, εὐφυὴς μὲν, ἄλλως δὲ ἄσωτος καὶ πονηρὸς, φεύγων πατρίδα, διατρίβων δὲ Ἀθήνησι παρ ̓ Εὐριπίδῃ καὶ τὸ γύναιον αὐτοῦ διαφθείρων, συνεργὸν αὐτὸν λαβὼν, πείθει τοὺς Ἀθηναίους δισχιλίους εἰς Σάμον ἀποστεῖλαι· οἱ δὲ ἐλθόντες πάντας ἐξέβαλον.
7.Theogenes Samius quidam, vir ingeniosus quidem, simul vero etiam luxuriosus pravisque moribus. Is patria pulsus quum Athenis viveret apud Euripidem, uxorem ejus corrupit, ipsumque socium sibi adjungens persuasit Atheniensibus, ut bis mille in Samum transmitterent. Qui missi Samios universos insula ejecerunt.— 7. Θεογένης δὲ] ABC; Ὄτι Θεαγένης reliqui. — φεύγων] καὶ φεύγων AC. — πατρίδα] C, τὴν πατρίδα reliqui. — δισχιλίους] Athenienses bis mille colonos in Samum miserunt Ol. 107, 1. 352, archonte Aristodemo, uti testatur Philochorus (fr. 131) ap. Dionys. H. De Din. tom. V, p. 664 R. Cf. Strabo XIV, p. 638, Aeschin. Tim. p. 8, 18; Diogenes L. X, 1; Diodor. XVIII, 18, qui cleruchiam falso assignat anno 366, et schol. Aeschin. p. 731 R., ubi res ponitur in an. 361. V. Wesseling. ad Diodor. l. l., Corsini F. H. IV, p. 27; Clinton ad an. 352; Boeckh. Staatsh. I, p. 460; Panofka l. l. p. 97. Ex his sponte intelligitur Euripidem nostrum non esse poetam tragicum. Koelerus et Schneidewinus cogitari posse statuunt de Euripide cujus meminerunt Pollux IX, 10 et Eustathius ad ll. p. 1289, 61: Ἐπεὶ τοῖς τετταράκοντα μετὰ τοὺς τριάκοντα προστᾶσιν Ἀθήνησι συνῆρξεν Εὐριπίδης, εἰ τετταράκοντα συνηρίθμησεν ἀστραγάλων βολὴ, τὸν ἀριθμὸν τοῦτον Εὐριπίδην ὠνόμαζον. Viros 40 intellige demarchos, qui prius fuerant 30, deinde vero, odio triginta tyrannorum, 40 creabantur. V. Jungermann. ad Polluc. Et quem Schneidewinus laudat, Voemel. In Programmate gymn. Frankof. De Euripide talorum jactu. De Theogene Samio isto non constat. Plures ejus nominis viros morum pravitate infames distinguit scholiasta ad Aristophanem (v. Indicem Dübneri); de alio quodam Theogene Syro, quo in Samo ins. vixit et Cillicontem ultus est, v. Schol. Ar. Pac. 363. — Ceterum etiam ea quae Heraclides de Atticis colonis Samum missis narrat, proverbio ab excerptore omisso ansam dederunt, ut monet Schneidewinus. Etenim de proverbio Ἀττικὸς πάροικος (cujus etiam Aristoteles Rhet. II, 21 meminit) Zenobius II, 28 ita habet: Κρατερὸς ἀπὸ τῶν εἰς Σάμον πεμφθέντων Ἀθήνηθεν ἐποίκων τὴν παροιμίαν εἰρῆσθαι (φησίν). Ἀττικοὶ γὰρ μεταπεμφθέντες εἰς Σάμον κἀκεῖ κατοικήσαντες τοὺς ἐγχωρίους ἐξέωσαν.
249

DICAEARCHUS MESSENIUS

249

DICAEARCHI MESSENII FRAGMENTA

ΠΑΝΑΘΗΝΑΙΚΟΣ

DICAEARCHI MESSENII FRAGMENTA

46.

p. 249
Schol. Arist. Vesp. 544:Ἐν τοῖς Παναθηναίοις οἱ γέροντες θαλλοὺς ἔχοντες ἐπόμπευον... μέντοι Δααίαρχος ἐν τοῖς Παναθηναίοις ὑπείληφε θαλλοφορεῖν, πολλῶν ἀλλήλοις ὁμολογούντων περὶ τοῦ μόνους τοὺς πρεσβύτας θαλλοφορεῖν, Ξενοφῶντος μὲν ἐν τῷ Συμποσίῳ (4, 17), Φιλοχόρου δὲ ἐν τῇ δευτέρᾳ (fr. 26). Panathenaeis senes frondes oleaginas gestantes pompam ducebant. Dicaearchus tamen in Panathenaico, nescio unde, statuit etiam vetulas frondes gestasse, quamquam multi consentientes inter se de senibus tantum thallophoris loquuntur, uti Xenophon in Symposio et Philochorus in Atthidis libro secundo.

LIBER QUARTUS

RELIQUI SCRIPTORES QUI FLORUERUNT INDE AB ALEXANDRI TEMPORIBUS USQUE AD MORTEM PTOLEMAEI PHILADELPHI. 336-247 A.C. MENECRATES ELAITA. ANDRON HALLICARNASSENSIS. DIODORUS PERIEGETA. [MENAECHMUS SICYONIUS.] [HEGESIAS MAGNESIUS.] DIYLLUS ATHENIENSIS. DEMETRIUS PHALEREUS. STRATO LAMPSACENUS. THEODECTES PHASELITA. LYCUS RHEGINUS. NYMPHODORUS SYRACUSANUS. CALLIAS SYRACUSANUS. ANTANDER SYRACUSANUS. HECATAEUS ABDERITA. MEGASTHENES. DAIMACHUS. PATROCLES. DEMODAMAS MILESIUS. DEMOCHARES LEUCONOENSIS. HIERONYMUS CARDIANUS. PYRRHUS EPIROTA. PROXENUS. CINEAS THESSALUS ET SUIDAS. DURIS SAMIUS. IDOMENEUS LAMPSACENUS. [TIMAEUS TAUROMENITA.] [DEMO.] [ANDROTION.] [PHILOCHORUS.] BEROSUS CHALDAEUS. MANETHO SEBENNYTA. DEMETRIUS BYZANTIUS. CTESIBIUS. SOSIBIUS LACO. Fragmenta Menaechmi et Hegesiae exhibuimus inter scriptores rerum Alexandri Magni; fragmenta Timaei, Demonis, Androtionis et Philochori primo hujus collectionis volumine exstant.
351

ANDRON HALICARNASSENSIS

351

ANDRONIS HALICARNASSENSIS FRAGMENTA

ΑΤΘΙΣ

ΑΤΘΙΣ
E LIBRO OCTAVO
ANDRONIS HALICARNASSENSIS FRAGMENTA

12.

p. 351
Strabo IX, p. 392:Οἵτε δὴ τὴν Ἀτθίδα συγγράψαντες, πολλὰ διαφωνοῦντες, τοῦτό γε ὁμολογοῦσιν, οἵ γε λόγου ἄξιοι, ὅτι, τῶν Πανδιονιδῶν τεσσάρων ὄντων, Αἰγέως τε καὶ Λύκου καὶ Πάλλαντος καὶ τοῦ τετάρτου Νίσου, καὶ τῆς Ἀττικῆς εἰς τέτταρα μέρη διαιρεθείσης, Νίσος τὴν Μεγαρίδα λάχοι, καὶ κτίσαι τὴν Νίσαιαν. Φιλόχορος (fr. 35) μὲν οὖν ἀπὸ Ἰσθμοῦ μέχρι Πυθίου διήκειν αὐτοῦ φησὶ τὴν ἀρχήν· Ἄνδρων δὲ μέχρι Ἐλευσῖνος καὶ τοῦ Θριασίου πεδίου. Qui res Atticas scripserunt, quamquam in multis dissentiunt, in eo tamen omnes, qui quidem alicujus sunt nominis, consentiunt, quod, quum Pandionidae fuissent quattuor, Aegeus, Lycus, Pallas et Nisus, Atticaque divisa fuisset in quattuor portiones, Nisus Megaridem sorte obtinuerit, Nisaeamque condiderit. Philochorus ab Isthmo ad Pythium usque regnum ejus pertigisse scribit; Andron usque ad Eleusinem et campum Thriasium.De re vide Curtium in Delphicis (Berolin. 1843) p. 5 sq.
356

DIODORUS PERIEGETA

356

DIODORI PERIEGETAE FRAGMENTA

ΠΕΡΙ ΤΩΝ ΔΗΜΩΝ

ΠΕΡΙ ΤΩΝ ΔΗΜΩΝ
ι’. ΑΝΤΙΟΧΙΣ
DIODORI PERIEGETAE FRAGMENTA

15.

p. 356
Idem. v. Κολαναίτας:Περὶ τῶν Κολωνῶν Διόδωρός τε περιηγητὴς καὶ Φιλόχορος ἐν γ’ Ἀτθίδος διεξῆλθεν. De Colonis Diodorus periegeta et Philochorus libro tertio Atthidis exposuerunt.
363

DEMETRIUS PHALEREUS

363

DEMETRII PHALEREI FRAGMENTA

ΠΕΡΙ ΤΗΣ ΑΘΗΝΗΣΙ ΝΟΜΟΘΕΣΙΑΣ

ΠΕΡΙ ΤΗΣ ΑΘΗΝΗΣΙ ΝΟΜΟΘΕΣΙΑΣ
E LIBRIS INCERTIS
DEMETRII PHALEREI FRAGMENTA

10.

p. 363
Lexicon Rhetor, ad .calcem Photii p. 667, v. εἰσαγγελία:[Ἔχρινον δὲ τὰς εἰσαγγελίας] ὡς μὲν Φιλόχορος (Φιλόχανος cod.), χιλίων καθεζομένων, ὡς δὲ Δημήτριος Φαληρεὺς, χιλίων πεντακοσίων. In Judiciis de εἰσαγγελίαις secundum Philochorum judices mille, secundum Demetrium Phalereum mille quingenti sedebant.Inclusa supplevit Meierus. Pollux VIII, 53: Χίλιοι δὲ κατὰ μὲν Σόλωνα τὰς εἰσαγγελίας ἔκρινον· κατὰ δὲ τὸν Φαληρέα, καὶ πρὸς πεντακόσιοι. «Ab Polluce qnum Demetrius Soloni opponatur, ut Solonis nomine leges Solonis, ita Demetrii nomine Demetrii leges significari credideris; contra ea hic grammaticus quum Demetrium opponat Philochoro, ut Philochori nomine Philochori libros, ita Demetrii nomine Demetrii libros significare videtur; hunc igitur sic interpretere, quasi vero Philochorus narraverit de εἰσαγγελίαις semper mille, Demetrius autem tradiderit de iis semper MD judices judicasse, quum, Pollucem si audis, olim Solonis legibus mille, postea Demetrii ex legibus MD de εἰσαγγελίαις judicarint. Atque cum hoc rhetorico lexico ut facere malim. illud mihi persuadet, quod Demetrii libris Περὶ τῆς Ἀθήνησι νομοθεσίας ab Harpocratione ter, ab hoc lexica rhetorico semel diserte(p. 67A, 4), semel minus diserte (p. 673, 4), ejus autem legibus nunquam ab his grammaticis testimonium denunciatur; itaque apud Pollucem quoque tum eo, quo nunc agitur, loco VIII, 52, κατὰ δὲ τὸν Φαληρέα non significat ex legibus sive tempore Phalerensis, tam VIII, 102, νομοφύλακας δὲ κατὰ τὸν Φαληρέα, μετωνομάσθησαν non est cum Kuhnio explicandum tempore Phalerensis, sed uterque locia ad eos quos diximus libros De legibus Atticis referendus est, Jam via parata eat, qua Pollucem cum hoc lexico, qua Philochorum cum Demetrio canciliemus. Etenim Philochorus quod mille judices de εἰσαγγελίαις judicasse scripsit, ad veterem Solonis legem, Demetrius, quod mille quingentos judices in illis accusatinibus sedisse tradidit, ad morem postea, nescio quando, introductum respexisse putandus est.» Meierus.

LIBER QUINTUS

A PTOLEMAEO III EVERGETE USQUE AD FINEM PTOLEMAEI VI PHILOMETORIS, SIVE USQUE AD EVERSIONEM CORINTHI. 247-146 A.C. NOMINA AUCTORUM. NEANTHES CYZICENUS. LYSIMACHUS. NYMPHIS HERACLEOTA. PHILINUS AGRIGENTINUS. EUPHANTUS OLYNTHIUS. SPHAERUS BOSPORANUS. ARATUS SICYONIUS. [PHYLARCHUS.] DINIAS ARGIVUS. [ERATOSTHENES CYRENAEUS.] PHILOSTEPHANUS CYRENAEUS. HERMIPPUS CALLIMACHIUS. [ISTER CALLIMACHIUS.] CALLIXENUS RHODIUS. PTOLEMAEUS MEGALOPOLITANUS. HEGESIANAX ALEXANDRINUS. MNESIPTOLEMUS. EUPHORIO CHALCIDENSIS. DIOCLES PEPARETHIUS. Q. FABIUS PICTOR. L. CINCIUS ALIMENTUS. P. CORNELIUS SCIPIO. C. ACILIUS GLABRIO. HANNIBAL CARTHAGINIENSIS. SOSILUS LACEDAEMONIUS. CHAEREAS. SILENUS CALACTINUS. XENOPHON. EUMACHUS NEAPOLITANUS. MENODOTUS PERINTHIUS. ALEXANDRIDES DELPHUS. POLEMO ILIENSIS. SATYRUS. HERACLIDES LEMBUS. POSIDONIUS OLBIOPOLITA. A. POSTUMIUS ALBINUS. ZENO RHODIUS. ANTISTHENES RHODIUS. SCYLAX CARYANDENSIS.
30

PHILOSTEPHANUS CYRENAEUS

30

PHILOSTEPHANI CYRENAEI FRAGMENTA

ΗΠΕΙΡΩΤΙΚΑ

ΗΠΕΙΡΩΤΙΚΑ
E LIBRO PRIMO
PHILOSTEPHANI CYRENAEI FRAGMENTA

9.a

p. 30
Harpocrat.:Βούχετα ... πόλις ἐστὶ τῆς Ἠπείρου, .. ἣν Φιλοστέφανος ἐν τοῖς Ἠπειρωτικοῖς ὠνομάσθαι φησὶ διὰ τὸ τὴν Θέμιν ἐπὶ βοὸς ὀχουμένην ἐκεῖσε ἐλθεῖν κατὰ τὸν Δευκαλίωνος κατακλυσμόν. Bucheta, Epiri urbs, quam Philostephanus in Epiroticis inde nominatam esse dicit, quod Themis in bove (ἐπὶ βοὸς) vehentem (ὀχουμένην) Deucalionci diluvii tempore illuc venisset. Φιλοστέφανος] Φιλόχωρος (sic) editt. Ald. — Suidas, qui haec exscripsit, v. Βούχετα et Θέμις, item habet Φιλόχορος, nec non Etym. M. p. 210, 34. Favorinus s. v. Φιλοστέφανος ἐν τοῖς Φιλιππικοῖς. Nobis in codicibus Harpocrat. Acquiescendum est. Philochori fragmentum 186 delendum; neque inde, quod Philochorus de Jove Dodonaeo aliqua narravit (fr. 187), sequitur eum Epirotica scripsisse.
117

POLEMO ILIENSIS

117

POLEMONIS ILIENSIS FRAGMENTA

ΑΤΤΙΚΑ

ΑΤΤΙΚΑ
ΑΝΑΓΡΑΦΗ ΤΩΝ ΕΠΩΝΥΜΩΝ ΤΩΝ ΔΗΜΩΝ ΚΑΙ ΦΥΛΩΝ
POLEMONIS ILIENSIS FRAGMENTA

8.

p. 117
Harpocrat. v. Ἔνη καὶ νέα:Τὴν ὑφ ̓ ἡμῶν τριακάδα καλουμένην ἔνην καὶ νέαν καλοῦσιν Ἀθηναῖοι ἀπὸ τοῦ τὴν τελευτὴν ἔχειν τοῦ προτέρου μηνὸς καὶ τὴν ἀρχὴν τοῦ ὑστέρου. Πολέμων δέ φησιν ὅτι ἐκάλεσάν ποτε αὐτὴν Δημητριάδα ἐπὶ τιμῇ Δημητρίου τοῦ Μακεδόνος. Ἔνην καὶ νέαν Athenienses vocant diem illum, quem nos τριακάδα appellamus: quod dies ille finis est mensis praecedentis et initium sequentis. Polemo auctor est diem hunc quondam appellatum fuisse Demetriadem in honorem Demetrii Macedonis. Eadem ex Harpocratione Suidas s. v. Fortasse Polemo, sicuti Philochorus (fr. 176 sqq.), Περὶ, ἡμερῶν scripsit; sed quum probare rem non liceat, acquiescimus ea fragmentorum adornatione, quam dedit Prellerus, huc fragmentum referens propter Demetriadem phylam. De re cf. Plutarch. Dem. c. i2; schol. Arist. Nubb. 1125.
162

SATYRUS

162

SATYRI FRAGMENTA

BIOI

BIOI
ΡΗΤΟΡΩΝ
ΔΗΜΟΣΘΕΝΟΥΣ
SATYRI FRAGMENTA

7.

p. 162
Plutarch. V. X Oratt. p. 847, A, de Demosthene:Ἀποθανεῖν δ ̓ αὐτὸν Φιλόχορος (fr. 138) μέν φησι φάρμακον πιόντα· Σάτυρος δὲ συγγραφεὺς, τὸν κάλαμον· πεφαρμάχθαι, γράφειν ἤρξατο τὴν ἐπιστολὴν, οὗ γευσάμενον ἀποθανεῖν. Mortuum Demosthenem esse tradit Philochorus epoto veneno; Satyrus autem historiarum. scriptor, veneno imbutum fuisse calamum, quo scribere epistolam coeperit, eoque gustato ipsum periisse. Cf. Eratosthen. fr. 15 et Westermann. Qu. Dem. IV, 32.

LIBER SEXTUS

AB EVERSIONE CORINTHI USQUE AD CAESAREM AUGUSTUM. 146-27 A.C. NOMINA AUCTORUM. PTOLEMAEUS EVERGETES II. [APOLLODORUS ATHENIENSIS.] DIONYSIUS THRAX. AGATHARCHIDES CNIDIUS. PSAON PLATAEENSIS. CN. AUFIDIUS. P. RUTILIUS RUFUS. PROMATHIDAS HERACLEOTA. METRODORUS SCEPSIUS. CORNELIUS ALEXANDER POLYHISTOR. ALEXANDER EPHESIUS. POSIDONIUS RHODIUS. L. LUCULLUS. M. T. CICERO. M. POMPONIUS ATTICUS. ASCLEPIADES MYRLEANUS. ATISTODEMUS NYSAEENSIS. [CASTOR RHODIUS.] ARTAVASDES REX AEMENIAE. THEOPHANES. MYTILENAEUS. TIMAGENES ALEXANDRINUS. ARISTO ALEXANDRINUS. SOCRATES RHODIUS. OLYMPUS. EMPYLUS.
230

CORNELIUS ALEXANDER POLYHISTOR

230

CORNELII ALEXANDRI POLYHISTORIS FRAGMENTA

ΠΕΡΙ ΙΟΥΔΑΙΩΝ

ΠΕΡΙ ΙΟΥΔΑΙΩΝ
Eusebius Pr. Ev. IX, 17 p. 418 sqq. (tom. II, p. 370 sqq. ed. Gaisfd.)
ΕΥΠΟΛΕΜΟΥ
περὶ Ἱερεμίου τοῦ προφήτου
CORNELII ALEXANDRI POLYHISTORIS FRAGMENTA

24.a

p. 230
Eusebius P. E. X, 10, p. 489, ex Africani Chronographiae libro III:Ἀπὸ Ὠγύγου, ἐφ ̓ οὗ γέγονεν μέγας καὶ πρῶτος ἐν τῇ Ἀττικῇ κατακλυσμὸς, Φορωνέως Ἀργείων βασιλεύοντος, ὡς Ἀκουσίλαος ἱστορεῖ, μέχρι πρώτης Ὀλυμπιάδος ἔτη συνάγεται χίλια εἴκοσιν. Ταῦτα γὰρ οἱ τὰ Ἀθηνίων ἱστοροῦντες Ἑλλάνικός τε καὶ Φιλόχορος οἱ τὰς Ἀτθίδας, οἵ τε τὰ Σύρια Κάστωρ καὶ Θάλλος καὶ Διόδωρος, Ἀλέξανδρός τε Πολυΐστωρ, καὶ τινες τῶν καθ ̓ ἡμᾶς ἀκριβέστερον ἐμνήσθησαν καὶ τῶν Ἀττικῶν ἁπάντων. Ab Ogyge, sub quo magnum illud et primum accidit diluvium (Phoroneo apud Argivos regnante, ut Acusilaus narrat), usque ad primam Olympiadem anni colliguntur mille et viginti. Sic enim statuunt qui res Atheniensium narrant hellanicus et Philochorus Atthidum auctores, et qui Assyriaca composuere Castor et Thallus, Diodorus et Alexander Polyhistor, et alii quidam nostra aetate viventes, qui rem vel Atticis omnibus accuratius definierunt.
CORNELII ALEXANDRI POLYHISTORIS FRAGMENTA

24.a

p. 230
Justin. Martyr. Cohortat. Ad Graecos p. 10, A ed. Paris. 1615 fol.:Καὶ οἱ τὰ Ἀθηναίων ἱστοροῦντες, Ἑλάνικός τε καὶ Φιλόχορος, οἱ τὰς Ἀτθίδας, Κάστωρ δὲ καὶ Θάλλος καὶ Ἀλέξανδρος Πολυΐστωρ,... ὡς σφόδρα ἀρχαίου καὶ παλαιοῦ τῶν Ἰουδαίων ἄρχοντος Μωϋσέως μέμνηνται. Qui Atheniensium historiam scriserunt Hellanicus et Philochorus, Atthidum auctores, et praeterea Castor et Alexander Polyhistor...ut pervetusti et antiquissimi meminere Mosis ducis Judaeorum. Num recte h. l. Polyhistoris nostri mentio fiat, dubitari potest, propterea quod aliunde probabile fit temere h. l. cumulari notissimorum nomina scriptorum, qui de Ogygis aetate minime inter se consentiant. Cf. not. Ad Castoris fr. 15.

LIBER SEPTIMUS

AB AUGUSTO USQUE AD TRAJANUM. 27 A.C. - 98 P.C. CAECILIUS CALACTINUS. LYSIMACHUS ALEXANDRINUS. NICOLAUS DAMASCENUS. JUBA MAURITANUS. ATHENODORUS TARSENSIS. DIONYSIUS PERGAMENUS. DIODORUS GADARENUS. THEODORUS GADARENUS. STRABO AMASENSIS. CHAEREMON STOICUS. SELEUCUS ALEXANDRINUS. THRASYLLUS MENDESIUS. POTAMO MYTILENAEUS. APION OASITA. PAMPHILA EPIDAURIA. CLAUDIUS CAESAR. POLYAENUS SARDIANUS. JUSTUS TIBERIENSIS. HERMOGENES TARSENSIS. THALLUS. MEMNON.
518

THALLUS

518

THALLI FRAGMENTA

THALLI FRAGMENTA

3.
()
p. 518
African. ap. Euseb. P. E. X, 10, p. 489:Ἀπὸ Ὠγύγου, ἐφ ̓ οὗ γέγονεν μέγας καὶ πρῶτος ἐν τῇ Ἀττικῇ κατακλυσμὸς, Φορωνέως Ἀργείων βασιλεύσαντος, ὡς Ἀκουσίλαος ἱστορεῖ, μέχρι πρώτης Ὀλυμπιάδος ἔτη συνάγεται χίλια εἴκοσιν. Ταῦτα γὰρ οἱ τὰ Ἀθηναίων ἱστοροῦντες Ἑλλάνικός τε καὶ Φιλόχορος οἱ τὰς Ἀτθίδας, οἵ τε τὰ Σύρια Κάστωρ (fr. 15) καὶ Θάλλος καὶ Διόδωρος Ἀλέξανδρός τε Πολυίστωρ καί Ἀττικῶν ἁπάντων. Ab Ogyge, sub quo magnum illud primumque in Attica accidit diluvium, Phoroneo Arginis imperante, ut Acusilaus narrat, usque ad primam Olympiadem, anni colliguntur mille viginti. Sic enim rerum Atheniensium narratores, Hellanicus et Philochorus Atthidum auctores, et Assyriaca qui scripserunt Castor et Thallus, et Diodorus et Alexander Polyhistor, et nostri aevi nonnulli etiam accuratius quam Allici universi tradiderunt. Huic loco, ubi scriptores temere cumulantur, omnino nihil tribuendum est.

LIBER DECIMUS

SCRIPTORES AETATIS INCERTAE EX ORDINE LITERARUM
304

ANDRONICUS ALYPIUS

304

ANDRONICI ALYPII FRAGMENTA

ANDRONICI ALYPII FRAGMENTA

1.

p. 304
Hieronymus Praefat. In Daniel.:Ad intelligendas autem extremas partes Danielis multiplex Groecorum historia necessaria est, Sutorii videlicet Callinici, Diodori, Hieronymi, Polybii, Posidonii, Claudii Theonis et Andronici cognomento Alypii, quos et Porphyrius esse secutum se dicit. Qui fuerit iste Andronicus Alypius frustra quaesivi. Num forte Rhodius ille peripateticus, qui Sullanis temporibus Aristotelis scripta publicavit? Apud Plutarchum De Pyth. Orac. p. 403, E Alyrius, Herodotus, Philochorus (fr. 165) et Ister multa oracula collegisse dicuntur. Quo loco Reiskius pro Ἀλυρίου legi Ἀλυπίου, atque Andronicum Alyptium intelligi vult.
370

CRATES ATHENIENSIS

370

CRATETIS ATHENIENSIS FRAGMENTA

ΠΕΡΙ ΤΩΝ ΑΤΗΝΗΣΙ ΘΥΣΙΩΝ

CRATETIS ATHENIENSIS FRAGMENTA

5.

p. 370
Schol. Soph. Oed. C. 100:Καὶ οὐ μόνον θυσίας νηφαλίους, ἀλλὰ καὶ ξύλα τινὰ, ἐφ ̓ ὧν ἔκαιον. Κράτης μὲν οὖν Ἀθηναῖος τὰ μὴ ἀμπέλινα τῶν ξύλων πάντα νηφάλια φησὶ προσαγορεύεσθαι. δὲ Φιλόχορος ἀκριβέστερόν φησι κτλ. (Phil. fr. 31). Atque non modo sacra abstemia, sed etiam ligna quaedam abstemia, quibus illa cremabant, habebant. Et Crates quidem Atheniensis praeter vitem omnia ligna vocari abstemia ait, Philochorus vero accuratius dicit etc.
378

DEMAGORAS SAMIUS

378

DEMAGORAE SAMII FRAGMENTA

DEMAGORAE SAMII FRAGMENTA

3.

p. 378
Suidas:Ἀλκυονίδες ἡμέραι· αἱ εὐδιειναί. Περὶ τοῦ ἀριθμοῦ διαφέρονται. Σιμωνίδης γὰρ ἐν Πεντάθλοις ια’ [l. ιδ’] φησὶν αὐτὰς καὶ Ἀριστοτέλης ἐν τοῖς Περὶ ζῴων· Δημαγόρας δὲ Σάμιος ζ’, καὶ Φιλόχορος θ’. Alcyonii dies, sereni. De numero eorum scriptores inter se dissentiunt. Simonides enim in Quinquertionibus quattuordecim esse dicit, ut et Aristoteles in Historia Animalium; Demagoras vero Samius septem, philochorus novem. Eadem Eustath. Ad II. IX, 558, p. 776; Lex. Seguer. In Bekk. An. p. 377; Arsen. p. 40; Apostol. II, 21; Eudoc. p. 35; Bachmann. Anecd. I, p. 68 — ια’] ε’ Eustath.; sed Aristot. Hist. An. V, 8, 2, Av, 251; schol. Apoll. Rh. I, 1086; Ovid. Met. XI, 745.
422

HEGESANDER DELPHUS

422

HEGESANDRI DELPHI FRAGMENTA

ΥΠΟΜΝΗΜΑΤΑ

ΥΠΟΜΝΗΜΑΤΑ
E LIBRO SEXTO
HEGESANDRI DELPHI FRAGMENTA

46.

p. 422
Bekker Anecd. p. 377, 25:Ἀλκυονίδες ἡμέραι· περὶ τοῦ ἀριθμοῦ διαφέρονται. Σιμωνίδης γὰρ ἐν Πεντάθλοις ιαʹ (l. ιδʹ) φησὶν αὐτὰς, καὶ Ἀριστοτέλης ἐν τοῖς Περὶ ζῴων. Δημαγόρας δὲ Σάμιος ἑπτὰ, Φιλόχορος ἐννέα. Τὸν δὲ ἐπ ̓ αὐταῖς μῦθον Ἀγήσανδρος (Suid. Ἡγήσανδρος) ἐν τοῖς Περὶ * Ὑπομνήμασι λέγει οὕτως· «Ἀλκυονέως τοῦ γίγαντος θυγατέρες ἦσαν [Φθονία], Χθονία, Ἄνθη, Μεθώνη, Ἀλκίππα, Παλλήνη, Δριμὼ, Ἀστερίη. Αὗται μετὰ τὴν τοῦ πατρὸς τελευτὴν ἀπὸ Καναστραίου, ἐστιν ἄκρον τῆς Πελλήνης, ἔρριψαν αὑτὰς εἰς τὴν θάλασσαν. Ἀμφιτρίτη δ ̓ αὐτὰς ὄρνιθας ἐποίησε, καὶ ἀπὸ τοῦ πατρὸς Ἀλκυόνες ἐκλήθησαν.» Αἱ δὲ νήνεμοι καὶ γαλήνην ἔχουσαι ἡμέραι ἀλκυονίδες καλοῦνται. Alcyonii dii. De numero eorum scriptores inter se dissentiunt. Simonides enim in Quinquertionibus undecim [quattuordecim] esse dicit, ut Aristoteles in Historia animalium: Diagoras vero Samius septem, Philochorus novem. Hegesander in Commentariis de ** hanc de iis fabulam narrat: «Alcyonei gigantis filiae fuerunt [Phthonia,] Chthonia, Anthe, Methone, Alcippe, Pallene, Drimo, Asteria. Haec post patris obitum de Canastraeo, quod est Pallenes promontorium, in mare se praecipites dederunt; ab Amphitrite vero in aves mutatae de patre Alcyones appellatae sunt.» Ab his dies sereni et maris tranquillitatem habentes Alcyonii vocantur. Eadem Suidas s. v., nisi quod pro Φθονία, Χθονία habet Φωσθονία, et in antec. ἐν τοῖς Περὶ ὑπομνημάτων. Ap. Bekker. Pro ὑπομνήμασι est ὑπομνήματι; fortasse igitur scribere praestat ἐν τῷ Περὶ * ὑπομνήματι, collat. fr. 45. Ceterum cf. Demagorae Samii fragm. 3.
425

HELIODORUS ATHENIENSIS

425

HELIODORI ATHENIENSIS FRAGMENTA

ΠΕΡΙ ΤΗΣ ΑΘΗΝΗΣΙ ΑΚΡΟΠΟΛΕΩΣ

ΠΕΡΙ ΤΗΣ ΑΘΗΝΗΣΙ ΑΚΡΟΠΟΛΕΩΣ
E LIBRO PRIMO
HELIODORI ATHENIENSIS FRAGMENTA

1.

p. 425
Harpocratio v. Προπύλαια ταῦτα.Περὶ δὲ τῶν Προπυλαίων τῆς ἀκροπόλεως, ὡς ἐπὶ Εὐθυμένους ἄρχοντος οἰκοδομεῖν ἤρξαντο Ἀθηναῖοι, Μνησικλέους ἀρχιτεκτοῦντος, ἄλλοι τε ἱστορήκασι καὶ Φιλόχορος (fr. 98) ἐν τῇ δʹ. Ἡλιόδωρος δ ̓ ἐν αʹ Περὶ τῆς Ἀθήνησιν ἀκροπόλεως μεθ ̓ ἕτερα καὶ ταῦτά φησιν· «Ἐν ἔτεσι λὲν εʹ παντελῶς ἐξεποιήθη, τάλαντα δὲ ἀνηλώθη δισχίλια ιβʹ· εʹ δὲ πύλας ἐποίησαν, δι ̓ ὧν εἰς τὴν ἀκρόπολιν εἰσίασιν.» De propylaeis acropolis, ut quae Euthymene archonte aedificare Athenienses, Mnesicleo architecto, coeperint, quum alii exposuerunt tum Philochorus libro quarto. Heliodorus vero libro primo De arce Athenarum post alia etiam haec dicit: «Quinquennio absoluta sunt, impensis in opus illud talentis bis mille duodecim. Fecerunt autem portas quinque, per quas in arcem intratur.» Eadem Photius et Suidas.
465

NICOMEDES ACANTHIUS

465

NICOMEDIS ACANTHII FRAGMENTA

ΜΑΚΕΔΟΝΙΚΑ

NICOMEDIS ACANTHII FRAGMENTA

1.

p. 465
Athenaeus V, p. 217, D:Περδίκκας τοίνυν πρὸ Ἀρχελάου βασιλεύει, ὡς μὲν Ἀκάνθιός φησι Νικομήδης, ἔτη τεσσαράκοντα ἕν· Θεόπομπος δὲ τριάκοντα πέντε, Ἀναξιμένης τεσσαράκοντα, Ἱερώνυμος εἴκοσιν ὀκτὼ, Μαρσύας δὲ καὶ φιλόχορος εἴκοσι τρία. Ante Archelaum regnat Perdiccas, annos, ut quidem Nicomedes Acanthius ait, XLI: Theopompus vero ait, XXXV: Anaximenes, XL: Hieronymus, XXVIII: Marsyas vero et Philochorus, XXIII. Cum Nicomede consentit fere M. Par. ep. 58, Perdiccae tribuens an. 40. Nicomedes vel Macedonicam historiam tractasse vel chronica composuisse videtur.
483

PRAXION

483

PRAXIONIS FRAGMENTA

ΜΕΓΑΡΙΚΑ

ΜΕΓΑΡΙΚΑ
E LIBRO SECUNDO
PRAXIONIS FRAGMENTA

1.

p. 483
Harpocratio v. Σκίρον:Καὶ Ἀθηνᾶν δὲ Σκιράδα τιμῶσιν Ἀθηναῖοι, ἣν Φιλόχορος μὲν ἐν δευτέρᾳ Ἀτθίδος (fr. 42) ἀπὸ Σκίρου τινὸς Ἐλευσινίου μάντεως κεκλῆσθαι, Πραξίων δὲ ἐν βʹ Μεγαρικῶν ἀπὸ Σκίρωνος [τοῦ συνοικίσαντος Σαλαμῖνα]. Sciradem quoque Minervam colunt Athenienses, quam Philochorus secundo Athidis a Sciro quodam Eleusinio vate, Praxion vero a Scirone, qui Salaminem civibus frequentavit, vocatam dict. Eadem Suidas et Photius, unde in schol. Ald. Aristoph. Eccl. 18 transtulit Musurus, additis verbis τοῦ συν. Σαλαμῖνα. Ac sane supplendum esse tale aliquidin aprico est. V. Strabo IX, p. 393; Pausan. I, 39, 5; Plutarch. Thes. c. 10; Steph. Byz. v. Σκίρος. — Πραξίων] cod. G. Παραξίων.
506

STAPHYLUS NAUCRATITA

506

STAPHYLI NAUCRATITAE FRAGMENTA

ΠΕΡΙ ΑΘΗΝΩΝ

ΠΕΡΙ ΑΘΗΝΩΝ
E LIBRO PRIMO
STAPHYLI NAUCRATITAE FRAGMENTA

6.

p. 506
Harpocration:Ἐπίβοιον ... Φιλόχορος ἐν βʹ φησὶν οὕτως· «Ἐὰν δέ τις τῇ Ἀθηνᾷ θύῃ βοῦν, ἀναγκαῖόν ἐστι καὶ τῇ Πανδρόσῳ θύειν ὄῖν, καὶ ἐκαλεῖτο τὸ θῦμα ἐπίβοιον.» Ὁμοίως καὶ Στάφυλος ἐν αʹ τῶν Περὶ Ἀθηνῶν. Philochorus libro secundo: «Si quis, ait, Minervae bovem mactat, necessarium est idem etiam Pandroso ovem sacrificet, atque vocabatur hoc sarificium ἐπίβοιον.» Similiter staphylus quoque tradit libro primo De Athenis.

17

ARISTODEMUS

17

ARISTODEMI FRAGMENTUM

ARISTODEMI FRAGMENTUM
Aristodemi fragmentum exstat in cod. Paris. 607 Supplementi inde a fol. 83 v. usque ad fol. 87 v. Haud omnia vero quae in novem his paginis leguntur, Aristodemi sunt; nam in medium fragmentum locus Philostrati intrusus est, qui unam et dimidiam codicis paginam implet inde a fol. 85 v. linea 17 usque ad finem folii 86 v. Videlicet liber Parisinus ex complurium codicum particulis consarcinatus est. Unus horum continebat Philostrati opus de vita Apollonii et historias Aristodemi, descriptus vero erat e codice in quo ordo foliorum subinde turbatus erat, eamque perturbationem scriba parum attentus e prototypo in apographum transtulerat, deinde autem animadverso errore, signis quibusdam notisque lectorem de genuino particularum ordine restituendo admonuit. Sic in priore quoque codicis nostri parte nunc deperdita Aristodemi narrationem interposito Philostrati loco abruptam fuisse puta, fini autem hujus fragmenti appictum exstitisse hoc fere signum: °—X—° Hoc enim ex eo colligitur, quod ad initium nostri fragmenti idem signum appingitur, eique adscriptum legitur: καὶ (?) τὸ σημεῖον· τοῦτό ἐστι τὸ ζητούμενον τοῦ Ἀριστοδήμου, i. e. Quxre hoc signum in antecedentibus, ubi adscriplum ad locum, guo Aristodemi narratio abrupla est; nam gux jam sequuntur, sunt Aristodemi illa qux in antecc. l. l. desiderabantur. Ceterum de codicis ratione videatur Praefatio.
LIBER [SEXTUS?]
XVI.
Ἀἰτίαι δὲ (καὶ) πλείονες φέρονται περὶ τοῦ πολέμου· πρώτης δὲ κατὰ Περικλέα. Φασὶ γὰρ ὅτι τῶν Ἀθηναίων κατασκευαζόντων τὴν ἐλεφαντίνην Ἀθηνᾶν, καὶ ἀποδειξάντων ἐργεπιστάτην τὸν Περικλέα, τεχνίτην δὲ Φειδίαν, ἁλόντος τοῦ Φειδίου ἐπὶ νοσφισμῷ, εὐλαβηθεὶς Περικλῆς μὴ καὶ αὐτὸς εὐθύνας ἀπαιτηθῇ, βουλόμενος ἐκκλῖναι τὰς κρίσεις ἐπολιτεύσατο τὸν πόλεμον τοῦτον, γράψας τὸ κατὰ Μεγαρέων ψήφισμα. (2) Διαπιστοῦται δὲ ταῦτα καὶ τῆς ἀρχαίας κωμῳδίας ποιητὴς λέγων οὕτως· Ω λιπερνῆτες γεωργοί, τἀμὰ δὴ ξυνίετε ῥήματ ̓, εἰ βούλεσθ ̓ ἀκοῦσαι τήνδ ̓ ὅπως ἀπώλετο. Πρῶτα μὲν γὰρ ἦρξεν ἄτης Φειδίας πράξας κακῶς· εἶτα Περικλέης φοβηθεὶς μὴ μετάσχοι τῆς τύχης, τὰς φύσεις ὑμῶν δεδοικὼς καὶ τὸν αὐθάδη τρόπον, ἐμβαλὼν σπινθῆρα μικρὸν Μεγαρικοῦ ψηφίσματος ἐξεφύσησεν τοσοῦτον πόλεμον ὥστ ̓ ἐκ τοῦ καπνοῦ πάντας Ἕλληνας δακρῦσαι τούς τ ̓ ἐκεῖ τούς τ ̓ ἐνθάδε. (3) Καὶ πάλιν ὑποβάς· Πόρνην δὲ Σιμαίθαν ἰόντες Μεγάραδε νεανίαι κλέπτουσι μεθυσοκότταβοι, κᾆθ ̓ οἱ Μεγαρῆς ὀδύναις πεφυσιγγωμένοι ἀντεξέκλεψαν Ἀσπασίας πόρνας δύο. Ἐνθένδ ̓ πόλεμος ἐμφανῶς κατερράγη Ἕλλησι πᾶσιν ἐκ τριῶν λαικαστριῶν. Ἐνθένδε μέντοι Περικλέης οὑλύμπις ἤστραπτ ̓, ἐβρόντα, συνεκύκα τὴν Ἑλλάδα, ἐτίθει νόμους ὥσπερ σκόλια γεγραμμένους ὡς χρὴ Μεγαρέας [μήτε γῇ] μήτ ̓ ἐν ἀγορᾷ [μήτ ̓ ἐν θαλάττῃ] μήτ ̓ ἐν ἠπείρῳ μένειν. (4) Φασὶ δὲ ὅτι, τοῦ Περικλέους σκεπτομένου περὶ τῆς ἀποδόσεως τῶν λόγων ὑπὲρ τῆς ἐργεπιστασίας, Ἀλκιβιάδης Κλεινίου, ἐπιτροπευόμενος ὑπ ̓ αὐτοῦ, εἶπεν· «Μὴ σκέπτου πῶς ἀποδῷζ τοὺς λόγους Ἀθηναίοις, ἀλλὰ πῶς μὴ ἀποδῷς.»
XVI.Causae ejus belli complures perhibentur. Prima ad Periclem pertinet. Etenim quum Athenienses eburneam Minervae statuam faciendam decrevissent, ejusque operis curatorem Periclem, artificem vero Phidiam constituissent, Phidias autem peculatus convictus esset, Periclem ferunt, metuentem ne ipse quoque rationes reddere cogeretur, judicii avertendi causa bellum machinatum esse eo quod illud de Megarensibus decretum scriberet. (2) Fidem horum facit etiam veteris comoediae poeta, qui ita habet (Aristoph. In Pac. vs. 603 sqq): O miseri agricolae, mea jam percipite verba, si voltis audire quomodo haec perierit. Initium scilicet perniciei fult Phidias mala fortona usus, deinde Pericles, metuens ne particeps ejusdem sortis fieret, quia formidabat indolem vestram praefractumque ingenium, injecta parva scintilla Megarici decreti excitavit tantum bellum ut prae fumo omnes Graeci lacrimarent, quique illic quique hic. (3) Et iterum inferius (Acharn. vs. 524 sqq.): Sed Simaetham meretricem profecti Megara adolescentes quidam clam rapiunt ebrili; deinde autem Megarenses dolore exacerbati dua contra surripiunt meretrices Aspasiae, et inde bellum palam erupit Graecis universis tria propter scorta. Deinde vero Pericles ille Olympius fulminabat, tonabat, conturbabat Graeciam, ferebat leges scoliorum ad exemplum scriptas, ut Megarensibus neque in regione neque in foro Attico, neque in mari neque in continente liceret manere. (4) Pericle perpendente quomodo rationes administratae operae Phidianae redderet, Alcibiades Cliniae filius tutori suo dixisse fertur: «Ne tu dispicias quomodo reddas Atheniensibus rationes, sed quomodo non reddas.» XVI. § 1. τεχνίτην ... ἁλόντος] τειχνήτην ... ἁλῶντος codex. De hac belli Peloponnesiaci causa ita Diodorus 12, 39: Τὸ τῆς Ἀθηνᾶς ἄγαλμα Φειδέας μὲν κατεσκεύαζε, Περικλῆς δὲ ὁ Ξανθίππου καθισταμένος ἦν ἐπιμελητής· τῶν δὲ συνεργασαμένων τῷ Φειδίᾳ τινες, διενεχθέντες (διαχθέντες vel ἐναχθέντες vel fortasse διεναχθέντες, seducli et incitati, legerim; διενεχθέντες αὐτῷ καὶ πεισθέντες proposuit Sauppius) ὑπὸ τῶν ἐχθρῶν τοῦ Περικλέους ἐκάθισαν ἐπὶ τὸν τῶν ιβ' θεῶν βωμόν· διὰ τὸ παράδοξον δὲ παράδοξον δὲ προσκαλούμενοι ἔφασαν πολλὰ τῶν ἱερῶν χρημάτων ἔχοντα Φειδίαν δείξειν, ἐπισταμένου καὶ συνεργοῦντος τοῦ ἐπιμελητοῦ Περικλέους· διόπερ ἐκκλησίας συνελθούσης περὶ τούτων, οἱ μὲν ἐχθροὶ τοῦ Περικλέους ἔπεισαν τὸν δῆμον συλλαβεῖν τὸν Φειδίαν, [καὶ ἁλόντος αὐτοῦ, suppleverim] καὶ αὐτοῦ Περικλέους πατηγόρουν ἱεροσυλίαν. Suidas: Φειδίας ἀγαλματοποιὸς, ὃς [τὴν τῆς] ἐλεφαντίνης Ἀθηνᾶς εἰκόνα ἐποίησε, Περικλῆς τοῖς ἀναλώμασι ταχθεὶς ἐνοσφίσατο πεντήκοντα τάλαντα (tot sc. talen in aureum statuae ornatum insumta sunt sec. Diodor. 12, 40; 44 talenta sec. Philochor., 40 sec. Thuc. 2, 13), καὶ ἴνα μὴ δῷ τὰς εὐθύνας πόλεμον ἐκίνησε. Plutarchus Pericl. 31 Phidiam narrat furti quidem convinci non potuisse, sed propterea quod suam ipsius imaginem et Periclis in scuto Minervae exsculpsisset, in carcerem abductum esse, ibique decessisse vel morbo vel dato veneno. Aliam de Phidia narrationem e Philochoro habes in scholio ad Aristoph. Pac. 605, quod quod quomodo disponendum sit, primus nuper docuit Sauppius in Nachrichten der Gesellschuft der wiss. zu Goettingen, 1867, p. 175. In Philochori fragmentis (tom. 1, p. 100, n. 97) exhibendum erat hunc in modum: Φειδίας. Φιλόχορος ἐπὶ Θεοδώρου (Ol. 85, 3. 438; Πυθοδώρου codd.; em. Palmer) ἄρχοντος ταῦτά φησι· «Καὶ τὸ ἄγαλμα τὸ χρυσοῦν τῆς Ἀθηνᾶς ἐστάθη εἰς τὸν νεὼν τὸν μέγαν, ἔχον χρυσίου σταθμὸν ταλάντων μδ', Περικλέους ἐπιστατοῦντος, Φειδίου δὲ ποιήσαντος. Καὶ Φειδίας ὁ ποιήσας, δόξας παραλογίζεσθαι τὸν ἐλέφαντα τὸν (deb. τὸ χρυσίον τὸ) εἰς τὰς φολίδας, ἐκρίθη. Καὶ φυγὼν εἰς Ἦλιν ἐργολαβῆσαι τὸ ἄγαλμα τοῦ Διὸς τοῦ ἐν Ὀλυμπίᾳ λέγεται, τοῦτο δὲ ἐξεργασάμενος ἀποθανεῖν ὑπὸ Ἠλείων ἐπὶ Πυθοδώρου (Σκυθοδ. Codd.; em. Palm.; Ol. 87, 1, 432), ὅς ἐστιν ἀπὸ τούτου ἕβδομος.» [ἐφ οὔ] περὶ Μεγαρέων εἰπὼν (sc. Φιλόχορός φησιν) ὅτι «καὶ αὐτοὶ κατεβόων Ἀθηναίων παρὰ Λακεδαιμονίοις, ἀδίκοις λέγοντες εἴργεσθαι ἀγορᾶς καὶ λιμένων τῶν παρ ̓ Ἀθηναίοις· οἱ γὰρ Ἀθηναῖοι ταῦτα ἐψηφίσαντο, Περικλέους εἰπόντος, τὴν αὐτοὺς αἰτιώμενοι τὴν ἱερὰν τοῖς θεοῖς ἐπεργάζεσθαι (ἀπεργ. cod.; em. Sauppius.)» — Aliud scholion: Λέγουσι δέ τινες ὡς, Φειδίου τοῦ ἀγαλματοποιοῦ δόξαντος παραλογίζεσθαι τὴν πόλιν καὶ φυγαδευθέντος, ὁ Περικλῆς, φοβηθεὶς διὰ τὸ ἐπιστῆσαι τῇ κατασκευῇ τοῦ ἀγάλματος καὶ συνεγνωκέναι τῇ κλοπῇ, ἔγραψε τὸ κατὰ Μεγαρέων πινάκιον, καὶ τὸν πόλεμον ἐπἡνεγκεν, ἵνα ἀπησχολημένοις Ἀθηναίοις εἰς τὸν πόλεμον μὴ δῷ τὰς εὐθύνας, ἐγκαλέσας Μεγαρεῦσιν ὡς τὴν ἱερὰν ὀργάδα ταῖν θεαῖν ἐργασαμένοις. Ἄλογος δὲ φαίνεται ἡ κατὰ Περικλέους ὑπόνοια, ἑπτὰ ἔτεσι πρότερον τῆς τοῦ πολέμου ἀρχῆς τῶν περὶ Φειδίαν γενομένων. Ὁ Φειδίας, ὡς Φιλόχορός φησιν, ἐπὶ Θεοδώρου (Πυθοδώρου cod., em. Palm.) ἄρχοντος τὸ ἄγαλμα τῆς Ἀθηνᾶς κατασκευάσας ὑφείλετο τὸ χρυσίον ἐκ τῶν δρακόντων τῆς χρυσελεφαντίνης Ἀθηνᾶς, ἐφ ̓ ᾧ καταγνωσθεὶς ἐζημιώθη φυγῇ· γενόμενος δὲ εἰς Ἦλιν καὶ ἐργολαβήσας παρὰ τῶν Ἠλείων τὸ ἄγαλμα τοῦ Διὸς τοῦ Ὀλυμπίου καὶ καταγνωσθεὶς ὑπ ̓ αὐτῶν ὡς νοσφισάμενος ἀνῃρέθη.—In his certum est duos afferri Philochori locos, alterum de Phidia, alterum de Periclis decreto Megarico. Minus lique ubinam quaerenda sit horum fragmentorum compages. Sauppius primum fragmentum pertinere censet usque ad verba ἀποθανεῖν ὑπὸ Ἠλείων, adeo ut annus quo necatus sit Phidias, non indicetur. Hoc si probaveris, legendum certe fuerit: ἐπὶ δὲ Πυθοδώρου, ut transitus ad alterum fragmentum aliquo modo significetur. Ego cum ceteris viris doctis verba ἐπὶ Πυθοδώρου ... ἕβδομος cum antecedentibus junxerim, deinde vero insertis verbis ἐφ ̓ οὗ transitum ad sequentia parandum esse suspicor. Quemadmodum Philochorus fabulam de Phidiae furto et morte servavit, sic etiam quae de tempore mortis cum initiis belli Peloponnesiaci componendo perhibebantur, servare potuit, eo tantum a vulgari fama recedens, quod quae Athenis fieri non potuisse intelligebat, ea in Elide accidisse statuit. Ceterum de Phidia apud Eleos capitis condemnato cf. Anonymus rhetor in Notices et Extraits des mas. tom. 14, p. 183 et in not. ad Schol. Aristoph. Av. 605 ed. Dübner., et Seneca Controv. 8, 2, et recte haec dijudicans Sauppius l. l. p. 178.—Igitur quae in comico poeta mendax Mercurius de Phidia et pericle finxit, ea quamvis apud ipsum Aristophanem Trygaeus et chorus tanquam novum quiddam et inauditum plane mirentur, nihilominus historicorum vulgus inde ab Ephoro in historiam ita traduxit, ut res sex septemve annorum spatio separatas conjungerent. Mirae hujus confusionis origo aperte repetenda est ex ista chronologiarum mixtione per totam historiam Atticam obvia, qua res septem annorum divortio sejunctae componuntur et passim causali quodam nexu inter se junguntur. Sic Sami expugnationem (an. 439) et foederis solutionem (an. 432, Pythodoro arch.) eidem anno vindicatas esse modo vidimus. Jam consentaneum est etiam archontes horum annorum 439 et 432 confundi, atque Pythodorum archontem adscribi potuisse rebus anni 439. Ex hoc autem errore deinceps nasci potuit alius, quo duo Pythodori, alter an. 439, alter an. 432, distinguerentur. Id ipsum in Scholiis Arist. Accidisse suspicari licet propterea quod quae de Phidia Minervae artifice narrantur, ad Pythodori annum referuntur, inter hunc vero et alterum Pythodorum anni 432 archontem septem anni intercedere perhibentur, adeo ut pior Pythodorus ad annum 439 pertineat. Eodem facit quod in Eusebii Chronico Armistud: Phidias Minervae signum eburneum fecit anno 439 (Ol. 85, 2) adscriptum sit tum in Maii tum in Aucheri editionibus. At conciliari cum his nequeunt verba scholii: ἐπὶ Πυθοδώρου (an. 432) ὅς ἐστιν ἀπὸ τούτου (ab altero pythodoro) ἕβδομος, ubi reliqua scholiorum ratio flagitaret: ὄγδοος. Jam vero quum a Pytodoro septimus sit θεόδωρος (sec. Diodor. 12, 31 et Schol. Ar. Acharn. 67). archon anni 438, hujus nomen in scholium inferendum esse conjecit palmerius. Quam conjecturam, licet dubitationi obnoxiam, tato avidius arripueris, quum altera ratio errorem Philochori involvat, quem praejudicata de ejus scriptoris auctoritate opinio aegre admiserit. § 2. Διαπιστοῦται δὲ ταῦτα, etc.] Apud Diodorum 12, 40, 6 haec ita habent: Μέμνηται δὲ τούτων καὶ Ἀριστοφάνης ὁ τῆς ἀρχαίας κωμῳδίας ποιητὴς, γεγονὼς κατὰ τὴν τοῦ Περικλέους ἡλικίαν, ἐν τοῖσδε τοῖς τετραμέτροις· ὦ λιπερνῆτες γεωργοί, τἀμά τις ξυνιέτω ῥήματ ̓, εἰ βούλεσθ ̓ ἀκοῦσαι etc. usque ad τούς τ' ἐνθάδε. Καὶ πάλιν ἐν ἄλλοις Εὔπολις ὁ ποιητής· [Immo idem Aristophanes in Acharn. 524). Περικλέης ὁὐλύμπιος ἤστραπτεν, ἐβρόντα, συνεκύκα τὴν Ἑλλάδα. [Insre: Καὶ πάλιν ἐν Δήμοις Εὔπολις ὁ ποιητής·] Πειθώ τις ἐπεκάθιζεν ἐπὶ τοῖς χείλεσιν· οὕτως ἐκήλει, καὶ μόνος τῶν ῥητόρων τὸ κέντρον ἐγκατέλειπε τοῖς ἀκροωμένοις. Αἰτίαι μεν οὖν τοῦ Πελοποννησιακοῦ πολέμου τοιαῦταί τινες ὑπῆρξαν, ὡς Ἔφορος ἀνέραφε. Postremos versus tres e. Demis Eupolis petitos esse aliunde constat (V. Comic. Fragm. p. 162 ed. Didot). Poetae hujus mentio librariorum, ut videtur, culpa in alienum locum transmigravit, ubi fortassis illud ἐν ἄλλοις ortum ex ἐν Δήμοις. Aristodemus Eupolis vcrsus non apposuit, ex Acharnensibus vero plura quam Diodorus exhibet. E fonte communi alia Aristodemus, alia Diodorus selogisse videtur. — ὦ λιπερνῆτες] sic Diodorus; ὠπερθητες, adscripta litera ν supra θ, codex Aristodemi. Ia nostris Aristophanis codd., ex sequioris aetatis recensione, legitur: ὦ σοφώτατοι γεωργοί. — δὴ ξυνίετε] δὴ συνίετε codex, τις ξυνιέτω Diodor., quod praefert Sauppius. — ῥ ήματ ̓ εἰ βούλεσθ ̓] ῥημάτια βούλοισθ ̓ cod. — πρῶτα] πρῶτον codex, contra metrum, siquidem sequentia sana sunt, neque fuisse conjeceris πρῶτον ἐνετάραξεν αὐτὴν sive tale quid. — ἦρξεν ἄτης] e Seidleri conjectura (cf. πρώταρχος ἄτη ap. Aeschyl. Agam. 1165); ἤρξατ ̓ αὐτῆς codex Aristodemi; αὐτῆς ἦρξεν Diodorus et Aristophanis codd., quorum loco παντὸς ἦρξε proposuit Sauppius l. l. Nescio an servari possit αυτης, si scripseris ἦρξ ̓ ἀῦτῆς, primus bellici clamoris auctor fuit — τὸν αὐθάδη] τὸν αὐτοδάξ codd. Aristophanis, quod audacius dictum jam pridem quidam in αὐθάδη mutasse videntur. Ceterum Diodorus hunc versum omisit. Qui deinceps in nostro Aristophane sequitur versus: πρὶν παθεῖν τι δεινὸν αὐτὸς ἐξέφλεξε τὴν πόλιν, neque apud Diodorum neque apud Aristodemum legitur, neque a poeta scriptus esse mihi videtur. — ὥστ ̓ ἐκ τοῦ κάπνου] ὥστε τῷ κάπνῳ Diodorus et codd. Aristoph.; Aristodemi scriptura praestare videtur. § 3. ὑποβὰς] Vox parum apta, quum sequentia ex alia fabula petita sint. Fort. Temere assumta ex auctore, qui alia quaedam e Pace fab. subjunxerat. — πόρνην δὲ Σιμαίθαν ἰόντες] πόρνην ἐς μέθην ἰοῦσαν μεγαρίδα codex. — ἀντεξέκλεψαν] ἀντέκλεψαν cod. — πόρνας δύο] πόρνας β’ codex; πόρνας δύο habet etiam Plutarchus (qui in Pericle 30 priores versus quattuor hujus loci exhibet) et Aristophanis codex Ravennas; vulgo πόρνα δύο praeter necessitatem. — ἐνθένδ ̓ ὁ πόλεμος ἐμφανῶς κατερράγη] Praeferendum hoc vulgatae: κἀντεῦθεν ἀρχὴ τοῦ πολέμου κατερράγη. — λαικαστριῶν] δεκαστριῶν codex. In ultimis versibus quae uncis inclusi, ea in codice omissa sunt. § 4. Alcibiadis dictum paucis memorat Plutarch. in Alcib. c. 7 et in Apophthegm. c. 7. Apud Diodorum 12, 38, 2 haec Alcibiades Pericli dixisse fertur nescio quomodo rationes redderet de pecuniis e communi Graecorum contributione coactis, quarum partem in privatos usus expenderat.

Search the DFHG

The DFHG search is performed on fragments, translations, commentaries and source texts. Results show the number of occurrences in each DFHG author and are organized by authors and works.

Searched words are highlighted in the resulted texts of the DFHG. When available, results display also Morpheus' inflected forms and lemmata, Suda's entries, and entries from the Liddell-Scott Lexicon in the CITE Architecture.

DFHG Project     Creative Commons License