Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
PHERECYDES
PHERECYDIS FRAGMENTA
ΙΣΤΟΡΙΑΙ
LIBER TERTIUS
Liber tertius Herculis labores ab Eurystheo impositos et reliquas res ab eo gestas continebat. Itaque primum posui fragm. de matre Eurysthei (31); sequuntur fragmenta de cerva cornuta (31. a), de Stymphalidibus (32), de pomis Hesperidum (33) et quae cum eo conjuncta sunt de Eridano, de Antaeo, de Palaemone, de Emathione, de poculo navigio. Restant fragmenta de Iphito(34), de Co insula (35), de Molionidis (36), de Amalthea(37): de Tlepolemo (37 a), de Dryopibus (38), de morte Alcmenae (39).
fr. 33
witness
fragment text
latin translation
commentary
Athenaeus XI, p. 470, C:
Φερεκύδης ἐν τῇ τρίτῃ τῶν ἱστοριῶν, προειπὼν περὶ τοῦ Ὠκεανοῦ, ἐπιφέρει· «Ὁ δ ̓ Ἡρακλῆς ἕλκεται ἐπ ̓ αὐτὸν τὸ τόξον ὡς βαλὼν, καὶ ὁ Ἥλιος παύσασθαι κελεύει. Ὁ δὲ δείσας παύεται. Ἥλιος δὲ ἀντὶ τούτου δίδωσιν αὐτῷ τὸ δέπας τὸ χρύσεον, ὃ αὐτὸν ἐφόρει σὺν ταῖς ἵπποις, ἐπὴν δύνῃ, διὰ τοῦ ὠκεανοῦ τὴν νύκτα πρὸς ἕω, ἡνίκ ̓ ἀνίσχει ὁ ἥλιος. Ἔπειτα πορεύεται ὁ Ἡρακλῆς ἐν τῷ δέπαῖ τούτῳ ἐς τὴν Ἐρύθειαν. (Καὶ) ὅτε δὲ ἦν ἐν τῷ πελάγει, Ὠκεανὸς πειρώμενος αὐτοῦ κυμαίνει τὸ δέπας φανταζόμενος· ὁ δὲ τοξεύειν αὐτὸν μέλλει· καὶ αὐτὸν δείσας Ὠκεανὸς παύσασθαι κελεύει.»
Hercules arcum in ipsum Solem distendit, tamquam sagitta percussurus; Sol autem eum cessare jussit. Territus destitit. Ejus obsequii gratia pateram Sol auream dedit, quae ipsum cum equis ferre solet, quum post occasum noctu transiens oceanum ad auroram oritur. In ea patera ad Erythiam Hercules proficiscitur; at quum in medio mari esset, ejus fortitudinem ut experiretur, fluctibus agitat poculum Oceanus, visibili specie Herculi apparens. Et ille in eo erat, ut sagittam in eum mitteret: illum igitur veritus Oceanus desinere jussit.
submitter:
DFHG Project