Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

Edit OCR Errors


Notice: Undefined index: HTTP_REFERER in /srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php on line 15
Volumen primumPHERECYDESPHERECYDIS FRAGMENTAΙΣΤΟΡΙΑΙLIBER SECUNDUSInitio hujus libri Pherecydes narrat Promethei historiam, quam Apollodorus statim post Gigantomachiam posuit. Apte haec annecti potuit Aeacidarum fabulis, siquidem Pherecydes dixit Promethei consilio Jovem a Thetidis nuptiis abstitisse. Inde petitum est fr. 21 de aquila ab Hercule interfecta. Reliqua, quae nominatim huic libro fragmenta assignantur, quum clare ostendant Argivas potissimum fabulas in eo tractatas esse, res ita conformanda est, ut statuamus Pherecydem, postquam Prometheum ab Hercule liberatum dixisset, ab hoc ipso Hercule transiisse ad fabulas Argivas. Similiter Apollodorus, qui libro secundo dicit: Ἐπειδὴ δὲ τὸ τοῦ Δευκαλίωνος διεξεληλύθαμεν γένος, ἐχομένως λέγωμεν τὸ Ἰνάχου. Itaque huc pertinent quae narrantur de Argo Panopta (22), de Danao (23), de Proeti filiabus a Melampode sanatis (24), de Bellerophonte contra Amazonas pugnante, ad quod fr. 25 retuli, de Danae et Perseo (26), de Alcmena (27), de Hercule serpentem enecante (28). Quod sequitur fragmentum de Thespio vel Thestio ejusque filiabus ex illo loco desumtum videtur, ubi Hercules a Thestio caede liberorum, quos ex Megara (30) habebat, lustratus esse dicebatur, vel ex illo, ubi de quinquaginta istis Thestiadibus sermo erat. Hic enim Pherecydes ex more suo inter diversos Thestios, Aetolicum illum et Boeoticum, potuit distinguere.fr. 27
witness fragment text latin translation commentary

submitter:

DFHG Project     Creative Commons License