Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Volumen secundum
CRATERUS MACEDO
CRATERI MACEDONIS FRAGMENTA
ΨΗΦΙΣΜΑΤΩΝ ΣΥΝΑΓΩΓΗ
E LIBRO QUARTO
fr. 4
witness
fragment text
latin translation
commentary
Harpocration:
Ναυτοδίκαι· Λυσίας ἐν τῷ πρὸς Ἀλκιβιάδην, εἰ γνήσιος ὁ λόγος. Ἀρχή τις ἦν Ἀθήνησιν οἱ ναυτοδίκαι· Κράτερος γοῦν ἐν τῷ δ ́ τῶν Ψηφισμάτων φησίν· «Ἐὰν δέ τις ἐξ ἀμφοῖν ξένοιν γεγονὼς φρατρίζῃ, διώκειν εἶναι τῷ βουλομένῳ Ἀθηναίων, οἷς [ἔξεστιν, ἐν τοῖς ναυτοδίκαις· οἷς δὲ] δίκαι εἰσὶ [πρὸς τοὺς ξένους] λαγχάνειν τῇ ἕνῃ καὶ νέᾳ πρὸς τοὺς ναυτοδίκας.» Ἀριστοφάνης Δαιταλεῦσιν· «Ἐθέλω βάψας πρὸς ναυτοδίκας ξένην ἐξαίφνης.»
Nautodicae Athenis magistratus quidam erat, cujus mentionem libro quarto de decretis facit Craterus sic inquiens: « Si quis vero peregrinus ex utroque partente se pro phratore great, eum quilibet Atheniensium Judicio apud nautodicas persequi potest. Si Quis qutem Contra peregrinos (mercatores litiget, actionem instituat apud nautodicas ultimo dic mensis.»
Κράτερος] κάρτερος in duobus codd. — ἐὰν δέ τις ἐ. ἀ. Ξένοιν] sic etiam Photius qui eadem habet. Apud Harpocrat. Unus codex A praebet: ἐὰν δέ τις μὴ ἐξ ἀ. ξ. Suidas s. v. Ναυτοδίκαι ita: ἐὰν δέ τις ἐξ ἀμφοῖν γένοιν — διώκειν εἶναι] εἶναι om. cod. A; διώκειν δεῖ Suidas. — Quae deinde uncis inclusimus, supplevit Meierus De bon. Damn. P 95. Codices: οἷς δίκαι εἰσί, λαγχάνειν δὲ τῇ ἕνῃ κτλ. Cf. De nautodicis Pollux VIII, 126: Οἱ δὲ ναυτοδίκαι ἦσαν οἱ τὰς τῆς ξενίας δίκας εἰσάγοντες. Addit: (??)βριστοδίκαι δὲ ἐκαλοῦντο, εἴ τι χρὴ Κρατέρῳ πιστεύειν τῷ τὰ τὰ ψηφίσματα συνάγοντι, οἱ μὴ βουλόμενοι τῷ τὰ ψηφίσματα συνάγοντι, οἱ μὴ βουλόμενοι τὰς δίκας εἰσαγαγεῖν· ἐπεπόλασε δὲ τὸ τοιοῦτον ἐν Σικελίᾳ. Lexic. Rhetor. p. 283, 3: Ναυτοδίκαι ἄρχοντές τινές εἰσι τοῖς ναυκλήροις δικάζοντες καὶ τοῖς περὶ τὸ ἐμπόριον ἐργάταις. Eadem etiam Suidas l. l. — Hesy. Chius: Ναυτοδίκαι οἱ περὶ τοῦ ἐμπορίου δικασταὶ, ἐφ ̓ ὧν καὶ αἱ τῆς ξενίας ἐκρίνοντο δίκαι. Inter rhetores nautodicas unus memorat Lysias Περὶ δημος. ἀδικημ. p. 595. Atque ex iis quae Schoemannus et Meierus in Attisch. Prozess p. 84 sq. exponunt, recte colligitur Philippi et Demosthenis temporibus magistratum hunc jam antiquatum et munera ejus (de quibus cf. Fritschius De Aristophan. Daedal. p. 114) thesmothetis demandata esse. Ceterum ab Solone nautodicas jam institutos esse merito in dubium vocat Schoemannus l. l., monens in ea tempora originem eorum referendam esse, quibus emporii Attici commercia adeo jam accreverant, ut ejusmodi magistratus desiderari deberet. Id vero in Solonis aetatem minime cadit. Ex verbis vero fragmenti nostri, ἐὰν δέ τις ἐξ ἀμφοῖν ξένοιν γεγονὼς φρατρίζῃ, patet ad obtinendam civitatem tum satis fuisse, si alter parentum Atheniensis fuit, adeoque institutionem nautodicarum antiquiorem esse lege periclea quae jussit μόνους Ἀθηναίους εἶναι τοὺς ἐκ δυοῖν Ἀθηναίων γεγονότας (Plutarch. Per. 37). Jam quum libro tertio Craterus agat aut de belli Medici temporibus aut de Cimonis expeditione Persica, et libro nono adhuc in temporibus belli Peloponnesiaci versetur, sponet nascitur suspicio institutos nautodicas fuisse vel paucis annis post pugnam Salminiam, vel brevi post pacem Cimoneam quam dicunt, atque fragmentum nostrum ex eo ipso Crateri operis loco petitum esse, ubi psephisma de creandis nautodicis attulit.
submitter:
DFHG Project