Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen secundum
DEMETRIUS PHALEREUS
DEMETRII PHALEREI FRAGMENTA
ΠΕΡΙ ΤΗΣ ΑΘΗΝΗΣΙ ΝΟΜΟΘΕΣΙΑΣ
E LIBRIS INCERTIS
fr. 10
witness
fragment text
latin translation
commentary
Lexicon Rhetor, ad .calcem Photii p. 667, v. εἰσαγγελία:
[Ἔχρινον δὲ τὰς εἰσαγγελίας] ὡς μὲν Φιλόχορος (Φιλόχανος cod.), χιλίων καθεζομένων, ὡς δὲ Δημήτριος ὁ Φαληρεὺς, χιλίων πεντακοσίων.
In Judiciis de εἰσαγγελίαις secundum Philochorum judices mille, secundum Demetrium Phalereum mille quingenti sedebant.
Inclusa supplevit Meierus. Pollux VIII, 53: Χίλιοι δὲ κατὰ μὲν Σόλωνα τὰς εἰσαγγελίας ἔκρινον· κατὰ δὲ τὸν Φαληρέα, καὶ πρὸς πεντακόσιοι. «Ab Polluce qnum Demetrius Soloni opponatur, ut Solonis nomine leges Solonis, ita Demetrii nomine Demetrii leges significari credideris; contra ea hic grammaticus quum Demetrium opponat Philochoro, ut Philochori nomine Philochori libros, ita Demetrii nomine Demetrii libros significare videtur; hunc igitur sic interpretere, quasi vero Philochorus narraverit de εἰσαγγελίαις semper mille, Demetrius autem tradiderit de iis semper MD judices judicasse, quum, Pollucem si audis, olim Solonis legibus mille, postea Demetrii ex legibus MD de εἰσαγγελίαις judicarint. Atque cum hoc rhetorico lexico ut facere malim. illud mihi persuadet, quod Demetrii libris Περὶ τῆς Ἀθήνησι νομοθεσίας ab Harpocratione ter, ab hoc lexica rhetorico semel diserte(p. 67A, 4), semel minus diserte (p. 673, 4), ejus autem legibus nunquam ab his grammaticis testimonium denunciatur; itaque apud Pollucem quoque tum eo, quo nunc agitur, loco VIII, 52, κατὰ δὲ τὸν Φαληρέα non significat ex legibus sive tempore Phalerensis, tam VIII, 102, νομοφύλακας δὲ κατὰ τὸν Φαληρέα, μετωνομάσθησαν non est cum Kuhnio explicandum tempore Phalerensis, sed uterque locia ad eos quos diximus libros De legibus Atticis referendus est, Jam via parata eat, qua Pollucem cum hoc lexico, qua Philochorum cum Demetrio canciliemus. Etenim Philochorus quod mille judices de εἰσαγγελίαις judicasse scripsit, ad veterem Solonis legem, Demetrius, quod mille quingentos judices in illis accusatinibus sedisse tradidit, ad morem postea, nescio quando, introductum respexisse putandus est.» Meierus.
submitter:
DFHG Project