Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen secundum
PALAEPHATUS ABYDENUS
PALAEPHATI ABYDENI FRAGMENTA
ΤΡΩΙΚΑ
E LIBRO NONO
fr. 3
witness
fragment text
latin translation
commentary
Harpocration:
Δυσαύλης· Δείναρχος ἐν τῇ περὶ τῆς ἱερείας διαδικασίᾳ, εἰ γνήσιος· Ἀσκληπιάδης δ ̓ ἐν δ’ Τραγῳδουμένων τὸν Δυσαύλην αὐτόχθονα εἶναί φησι, συνοικήσαντα δὲ Βαυβοῖ σχεῖν παῖδας Πρωτονόην τε καὶ Νίσαν. Παλαίφατος δ ̓ ἐν θ’ (πρώτῃ cod. A. Bekkeri) Τρωικῶν σὺν τῇ γυναικί φησιν αὐτὸν ὑποδέξασθαι τὴν Δήμητραν.
Palaephatus Troicorum libro-nono dicit Dysaulen cum uxore sua Cererem hospitio excepisse.
Cf. Clemens Alex. p. 13 ed. Sylb. : ᾬκουν δὲ τηνικάδε τὴν Ἐλευσῖνα οἱ γηγενεῖς· ὀνόματα αὐτοῖς Βαυβὼ, Δυσαύλης καὶ Τριπτόλεμος· ἔτι δὲ καὶ Εὔμολπός τε καὶ Εὐβουλεύς ... Καὶ δὴ ... ξενίσασα ἡ Βαυβὼ τὴν Δηὼ, ὀρέγει κυκεῶνα αὐτῇ κτλ. Eadem Arnobius Adv. Gent. V, p. 175. Alia atque Plura vide ap. Pausaniam I, 14, 2 et II, 14, 2. Δυσαύλου nomen Hermannus reposuit in Orphic. H. 40. Ceterum quae ex Asclepiade afferuntur, filiae Baubus aliunde non notae. Pro Νίσαν codd. D E νήσαν, cod. B. κνίσαν. Nihil horum genuinum esse mihi videtur. Historia de Cerere ab anu hospitaliter excepta haud uno modo narratur, uti constat. Ne de Iambe dicam, apud Antoninum Lib. c. 24 sive ap. Nicandrum, Antonini auctorem, Cererem excipit Μίσμη, Ascalabi mater. Illa Μίσμη vero procul dubio est idem nomen cum μίση, cum Cereris cultu illa apud Orphicos ante conjuncta. V. Orphic. hymn. 41, ἁγνήν .. Μίσην, ἄρρητον ἄνασσαν. Eandem, puto, significavit Suidas verbis: Μίσις, ιδος, non addita explicatione. Denique Hesych. Μίσατις. Μίσης (l. Μίση), τῶν περὶ τὴν μητέρα τις, ἣν καὶ ὀμνύουσιν. — Jam quum nihil frequentius sit quam ut cognata natura sua sive cultu conjuncta juxta ponantur genealogorum opera, non dubito quin apud Harpocrationem pro Νίσαν scribendum sit Μίσαν vel Μίσην, itemque fortasse apud Antoninum l. l.
submitter:
DFHG Project