Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Volumen secundum
ARISTOTELES
ARISTOTELIS FRAGMENTA
ΠΟΛΙΤΕΙΑΙ
ΝΑΞΙΩΝ
fr. 168
witness
fragment text
latin translation
commentary
Athenaeus VIII, p. 348, A,
postquam ex Clearcho et Theophrasto attulerat proverbium Οὐδεὶς κακὸς μέγας ἰχθύς vel Μέγας οὐδεὶς σαπρὸς ἰχθύς, pergit ita: Ἀριστοτέλης ἐν τῇ Ναξίων Πολιτείᾳ περὶ τῆς παροιμίας οὕτω γράφει· «Τῶν πρὰ Ναξίοις εὐπόρων οἱ μὲν πολλοὶ τὸ ἄστυ ᾤκουν, οἱ δὲ ἄλλοι διεσπαρμένοι κατὰ κώμας. Ἐν οὖν δή τινι τῶν κωμῶν, ᾖ ὄνομα ἦν Ληστάδαι, Τελεσταγόρας ᾤκει, πλούσιός τε σφόδρα καὶ εὐδοκιμῶν καὶ τιμώμενος παρὰ τῷ δήμῳ τοῖς τ ̓ ἄλλοις ἅπασι καὶ τοῖς καθ ̓ ἡμέραν πεμπομένοις. Καὶ ὅτε καταβάντες ἐκ τῆς πόλεως δυσωνοῖντό τι τῶν πωλουμένων, ἔθος ἦν τοῖς πωλοῦσι λέγειν, ὅτι μᾶλλον ἂν προέλοιντο Τελεσταγόρᾳ δοῦναι, ἢ τοσούτου ἀναδόσθαι. Νεανίσκοι οὖν τινες ὠνούμενοι μέγαν ἰχθὺν, εἰπόντος τοῦ ἁλιέως τὰ αὐτὰ, λυπηθέντες τῷ πολλάκις ἀκούειν, ὑποπιόντες ἐκώμασαν πρὸς αὐτόν. Δεξαμένου δὲ τοῦ Τελεσταγόρου φιλοφρόνως αὐτοὺς, οἱ νεανίσκοι αὐτόν τε ὕβρισαν καὶ δύο θυγατέρας αὐτοῦ ἐπιγάμους. Ἐφ ̓ οἷς ἀγανακτήσαντες οἱ Νάξιοι καὶ τὰ ὅπλα ἀναλαβόντες ἐπῆλθον τοῖς νεανίσκοις· καὶ μεγίστη τότε στάσις ἐγένετο, προστατοῦντος τῶν Ναξίων Λυγδάμιδος, ὃς ἀπὸ ταύτης τῆς στρατηγίας τύραννος ἀνεφάνη τῆς πατρίδος.
Aristoteles in Naxiorum Rep. Ubi proverbii Nullus piscis magnus est malus meminit, haec scribit«: Eorum qui apud Naxios copia rei familiaris abundabant, alii habitabant in urbe, alii per vicos sparsim vitam agebant. In uno igitur ex vieis, cui Lestadae nomen, habitabat Telestagoras, vir praedives et optimae apud omnes famae; quem honorabat populus quum aliis omnibus rebus, tum missis quotidie muneribus. Et si quando oppidani, in vicos degressi, emere aliquid rerum venalium vellent, sed minoris licitarentur quam par esset, solebant venditores respodere, malle se Telestagorae dare quam eo pretio addicere. Aliquando igitur juvenes nonnulli magnum piscem mercantes, quum idem illud respondisset is piscator, aegre ferentes saepius illud verbum a se audiri, jam bene adpoti ad eum perrexerunt comissabundi. Quos quum benigne excepisset Telestagoras, illi et ipsum contumelia affecerunt, duabusque filiabus nubilibus vim intulerunt. Quibus indignantes Naxii, arreptis armis, impetum in juvenes fecere: et maxima tum exorta est seditio, in qua praeerat Naxiis Lygdamis, qui ab hoc imperio tyrannus natriae evasit.
submitter:
DFHG Project