Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen secundum
ARISTOTELES
ARISTOTELIS FRAGMENTA
ΠΟΛΙΤΕΙΑΙ
ΑΘΗΝΑΙΩΝ
fr. 53
witness
fragment text
latin translation
commentary
Harpocration:
Λογισταὶ καὶ λογιστήρια, ἀρχή τις παρ ̓ Ἀθηναίοις οὕτω καλουμένη· εἰσὶ δὲ τὸν ἀριθμὸνί, οἲ τὰς εὐθύνας τῶν διῳκημένων ἐκλογίζονται ἐν ἡμέραις λʹ, ὅταν τὰς ἀρχὰς ἀποθῶνται οἱ ἄρχοντες· Δημοσθένης ἐν τῷ ὑπὲρ ὑπὲρ Κτησιφῶντος (§ 117). Διείλεκται περὶ τούτων Ἀριστοτέλης ἐν τῇ Ἀθηναίων πολιτείᾳ, ἔνθα δείκνυται ὅτι διαφέρουσι τῶν εὐθυνῶν ... Λογιστήρια δ ̓ ἐστὶ τὰ τῶν λογιστῶν ἀρχεῖα, ὡς Δείναρχος ἐν τῷ κατὰ Τιμοκράτους καὶ Ἀνδοκίδης ἐν τῷ περὶ τῶν μυστηρίων (§ 37).
Λογισταὶ et λογιστήρια. Logistae magistratus quidam apud Atheaienses. Decem erant, qui rationes rerum administratarum subducebant intra triginta dierum spatium postqsam magistratus munere decesserant. Demosthenes indratione contra ctesiphontem. Disserit de iis Aristoteles in Rep. Athen., ubi demonstratur logistas diversos esse ab euthynis. Logisteria vero sunt curiae logistarum, ut Dinarchus in or contra Timocratem et Andocides or. De mysteriis.
Diversos ab euthynis fuisse logistas hoc uno traditur loco Harpocrationis vel Aristotelis. Quare G. Hermannus (Boeckh's Behandlung d. griech. Inschriften p. 220 sqq.) ad Photium, Etym. M. et Zonaram v. Εὐθῦναι pronocans, aliaque argumenta petens ex numero, munere et electionis modo, quae eadem sint apud utrosque, corruptum esse locum Harpocrationis, scribendumque οὐ διαφέρουσι censuit. At nihil esse mutandum, recteque Aristotelem distinxisse contra Hermannum docuit Boechhius in Rhein. Mus. 1827, I, p. 58-97. Cf. idem Staatshaushaltung d. Athen. I, p. 204 sqq. C. Hermann. Staatsalterth. § 154; Schoemann. Antiq. Jur. Publ. p. 240; Westermann. In Pauly's Realencycl. v. Λογισταί.
submitter:
DFHG Project