Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Volumen secundum
ARISTOTELES
ARISTOTELIS FRAGMENTA
ΠΟΛΙΤΕΙΑΙ
ΑΘΗΝΑΙΩΝ
fr. 12
witness
fragment text
latin translation
commentary
Harpocratio:
Σῖτος καλεῖται ἡ διδομένη πρόσοδος εἰς τροφὴν ταῖς γυναιξὶν ἢ τοῖς ὀρφανοῖς, ὡς ἐξ ἄλλων μαθεῖν ἔστι καὶ ἐκ τοῦ Σόλωνος α' ἄξονος καὶ ἐκ τῆς Ἀριστοτέλους Ἀθηναίων πολιτείας.
Σῖτος vocatur reditus qui ad alimenta mulieribus vel pupillis praebetur, quod tum ex aliis discere est tum ex primo axe Solonis et ex Aristotele in Rep. Athen.
Eadem Photius. Ipse Aristoteles haud dubie leges Solonis eodem ordine, quo inter columellas distributae erant, in Rep. Athen. Recensuerat. Anonymus ap. Menagium inter scripta Aristotelis recenset Περὶ τῶν Σοόλωνος ἀξόνων έ. Perperam, puto. Fortasse Aristoteli tribuit opus Asclepiadis, qui scripserat Ἀξόνων ἐξηγητικά (Etym. Gud. p. 355, 40), vel Didymi, cujus laudatur Περὶ τῶν ἀξόνων τοῦ Σόλωνος ἀντιγραφὴ πρὸς Ἀσκληπιάδην (Plutarch. Solon. c. I). De re cf. Schoemann. l. l. p. 309. Aliud ex prima tabula Solonis affert Plutarch. Sol. c. 24 ex eodem, suspicor, Aristotele.
submitter:
DFHG Project