Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen secundum
CRATIPPUS
CRATIPPI FRAGMENTA
fr. 3
witness
fragment text
latin translation
commentary
Marcellin. Vit. Thuc. § 46:
Οἱ μὲν οὖν αὐτὸν ἐκεῖ λέγουσιν ἀποθανεῖν ἔνθα καὶ διέτριβε φυγὰς ὤν ... Δίδυμος δ ̓ ἐν Ἀθήναις ἀπὸ ἀπὸ τῆς φυγῆς ἐλθόντα βιαίῳ θανάτῳ· τοῦτο δέ φησι Ζώπυρον ἱστορεῖν· τοὺς γὰρ Ἀθηναίους κάθοδον δεδωκέναι τοῖς φυγάσι πλὴν τῶν Πεισιστρατιδῶν μετὰ τὴν ἧτταν τὴν ἐν Σικελίᾳ· ἥκοντα οὖν αὐτὸν ἀποθανεῖν βίᾳ, καὶ τεθῆναι ἐν τοῖς Κιμωνείοις μνήμασιν. Καὶ καταγινώσκειν εὐήθειαν ἔφη τῶν νομιζόντων αὐτὸν ἐκτὸς μὲν τετελευτηκέναι, ἐπὶ γῆς δὲ τῆς Ἀττικῆς τεθάφθαι· ἢ γὰρ οὐκ ἂν ἐτέθη ἐν τοῖς πατρῴοις μνήμασιν, ἤ κλέβδην τεθεὶς οὐκ ἂν ἔτυχεν οὔτε στήλης οὔτε ἐπιγράμματος, ἣ τῷ τάφῳ προσκειμένη τοῦ συγγραφέως μηνύει τοὔνομα· ἀλλὰ δῆλον ὅτι κάθοδος ἐδόθη τοῖς φεύγουσιν, ὡς καὶ Φιλόχορος λέγει καὶ Δημήτριος ἐν τοῖς Ἄρχουσιν. Ἐγὼ δὲ Ζώπυρον ληρεῖν νομίζω λέγοντα τοῦτον ἐν Θρᾴκῃ τετελευτηκέναι, κἂν ἀληθεύειν νομίζῃ Κράτιππος αὐτόν.
Nonnulli ibi Thucydidem obiisse dicunt, ubi etiam vitam exul degebat . . . At Didymus eum ab exilio reversum morte violenta Athenis obiisse tradit; hoc autem a Zopyro memoriae proditum dicit. Athenienses enim post cladem in Sicilia acceptam omnibus exulibus, exceptis Pisistratidis, in patriam redeundi potestatem permisisse; hunc autem reversum violenta morte sublatum et in Cimoniis monumentis sepultum; quin etiam ait illorum simplicitatem a Zopyro derideri, qui Thucydidem peregre quidem abiisse, Athenis vero sepultum fuisset putent: tum enim in paterno monumento aut non fuisset positus, aut clam positus nec columnam adeptus esset, neque inscriptionem: at euim columna ipsius sepulcro imposito nomen scriptoris indicat. Verum illud constat, exulibus in patriam redeundi potestatem fuisse factam, ut et Philochorus testatur et Demetrius Phalereus in libro De archontibus Atheniensibus. Ego vero Zopyrum nugari puto, qui Thucydidem [non] in Thracia obiisse dicat: licet Cratippus eum vere locutum censeat.
Μετὰ τὴν ἧτταν τὴν ἐν Σικελίᾳ] Alcibiadi et aliis nonullis exulibus reditus permissus est Ol. 92, I; a. C. 412 (Thucyd. VIII, 97). Sed hoc ad Thucydidem nihil pertinet. Ut ad verum res trahatur, intelligi debet ἀμνηστεία post cladem ad Aegos potamum atque pacem cum Lacedaemoniis factam concessa, Neque tamen puto rem notissimam cum alia obscuriore confusam esse: imo statuit Zopyrus morte impeditum Thucydidem opus suum non absolvisse; hoc vero quum usque ad annum 3II a. C. deductum, Thucydides autem in reditu occisus sit, redeundi facultatem ei datam esse decreto anni 412. Ἐν Θρᾴκῃ] ἐν Ἀττικῇ reponi volunt Poppo Prolegg. p. 31, et Ambros. F. Didot. (Thucyd. tom. I, p. CXXXVI), probante Krügero (Leb. d. Thucyd. p. 56); Goellerus alius auctoris nomen in Ζώπυρος corruptum esse statuit; quod jure respuit Poppo in Addendis. Grauert. leg. censet oὐ λέγοντα. Locum quendam Atticae (v. c. ἐν Θορικῷ) memoratum esse suspicetur alius. Sed de his ne litigemus; quae sententia esse debeat, nisi plura fortasse exciderunt, in propatulo est. Κἂν ἀληθεύειν νομίζῃ Κράτιππος αὐτόν] Zopyrum Cratippo Thucydidis aequali antiquiorem non novimus; immo hominem serioris aetatis historicum vel grammaticum esse, Demetrio Phalereo et Philochoro juniorem, ex iis quae Marcellinus narrat, quisque intelligit. Aut igitur Dionysius de aetate Cratippi erravit, aut Marcellinus ineptit. Iloc volunt plurimi; fuisse in Didymo dicunt tale quid: quanquam Cralippum Zopyrus testem adducit, vel quanquam eadem retulit Cratippus. Meierus (De Andocid. Or. c. Alcib. 6, 13, p. 62.) pro Κράτιππος scribi vult Ἕρμιππος. Ego memor eorum, quae supra de Cratippi ingenio vidimus, ne Dionysius de temporibus Cratippi turpiter lapsus sit maximopere vereor. Offendit porro quod Marcellinus quanquam ex auctoribus hausit, quibus notus erat Cratippus, tamen ejus non meminit inter eos, qui Thucydideas historias continuaverint. Neque Dionysins Cratippum τὰ παραλειφθέντα Θουκυδίδου συναγαγεῖν dixisset, si ab eo historiam usque ad proelium Cnidium deductam esse novisset. Quid igitur faciendum loco Plutarchi? Cratippo auctori tribuisse videtur quae erant Cratippi editoris et coummentatoris. Nimirum ita rem sese habere suspicor: Edidit Cratippus opus historicum quod Thucydidis historias una cum Hellenicis Theopompi complectebatur: ita tamen, ut postrema Thucydidei operis retractaret simulque e suo penu adderet quae deinceps gesta sunt, usque ad finem belli Peloponnesiaci. Nam baec Theopompus perbreviter uno libro absolverat; contra sequentium annorum undecim historiam totidem libris descripserat plenissime. Ac scimus secundum nonnullos Hellenicis Theopompi nonnisi undecim libros tribui. —Ita si statuimus, et recte se habent verba Dionysii ὁ τὰ π. Θ. συναγαγών, et facile intelligitur, quomodo fieri potuerit ul ea, quorum prima tantum pars Cratippi, altera vero Theopompi erat, omnia sub unius Cratippi nomine a Plutarcho minus attento afferrentur (*). Cur vero belli Peloponn. historiae Cratippus junxerit sequentium res temporum, divinare fortasse licet ex Dionysio. Is enim (in Ep, ad. Pump. cap. 3, 4 sqq.) Thucydidem ait ingratum tractasse argumentum, patriaeque gloriae male consuluisse nihil narrantem nisi τὰ οἰκτρὰ καὶ δεινὰ πάθη. Κρεῖττον δ ̓ ἦν, pergit, διεξελθόντα τὰ πάντα τελευτὴν πιστα τοῖς ἀκούουσι κεχαριμένην. Atque talem finem ipse Dionysius Thucydides propositurus fuisset τὴν κάθοδον τῶν φυγάδων τῶν ἀπὸ Φύλης, ἀφ ̓ ὧν ἡ πόλις ἀρξαμένη τὴν ἐλευθερίαν ἐκομίσατο. Similiter Cratippus judicaverit, terminum narrationis ponens Cononis victorias, novae Atheniensibus et insperatae auctores potentiae.
submitter:
DFHG Project