Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen secundum
HERODORUS HERACLEENSIS
HERODORI HERACLEENSIS FRAGMENTA
Ο ΚΑΘ ̓ ΗΡΑΚΛΕΑ ΛΟΓΟΣ
E LIBRO DECIMO
fr. 28
witness
fragment text
latin translation
commentary
Athenaeus II, p. 57, F:
Οὐκ εὖ δὲ Νεοκλῆς ὁ Κροτωνιάτης ἔφη, ἀπὸ τῆς σελήνης πεσεῖν τὸ ᾠὸν, ἐξ οὗ τὴν Ἑλένην γεννηθῆναι· τὰς γὰρ σεληνίτιδας γυναῖκας ᾠοτοκεῖν, καὶ τοὺς τοὺς ἐκεῖ γεννωμένους πεντεκαιδεκαπλασίονας ἡμῶν εἶναι, ὡς Ἡρόδωρος ὁ Ἡρακλεώτης ἱστορεῖ. Ἴβυκος δὲ ἐν πέμπτῳ μελῶν περὶ Μολιονιδῶν φησι· Τούς τε λευκίππους κούρους τέκνα Μολιόνας κτάνον ἅλικας, ἰσοκεφάλους, ἑναγυίους. Ἀμφοτέρους γεγαῶτας ἐν ὠέῳ ἀργυρέῳ.
Imperite Neocles Crotoniata dicit e luna decidisse ovum, e quo nata Helena sit; lunares enim feminas ova parere et quae ibi generentur quindecuplo majores esse. nobis, test Herodoro Heracleense.
Locum Herodori ex Molionidarum historia petitum esse censeo. Mulierem σεληνίτιδα dixit Molionem, i. q. σελήνην, a verbo μολεῖν, ut Ἴω ab ἰέναι. Molionidae quindecies majores fuerunt Hercule, sicuti τετραπηχυαῖος Hercules cum Antaeo componitur ἑξακονταπηχυαίῳ. Quibus numeris alludi puto ad rationes quae cyclis quattuor annorum intercedebant cum cyclis annorum sexaginta. Ac bene notandum est, his ipsis Molionidis devictis πενταετηρίδα Olympicam ab Hercule institui. Ad chronologicam fabulae significationem spectant etiam trecenti et sexaginta viri Cleonaei, qui Herculi auxiliantes a Molionidis interfecti et Nemeae (de cujus cultu cf. fr. 10) divinos honores adepti sunt. Vide Aelian. V. H. IV, 5, schol. Pind. Ol. XI, 29. De vulgari Molionidarum historia v. interpretes ad Apollodor. II, 7, 2. Pherecyd. fr. 36 et quae ad h. I. congessit Sturz. p. 178. Welckero ad Schwenk. Etymol. Andeut. p. 307 sq. Molionidarum fabulae subesse videntur lapides molares. Assentitur Sckneidewin. ad Ibyci fragm. et qui ibi laudantur.
submitter:
DFHG Project