Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Volumen primum
APOLLODORUS
APOLLODORI FRAGMENTA
ΠΕΡΙ ΚΡΑΤΗΡΟΣ sive ΠΕΡΙ ΚΥΛΙΚΩΝ
«Singularem librum hoc titulo editum fuisse ab Apollodoro, valde dubito; potuit esse caput operis etymologici; cujus generis opera et alia commemorantur in titulos divisa, quos passim pro singularibus libellis haberi suspicor.» Heynius.
fr. 247
witness
fragment text
latin translation
commentary
Athen. XI, p. 497, E:
Σελευκὶς, ὅτι ἀπὸ Σλεύκου βασιλέως τὴν προσηγορίαν ἔσχε τὸ ἔκπωμα, προείρηται (p. 488, F), ἱστοροῦντος τοῦτο καὶ Ἀπολλοδώρου τοῦ Ἀθηναίου.
Seleucis. A Seleuco rege nomen invenisse hoc poculum, supra dictum est: quod etiam Apollodorus docuit Atheniensis.
Sequuntur in Heynii editione fragmenta, ubi laudatur Apollodorus περὶ θηρίων, i.e. De bestiis venenatis, ut explicatius hoc opus citatur inter auctores Plinii (Hist. Nat. XI). Sed extra dubitationem positum est haec aliena ab Nostro referenda esse ad Apollodorum, nescio quem, medicum, Nam plures fuerunt Apollodori, qui de venenis scripserant, uti apparet ex Phnio (H. N. XX, 4, 13), ubi de raphanis: Et contra viscum quoque dari Apollodori duo jubent: sed Citieus semen ex aqua tritum, Tarentinus succum. Ceterum loci, quibus Apollodori liber De bestiis commemoratur, hi sunt: Plin. N. H. XI, 25, 30; XXII, 7, 8 et al.; schol. Nicandri in Theriac. v. 715, p. 33 ed. Paris.; v. 780, p. 36; V. 858, p. 39; idem in Alexiph. p. 65 (p. 70 Schneider.) et p. 66 (p. 72 Schneider.), ad v. 594; Aelian. H. A. VIII,7et 12. De reliquis Apollodoris, quorum ingens est numerus, v. Fabric. Bibl. Gr. Tom. IV, p. 299, et Galeum in dissert. de scriptoribus mythicis praefixa editioni Scriptt. Hist. Myth. p. 10 sqq. Nonnullorum Heynius quoque in calce fragmentorum collectionis mentionem facit.
submitter:
DFHG Project