Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA
ΔΗΛΙΑΚΑ ΒΙΒΛΙΑ βʹ
fr. 184
witness
fragment text
latin translation
commentary
Clem. Alex. Admon. ad gent. p. 18, D, Sylb.:
Φιλόχορος δὲ ἐν Τήνῳ Ποσειδῶνά φησι τιμᾶσθαι ἰατρόν· Κρόνον δὲ ἐπικεῖσθαι Σικελίᾳ καὶ ἐνταῦθα αὐτὸν τετάφθαι.
Philochorus in Teno (una ex Cycladibus insulis) ait Neptunum Medicum coli, Saturnum autem jacere in Sicilia ibique esse sepultum.
Quum aliunde nihil constet de hoc Neptuni cognomento Apollini plerumque tributo, Lenzius pro ἰατρὸν legi voluit ὀρθόν. Perperam. Etenim Neptunum arcte conjunctum esse cum Apolline, ita ut alter in alterius locum quasi succedat, haud paucis declaratur fabulis ( v. quos de has re laudat C. Hermann. in Scient. Antiquit. Gr. § 96, 12). Inde vero etiam illud ἰατροῦ nomen explicandum esse, jam, ex eo licet augurari, quod aedes, quae in Teno insula Neptuno consecrata erat, Apollinis jussu exstructa dicebatur: v. Strabo X, p. 486, Tacit. Ann. III, 63.
submitter:
DFHG Project