Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
RELIQUORUM LIBRORUM PHILOCHORI FRAGMENTA
ΠΕΡΙ ΗΜΕΡΩΝ
fr. 178
witness
fragment text
latin translation
commentary
Schol. Homer. anonymus ad Odyss. XX, 156:
Ἐπεὶ καὶ πᾶσιν ἑορτή. Τὴν νεομηνίαν πάντων τῶν θεῶν νομίζουσιν εἶναι. Ταύτην γὰρ οἱ πρόγονοι τοῖς θεοῖς ἀνέθεσαν, διὰ τὸ πρώτην αὐτὴν εἶναι τοῦ μηνὸς, πάσας τε τὰς ἀρχὰς προσῆψαν αὐτοῖς ὀρθῶς ποιοῦντες· τοὺς γὰρ ἁπάντων ἄρχοντας τοὺς ὁμοίους χρὴ γεραίρειν· καὶ τῶν σίτων τὰς ἀπαρχὰς πᾶσι τοῖς θεοῖς ἀπονέμομεν· τοῦ δ ̓ Ἀπόλλωνος ταύτην εἶναι νομίζειν ἡμέραν εἰκότως, τὸ πρῶτον φῶς τῷ αἰτιωτάτῳ τοῦ πυρός· ἐκάλουν τε αὐτὸν καὶ Νεομήνιον. Ἡ ἱστορία παρὰ Φιλοχόρῳ.
Neomeniam omnibus diis sacram esse credunt: hanc enim diis consecrarunt majores, quod ea est prima cujusque mensis dies. Atque omnes primitias iis consecrarunt, idque summo jure: qui enim omnium rerum sunt auctores, eos similibus oportet coli. Etiam ciborum primitias omnibus diis tribuimus. Apollini vero hanc diem esse sacram credimus, ut par est, quippe primam lucem tribuentes ignis auctori: quare eum appellabant Neomenium. Tradit haec Philochorus.
Siebelis recte haud dubie scripsit τοῖς ὁμοίοις pro τοὺς ὁμοίους et νομίζομεν pro νομίζειν. Conferas Schol. ad Aristoph. Plut. 1127 et Phavorin. Lex. v. Τοὐντετράδι.
submitter:
DFHG Project