Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER IV
Libro quarto probabile est historiam ab Olymp. LXXXI, 1 usque ad Olymp. XCIV, 2, quo anno Euclides archon erat, comprehensam esse. In hoc enim locum habuisse scimus, quae referuntur de bello sacro (Olymp. LXXXIII, 1; fr. 88), de civium recensione Olymp. LXXXIII, 4 instituta (fr. 90), de gentilibus, de quibus disputandum erat ad illustrandam civium recensionem, de aureo Minervae simulacro Olymp. LXXXV, 3 collocato, de Propylaeis Olymp. LXXXV, 4 aedificari coeptis (fr. 97, 98), de Lyceo eodem fere tempore exstructo (fr. 96). Ad initium belli Peloponnesiaci referenda esse videntur, quae ex quarto libro afferuntur de militia ἐν ἐπωνύμοις (fr. 101) et de equitibus (fr. 100). Cf. Thucyd. II, 13. Finis hujus libri nusquam indicatur, sed Boeckhius jure statuit, eum pertinuisse usque ad Olymp. XCIV, 1, quippe a quo anno nova plane historiae Atticae periodus incipiat.
fr. 122
Olymp.94.1
witness
fragment text
latin translation
commentary
Harpocr. v. Συγγραφεῖς:
... Εἰθισμένον ἦν παρ ̓ Ἀθηναίοις, ὁπότε δέοι πλῆθός τι αἱρεῖσθαι, εἰς ῥητὴν ἡμέραν εἰσφέρειν γνώμας εἰς τὸν δῆμον. Τοῦτο δὲ καὶ πρὸ τῆς καταστάσεως τῶν υ' ἐγένετο, καθὰ Θουκυδίδης ἐν τῇ ὀγδόη φησίν· «Ἐν δὲ τούτω τῶ καιρῶ οἱ περὶ Πείσανδρον ἐλθόντες, εὐθὺς τῶν λοιπῶν εἴχοντο, καὶ πρῶτον μὲν τὸν δῆμον συλλέξαντες εἶπον γνώμην, δέκα ἄνδρας ἑλέσθαι συγγραφέας αὐτοκράτορας, τούτους δὲ ξυγγράψαντας γνώμην ἐξενεγκεῖν ἐς τὸν δῆμον ἐς ἡμέραν ῥητὴν καθότι ἄριστα ἡ πόλις οἰκήσεται.» Ἦσαν δὲ οἱ μὲν πάντες συγγραφεῖς τριάκοντα οἱ τότε αἱρεθέντες, καθά φησιν Ἀνδροτίων τε καὶ Φιλόχορος, ἑκάτερος ἐν τῇ Ἀτθίδι. Ὁ δὲ Θουκυδίδης τῶν δέκα ἐμνημόνευσε μόνων τῶν προβούλων.
Consuetum fuit apud Athenienses, ut quotiescunque aliquid de republica decernendum esset, statuto die sententia ad populum referretur. Hoc autem ante constitutionem quadringentorum etiam fiebat, ut Thucydides libro octavo testatur: «Interea vero temporis Pisander ejusque collegae Athenas reversi confestim ceteris peragendis operam dare coeperunt. Ac primum quidem populo coacto sententiam dixerunt, decem viros legum conscribendarum caussa deligendos, penes quos liberum imperium esset: hi vero rogationem scriptam ad populum ad certam diem ferrent, qua ratione respublica optime administrari posset.» Erant autem omnes legibus scribendis tunc electi numero triginta, ut ait Androtio et Philochorus, uterque in Atthide. Thucydides vero tantum decem Probulorum mentionem facit.
Haec repetita sunt a Suida, Etym. M. auctore, Photio in Lex. et Phavorino h. v. Sicbelis infinitivum εἰσφέρειν reposuit ex Phavorino pro vulg. εἰσέφερε, et eliminavit ὥσπερ ante εἰς ῥητὴν, quod et a Suida, Phavorino et Photio omissum est. Vid. Thucyd. VIII, 67.
submitter:
DFHG Project