Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER IV
Libro quarto probabile est historiam ab Olymp. LXXXI, 1 usque ad Olymp. XCIV, 2, quo anno Euclides archon erat, comprehensam esse. In hoc enim locum habuisse scimus, quae referuntur de bello sacro (Olymp. LXXXIII, 1; fr. 88), de civium recensione Olymp. LXXXIII, 4 instituta (fr. 90), de gentilibus, de quibus disputandum erat ad illustrandam civium recensionem, de aureo Minervae simulacro Olymp. LXXXV, 3 collocato, de Propylaeis Olymp. LXXXV, 4 aedificari coeptis (fr. 97, 98), de Lyceo eodem fere tempore exstructo (fr. 96). Ad initium belli Peloponnesiaci referenda esse videntur, quae ex quarto libro afferuntur de militia ἐν ἐπωνύμοις (fr. 101) et de equitibus (fr. 100). Cf. Thucyd. II, 13. Finis hujus libri nusquam indicatur, sed Boeckhius jure statuit, eum pertinuisse usque ad Olymp. XCIV, 1, quippe a quo anno nova plane historiae Atticae periodus incipiat.
fr. 110
Olymp.91.1
witness
fragment text
latin translation
commentary
Schol. Arist. Lysistr. 1094:
Οἱ Ἑρμοκοπίδαι ἠκρωτηρίασαν τοὺς Ἑρμᾶς, ὅτε ἐπὶ Σικελίας ἔμελλον πλεῖν πρὸ ἐτῶν τεσσάρων τῆς καταθέσεως τούτου τοῦ δράματος. Τὴν δὲ αἰτίαν ταύτην οἱ μὲν τοῖς περὶ Ἀλκιβιάδην προσέγραφον, ὡς Θουκυδίδης, οἱ δὲ Κορινθίοις, ὡς Φιλόχορος· μόνον δὲ φησὶ περικοπῆναι τὸν Ἀνδοκίδου Ἑρμῆν.
Hermocopidae, quum Athenienses se accingerent ad expeditionem in Siciliam faciendam, truncarunt Hermas quatuor annis ante quam Lysistrata fabula edita est. Hoc facinus alii Alcibiadi imputarunt, in quorum numero est Thucydides, alli Corinthiis, ut Philochorus; qui solum Andocidis Hermam ait integrum esse relictum.
Negationem deesse ante περικοπῆναι, Dukerus animadvertit ad Thucyd. VI, 61. Cf. Plut. V. Nic. 3, Corn. Nep. V. Alc. 3.
submitter:
DFHG Project