Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER IV
Libro quarto probabile est historiam ab Olymp. LXXXI, 1 usque ad Olymp. XCIV, 2, quo anno Euclides archon erat, comprehensam esse. In hoc enim locum habuisse scimus, quae referuntur de bello sacro (Olymp. LXXXIII, 1; fr. 88), de civium recensione Olymp. LXXXIII, 4 instituta (fr. 90), de gentilibus, de quibus disputandum erat ad illustrandam civium recensionem, de aureo Minervae simulacro Olymp. LXXXV, 3 collocato, de Propylaeis Olymp. LXXXV, 4 aedificari coeptis (fr. 97, 98), de Lyceo eodem fere tempore exstructo (fr. 96). Ad initium belli Peloponnesiaci referenda esse videntur, quae ex quarto libro afferuntur de militia ἐν ἐπωνύμοις (fr. 101) et de equitibus (fr. 100). Cf. Thucyd. II, 13. Finis hujus libri nusquam indicatur, sed Boeckhius jure statuit, eum pertinuisse usque ad Olymp. XCIV, 1, quippe a quo anno nova plane historiae Atticae periodus incipiat.
fr. 101
witness
fragment text
latin translation
commentary
Harpocr. v. Στρατεία ἐν τοῖς ἐπωνύμοις:
... Τίς ἦν ἡ ἐν τοῖς ἐπωνύμοις στρατεία, δεδήλωκεν Ἀριστοτέλης ἐν Ἀθηναίων πολιτείᾳ λέγων· «Εἰσὶ γὰρ ἐπώνυμοι δέκα μὲν οἱ τῶν φυλῶν, δύο δὲ καὶ τεσσαράκοντα οἱ τῶν ἡλικιῶν. Οἱ δὲ ἔφηβοι ἐγγραφόμενοι, πρότερον μὲν εἰς λελευκωμένα γραμματεῖς ἐνεγράφοντο, καὶ ἐπεγράφοντο αὐτοῖς ὅ τε ἄρχων, ἐφ ̓ οὗ ἐνεγράφησαν, καὶ ἐπώνυμος ὁ τῷ προτέρῳ ἔτει δεδιῃτηκώς (sic Goesiana: codd. δεδεικτικώς). Νῦν δὲ εἰς τὴν βουλὴν ἀναγράφονται.» Καὶ μετ ̓ ὀλίγα· «Χρῶνται δὲ τοῖς ἐπωνύμοις καὶ πρὸς τὰς στρατείας, καὶ ὅταν ἡλικίαν ἐκπέμπωσι, προγράφουσι ἀπὸ τίνος ἄρχοντος ἐπωνύμου μέχρι τίνος δεῖ στρατεύεσθαι.» Διείλεκται περὶ τούτων καὶ Φιλόχορος ἐν τῇ τετάρτῃ τῆς Ἀτθίδος.
Στρατεία ἐν τοῖς ἐπωνύμοις.—Quid ea sit declarat Aristoteles in Republica Atheniensium, inquiens: «Eponymi decem quidem sunt, qui tribuum vocantur, quadraginta duo vero, qui juventutis. Ephebi enim primum quidem in dealbatis tabellis inscribebantur et adscribebatur archon, sub quo inscripti fuerunt, cum Eponymo superioris anni; nunc vero in senatu inscribuntur.» Et paulo post: «Utuntur autem eponymis etiam ad expeditiones militares, et quando juventutem foras emittunt, inscribunt, a quonam archonte eponymo et usque ad quem debeant militare. «De his Philochorus quoque disseruit libro quarto Atthidis.
Cf. Boeckh. C. Inser. n. 113.
submitter:
DFHG Project