Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER IV
Libro quarto probabile est historiam ab Olymp. LXXXI, 1 usque ad Olymp. XCIV, 2, quo anno Euclides archon erat, comprehensam esse. In hoc enim locum habuisse scimus, quae referuntur de bello sacro (Olymp. LXXXIII, 1; fr. 88), de civium recensione Olymp. LXXXIII, 4 instituta (fr. 90), de gentilibus, de quibus disputandum erat ad illustrandam civium recensionem, de aureo Minervae simulacro Olymp. LXXXV, 3 collocato, de Propylaeis Olymp. LXXXV, 4 aedificari coeptis (fr. 97, 98), de Lyceo eodem fere tempore exstructo (fr. 96). Ad initium belli Peloponnesiaci referenda esse videntur, quae ex quarto libro afferuntur de militia ἐν ἐπωνύμοις (fr. 101) et de equitibus (fr. 100). Cf. Thucyd. II, 13. Finis hujus libri nusquam indicatur, sed Boeckhius jure statuit, eum pertinuisse usque ad Olymp. XCIV, 1, quippe a quo anno nova plane historiae Atticae periodus incipiat.
fr. 99
Olymp.86.4
witness
fragment text
latin translation
commentary
Schol. Arist. Av. 997:
Μέτων ἄριστος ἀστρονόμος καὶ γεωμέτρης. Τούτου ἐστὶν ὁ ἐνιαυτὸς λεγόμενος Μέτωνος. Φησὶ δὲ Καλλίστρατος ἐν Κολωνῷ ἀνάθημά τι εἶναι αὐτοῦ ἀστρολογικόν. Εὐφρόνιος δὲ, ὅτι τῶν δήμων ἦν ἐκ Κολωνοῦ. Τοῦτο δὲ ψεῦδος. Φιλόχορος γὰρ Λευκονοέα (Ald. Λευκωνέα) φησὶν αὐτόν. Τὸ δὲ τοῦ Καλλιστράτου δῆλον· ἴσως γὰρ ἦν τι καὶ ἐν Κολωνῷ. Ὁ δὲ Φιλόχορος ἐν Κολωνῷ μὲν αὐτὸν οὐδὲν θεῖναι λέγει, ἐπὶ Ἀψεύδους δὲ τοῦ πρὸ Πυθοδώρου ἡλιοτρόπιον ἐν τῇ νῦν οὔσῃ ἐκκλησίᾳ πρὸς τῷ τείχει τῷ ἐν τῇ Πνυκί. Μήποτε οὖν τὸ χωρίον, φασί τινες, ἐκεῖνο πᾶν, ᾧ περιλαμβάνεται (sic Dobraeus; vulgo ἐπάνω παραλαμβάνεται) καὶ ἡ Πνύξ, Κολωνός ἐστιν, οὗ ἕτερος ὁ μίσθιος λεγόμενος. Οὕτως μέρος τι νῦν σύνηθες γέγονε τὸ Κολωνὸν καλεῖν τὸ ὄπισθεν τῆς μακρᾶς στοᾶς· ἀλλ ̓ οὐκ ἔστι. Μελίτη γὰρ ἅπαν ἐκεῖνο, ὡς ἐν τοῖς ὁρισμοῖς γέγραπται τῆς πόλεως.
Meton optimus astronomus et geometra fuit; hujus est qui dicitur annus Metonis. Dicit autem Callistratus, in Colono instrumentum ejus quoddam astronomicum esse dedicatum; Euphronius autem, eum ex pago Colono oriundum fuisse; hoc autem falsum: Philochorus eum Leuconensem dicit. Quod vero Callistratus memorat, verum est: atque verisimile est in Colono ejusmodi instrumentum fuisse. Philochorus quidem in Colono nihil ejusmodi dicit eum posuisse, sed archonte Apseude, qui ante Pythodorum fuit, heliotropium positum esse in eo loco, ubi nunc concio habetur, ad murum, quo cincta est Pnyx. Forsan igitur, nonnulli dicunt, totus ille locus, quo etiam Pnyx continetur, nominabatur Colonus, a quo alter Colonus μίσθιος cognominatus distingui debet. Sic pars quaedam urbis nunc solet vocari Colonus, nimirum ea, quae est post longam porticum. Sed non recte. Melite enim totus ille locus appellatur, quemadmodum in descriptione urbis scriptum est.
Cf. Boeckh. ad C. I. p. 151.—Pro τῶν δήμων Suidae v. Μέτων libri deteriores habent τὸν δῆμον. ... Κολωνὸς ὁ μίσθιος ex Meursii conjectura (Opptom. I, p. 300 C): vulgo K. Κ. Μισθὸς. De ἡλιοτροπίῳ v. Ideler. in Commentatt. Academ. Berolin. 1814, p. 239, et in libro de Chronolog. vol. I, p. 326, et C. O. Müller. in Ephemer. Goettingensibus a. 1822, p. 459. Citat Dindorf.
submitter:
DFHG Project