Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER IV
Libro quarto probabile est historiam ab Olymp. LXXXI, 1 usque ad Olymp. XCIV, 2, quo anno Euclides archon erat, comprehensam esse. In hoc enim locum habuisse scimus, quae referuntur de bello sacro (Olymp. LXXXIII, 1; fr. 88), de civium recensione Olymp. LXXXIII, 4 instituta (fr. 90), de gentilibus, de quibus disputandum erat ad illustrandam civium recensionem, de aureo Minervae simulacro Olymp. LXXXV, 3 collocato, de Propylaeis Olymp. LXXXV, 4 aedificari coeptis (fr. 97, 98), de Lyceo eodem fere tempore exstructo (fr. 96). Ad initium belli Peloponnesiaci referenda esse videntur, quae ex quarto libro afferuntur de militia ἐν ἐπωνύμοις (fr. 101) et de equitibus (fr. 100). Cf. Thucyd. II, 13. Finis hujus libri nusquam indicatur, sed Boeckhius jure statuit, eum pertinuisse usque ad Olymp. XCIV, 1, quippe a quo anno nova plane historiae Atticae periodus incipiat.
fr. 90
Olymp.83.4
witness
fragment text
latin translation
commentary
Schol. Arist. Vesp. 718, ad verba ξενίας φεύγων:
... Φησὶν οὖν ὁ Φιλόχορος, αὐθις ποτὲ τετρακισχιλίους ἑπτακοσίους ξ' ὀφθῆναι παρεγγράφους, καθάπερ ἐν τῇ προκειμένῃ λέξει δεδήλωται. Τὰ περὶ τὴν Εὔβοιαν δύναται καὶ αὐτὰ συνᾴδειν ταῖς διδασκαλίαις· πέρυσι γὰρ ἐπὶ ἄρχοντος Ἰσάρχου ἐστράτευσαν ἐπ ̓ αὐτὴν, ὡς Φιλόχορος. Μήποτε δὲ περὶ τῆς ἐξ Αἰγύπτου δωρεᾶς ὁ λόγος, ἣν Φιλόχορός φησι Ψαμμήτιχον πέμψαι τῷ δήμω ἐπὶ Λυσιμαχίδου μυριάδας τρεῖς (πλὴν τὰ τοῦ ἀριθμοῦ οὐδαμῶς συμφωνεῖ), ἑκάστῳ δὲ Ἀθηναίων πέντε μεδίμνους· τοὺς γὰρ λαβόντας γενέσθαι μυρίους τετρακισχιλίους διακοσίους μ'. Ἄλλως. Σιτοδείας ποτὲ γενομένης ἐν τῇ Ἀττικῇ, Ψαμμήτιχος ὁ τῆς Λιβύης βασιλεὺς ἀπέστειλε σῖτον Ἀθηναίοις αἰτήσασιν αὐτόν. Τῆς δὲ διανομῆς γενομένης τοῦ σίτου, ξενηλασίαν ἐποίησαν Ἀθηναῖοι, καὶ ἐν τῷ διακρίνειν τοὺς αὐθιγενεῖς, εὗρον καὶ ἑτέρους τετρακισχιλίους ἑπτακοσίους ἑξήκοντα ξένους παρεγγεγραμμένους.
Tradit Philochorus, rursus alio tempore quater mille septingentos sexaginta cives falso inscriptos esse repertos, ut hoc loco declaratum est. Atque quod ad tempus attinet quo Euboea subacta est, potest hoc cum Didascaliis congruere: antecedente enim anno, archonte Isarcho (Ol. 89, 1), expeditio facta erat in Euboeam, secundum Philochorum. Fortasse vero sermo est de dono, quod secundum Philochorum ex Aegypto misit Psammetichus, archonte Lysimachida (Ol. 83, 4), ter decem millia modiorum omni populo, quinos singulis Atheniensibus (numerus tamen non quadrat); nam eorum, qui frumentum acceperint fuisse quatuordecim millia ducentos et quadraginta.
Ad haec Siebelis: «Scholiasta poetae verba de frumenti largitione explicaturus duo affert tempora, ubi ejusmodi largitiones factae sunt; quorum alterum est Ol. 89, 1, ubi demagogi Euboeam subactam populo et 50 modios singulis se daturos promiserunt, atque hoc congruit cum tempore, quo hanc Aristophanes comoediam docuerit: alterum autem est 0l. 83, 4, qua archonte Lysimachida Psammetichus Aegypti rex frumentum Atheniensibus donavit; utrum vero tempus apud Aristophanem intelligendum sit, grammaticus lectoribus dijudicandum relinquit. Bene autem observavit Palmerius de posteriore hac donatione, annis 23 ante Vespas editas facta, non esse verisimile intellexisse Aristophanem.» Porro Dindorf. ad verba πέντε μεδίμνους adnotat: «Si triginta millia medimnorum inter cives 14240 divisa sunt, non πέντε μεδίμνους singuli, sed paulo minus quam πέντε ἡμιμέδιμνα acceperunt. Confundit scholiasta(neque enim in Philochorum hujus erroris culpa cadit) antiquiorem illam largitionem cum Euboica quinque medimnorum.»
submitter:
DFHG Project