Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER III
Liber tertius complecti videtur annos ducentos viginti duo, a Creonte archonte (Olymp. XXIV, 3) usque ad Olymp. LXXX, 1, quo anno Areopagi auctoritas paene sublata est gravissimamque respublica subiit mutationem. Ex hoc enim libro sumta sunt, quae narrantur de ὅρκῳ πρὸς λίθῳ a Solone sancito (fr. 65), de Hipparcho (fr. 67), de demis a Clisthene institutis (fr. 71 sqq.), de Mercurii statua in foro collocata, Olymp. LXXII, 2 (fr. 82; cf. Boeckh. p. 14), de Theorico ante Olymp. LXXX, 1, a Pericle constituto (fr. 85; cf. Plutarch. Pericl. c. 9), de Aethaea urbe, quae in Helotarum rebellione, Olymp. LXXIX facta, alicujus momenti erat ( fr. 87; cf. Thucyd. I, 101). Lysandri citharistae Philochorus in hoc libro meminisse videtur, ubi de Panathenaeorum certaminibus musicis a Solone institutis vel ubi de ludis Pythiis, post primum bellum sacrum instauratis, dicendum erat.
fr. 85
witness
fragment text
latin translation
commentary
Harpocr. v. Θεωρικά:
... Θεωρικὰ ἦν τινὰ ἐν κοινῷ χρήματα, ἀπὸ τῶν τῆς πόλεως προσόδων συναγόμενα. Ταῦτα δὲ πρότερον καὶ ἐκαλεῖτο στρατιωτικὰ, ὕστερον δὲ κατετίθετο εἴς τε τὰς δημοσίας κατασκευὰς καὶ διανομὰς, ὧν πρῶτος ἤρξατο Ἀγύῤῥιος ὁ δημαγωγός. Φιλόχρος δὲ ὲν τῆ τρίτῃ τῆς Ἀτθίδος φησί· «Τὸ δὲ θεωρικὸν ἦν τὸ πρῶτον νομισθὲν δραχμὴ τῆς θέας, ὅθεν καὶ τοὔνομα ἔλαβε», καὶ τὰ ἑξῆς.
Theorica erant pecuniae publicae, e civitatis reditibus coactae: quae olim ad bellicos sumptus reponebantur, et militares dictae, sed deinceps in apparatum spectaculorum et distributiones conferebantur, quarum auctor erat Agyrrhius demagogus. Philochorus libro tertio Atthidis tradit: «Theoricum erat, quum primum introductum esset, drachma quae ludorum spectandorum caussa solvebatur, unde etiam nomen accepit.»
Philochori verba a Suida ita exhibentur: Ἦν δὲ τὸ μὲν πρότερον νομισθὲν δραχμὴ τῆς θέας, ὅθεν καὶ θεωρικὴ ἐκλήθη· et cum Suida Photius in Lex. p. 71 consentit, nisi quod habet θεωρικὰ ἐκλ.
submitter:
DFHG Project