Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER III
Liber tertius complecti videtur annos ducentos viginti duo, a Creonte archonte (Olymp. XXIV, 3) usque ad Olymp. LXXX, 1, quo anno Areopagi auctoritas paene sublata est gravissimamque respublica subiit mutationem. Ex hoc enim libro sumta sunt, quae narrantur de ὅρκῳ πρὸς λίθῳ a Solone sancito (fr. 65), de Hipparcho (fr. 67), de demis a Clisthene institutis (fr. 71 sqq.), de Mercurii statua in foro collocata, Olymp. LXXII, 2 (fr. 82; cf. Boeckh. p. 14), de Theorico ante Olymp. LXXX, 1, a Pericle constituto (fr. 85; cf. Plutarch. Pericl. c. 9), de Aethaea urbe, quae in Helotarum rebellione, Olymp. LXXIX facta, alicujus momenti erat ( fr. 87; cf. Thucyd. I, 101). Lysandri citharistae Philochorus in hoc libro meminisse videtur, ubi de Panathenaeorum certaminibus musicis a Solone institutis vel ubi de ludis Pythiis, post primum bellum sacrum instauratis, dicendum erat.
fr. 79
witness
fragment text
latin translation
commentary
Append. Photii Porson. p. 675, 12:
Φιλόχορος ἐκτίθεται τὸν ὀστρακισμὸν ἐν τῇ γ' γράφων οὕτω· «Προχειροτονεῖ μὲν ὁ δῆμος πρὸ τῆς η' πρυτανείας εἰ δοκεῖ τὸ ὄστρακον εἰσφέρειν· ὅτε δὲ δοκεῖ, ἐφράσσετο σανίσιν ἡ ἀγορὰ καὶ κατελείποντο εἴσοδοι δέκα, δι ̓ ὧν εἰσιόντες κατὰ φυλὰς ἐτίθεσαν τὰ ὄστρακα, στρέφοντες τὴν ἐπιγραφήν. Ἐπεστάτουν δὲ οἵ τε ἐννέα ἄρχοντες καὶ ἡ βουλή· διαριθμηθέντων δὲ ὅτε πλεῖστα γένοιτο καὶ μὴ ἐλάττω ἑξακισχιλίων, τοῦτον ἔδει τὰ δίκαια δόντα καὶ λαβόντα ὑπὲρ τῶν ἰδίων συβαλλαγμάτων ἐν δέκα ἡμέραις μεταστῆναι τῆς πόλεως ἔτη δέκα· ὕστερον δὲ ἐγένοντο πέντε· καρπούμενον τὰ ἑαυτοῦ μὴ ἐπιβαίνοντα ἐντὸς πέρα τοῦ Εὐβοίας ἀκρωτηρίου· μόνος δὲ Ὑπέρβολος ἐκ τῶν ἀδόξων διὰ ἐξοστρακισθῆναι διὰ μοχθηρίαν τρόπων, οὐ δι ̓ ὑποψίαν τυραννίδος· μετὰ τοῦτον δὲ κατελύθη τὸ ἔθος, ἀρξάμενον νομοθετήσαντος Κλεισθένους, ὅτε τοὺς τυράννους κατέλυσεν, ὅπως συνεκβάλῃ καὶ τοὺς φίλους αὐτ...»
Philochorus exponit de ostracismo libro tertio, ita scribens: «Ante octavam prytaniam populus suffragiis latis decernit, si ostracismum exercere velit: quod si statutum esset, forum cancellis circumsepiebatur et decem relinquebantur aditus, per quos tributim ingredientes testularum suffragia ferebant, nomen inscriptum avertentes. Praeerant huic negotio novem archontes et senatus; testulis computatis is quem pleraque suffragia et quidem non pauciora sex millibus designassent, debebat intra decimum diem urbe excedere, postquam ex jure privatas res transegisset, et decem annos abesse: postea vero quinque anni constituti sunt: poterat autem bonis suis frui, modo ne ultra Geraestum promontorium ad urbem accederet. Solus vero Hyperbolus ex viris non illustribus ostracismo ejectus est propter morum pravitatem, non quod in suspicionem tyrannidis appetendae incidisset. Post hunc institutum illud abolitum est, quod lege sanciverat Clisthenes; quum tyrannos expulisset eorumque amicos pariter ejicere vellet.»
De tempore, quo de ostracismo agendum sit, Aristoteles (ap. gramm. incert. in App. Photii Porson. p. 672, 12) a Philochoro dissentit: Ἐπῖ δὲ τῆς ἕκτης πρυτανείας... φησὶν Ἀριστοτέλης, ἐν τῇ κυρίᾳ ἐκκλησίᾳ ... καὶ περὶ τῆς ὀστρακοφορίας ἐπιχειροτονίαν δίδοσθαι etc. In διὰ ἐξοστρακισθῆναι latet vitium. Fortasse Alcibiadis nomen post διὰ excidit, nisi praepositio ex sequentibus male repetita.
submitter:
DFHG Project