Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER III
Liber tertius complecti videtur annos ducentos viginti duo, a Creonte archonte (Olymp. XXIV, 3) usque ad Olymp. LXXX, 1, quo anno Areopagi auctoritas paene sublata est gravissimamque respublica subiit mutationem. Ex hoc enim libro sumta sunt, quae narrantur de ὅρκῳ πρὸς λίθῳ a Solone sancito (fr. 65), de Hipparcho (fr. 67), de demis a Clisthene institutis (fr. 71 sqq.), de Mercurii statua in foro collocata, Olymp. LXXII, 2 (fr. 82; cf. Boeckh. p. 14), de Theorico ante Olymp. LXXX, 1, a Pericle constituto (fr. 85; cf. Plutarch. Pericl. c. 9), de Aethaea urbe, quae in Helotarum rebellione, Olymp. LXXIX facta, alicujus momenti erat ( fr. 87; cf. Thucyd. I, 101). Lysandri citharistae Philochorus in hoc libro meminisse videtur, ubi de Panathenaeorum certaminibus musicis a Solone institutis vel ubi de ludis Pythiis, post primum bellum sacrum instauratis, dicendum erat.
fr. 69
witness
fragment text
latin translation
commentary
Harpocratio:
Τρικέφαλος ὁ Ἑρμῆς, ὥσπερ διδάσκων τὰς ὁδοὺς καὶ ἔχων ὑπογραφὴν, ποῦ μὲν αὕτη φέρει ἡ ὁδὸς, ποῦ δὲ ἐκείνη. Ἴσως δὲ πρὸς ἑκάστην ὁδὸν κεφαλὴν εἶχεν· ἔστι δὲ ὁ ἀναθεὶς τὸν τρικέφαλον Ἑρμῆν (ὡς Φιλόχορός φησιν ἐν τρίτῃ) Προκλείδης, Ἱππάρχου ἐραστής.
Triceps. Mercurius, ut monstrator viarum, et cui subscriptum erat, quonam haec via, et quonam illa duceret. Forte autem caput ad viam unamquamque conversum habebat. Mercurium tricipitem dedicavit, ut Philochorus refert libro tertio, Proclides (Patroclides, Euclides) Hipparchi amator.
Ultimis hujus loci verbis in Ms. Med. Annectuntur haec: Τοῦτον δέ φησι Φιλόχορος ἐν τρίτῃ Εὐκλείδην ἀναθεῖναι Ἀγκύλησι (pago Attico). Sed nomen Εὐκλείδης non minus quam quod in Etym. M. et Phavorino legitur Πατροκλείδης ex nomine Προκλείδης depravatum esse videtur. Apud Suidam et Photium in Lex. et Apostol. Prov. XIX, 51, repetuntur Harpocrationis verba.
submitter:
DFHG Project