Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER III
Liber tertius complecti videtur annos ducentos viginti duo, a Creonte archonte (Olymp. XXIV, 3) usque ad Olymp. LXXX, 1, quo anno Areopagi auctoritas paene sublata est gravissimamque respublica subiit mutationem. Ex hoc enim libro sumta sunt, quae narrantur de ὅρκῳ πρὸς λίθῳ a Solone sancito (fr. 65), de Hipparcho (fr. 67), de demis a Clisthene institutis (fr. 71 sqq.), de Mercurii statua in foro collocata, Olymp. LXXII, 2 (fr. 82; cf. Boeckh. p. 14), de Theorico ante Olymp. LXXX, 1, a Pericle constituto (fr. 85; cf. Plutarch. Pericl. c. 9), de Aethaea urbe, quae in Helotarum rebellione, Olymp. LXXIX facta, alicujus momenti erat ( fr. 87; cf. Thucyd. I, 101). Lysandri citharistae Philochorus in hoc libro meminisse videtur, ubi de Panathenaeorum certaminibus musicis a Solone institutis vel ubi de ludis Pythiis, post primum bellum sacrum instauratis, dicendum erat.
fr. 66
witness
fragment text
latin translation
commentary
Athen. XIV, 9, p. 637, F:
Φιλόχορος δ ̓ ἐν τρίτῃ Ἀτθίδος, «Λύσανδρος, φησὶν, ὁ Σικυώνιος κιθαριστὴς πρῶτος μετέστησε τὴν ψιλοκιθαριστικὴν, μακροὺς τοὺς τόνους ἐντείνας, καὶ τὴν φωνὴν εὔογκον ποιήσας, καὶ τὴν ἔναυλον κιθάρισιν, ἧ πρῶτοι οἱ περὶ Ἐπίγονον ἐχρήσαντο. Καὶ περιελὼν τὴν συντονίαν τὴν ὑπάρχουσαν ἐν τοῖς ψιλοῖς κιθαρισταῖς, χρώματά τε εὔχροα πρῶτος ἐκιθάρισε καὶ ἰαμβοὺς καὶ μάγαδιν, τὸν καλούμενον συριγμόν. Καὶ ὄργανον μετέλαβε μόνος τῶν πρὸ αὐτοῦ· καὶ τὸ πρᾶγμα αὐξήσας, χορὸν περιεστήσατο πρῶτος.»
Philochorus in tertio libro Atthidis haec scribit: «Lysander Sicyonius citharista primus mutavit psilocitharisticam, longos nervos intendens, et vocem amplam spissamque faciens, et citharae cantum tibiae intermixtum adhibens, quo primus usus erat Epigonus. Igitur sublata macritudine, quae fuerat in psilocitharistarum cantu, chromata bene colorata primus cithara exsecutus est, et iambos, et magadin quem vocant sibilum: et primus omnium mutavit instrumentum. Denique, postquam rem ipsam locupletavit, chorum etiam primus circa se instituit.»
Res tamen jam a Pisistrato instituta, ut ait Plutarch. Solone c. 31.
submitter:
DFHG Project