Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER II
Libro secundo historia a Cecrope usque ad Creontem archontem (Olymp. XXIV, 3) deducta est. Quae enim de Amphictyone, de Erichthonio, de Erechtheo, de Theseo a Philochoro tradita sunt, ex hoc libro citantur; atque sententia, in quam Boeckhius inclinat, librum tertium incepisse a Creonte archonte, Olymp. XXIV, 3, ideo probabilis est, quod Philochorus ab hoc inde anno certiorem temporum descriptionem secundum archontum seriem exhibuisse putandus est.
fr. 49
witness
fragment text
latin translation
commentary
Phut, Theseo c. 26:
Εἰς δὲ τὸν πόντον ἔπλευσε (Θησεὺς) τὸν Εὔξεινον, ὡς μὲν Φιλόχορος καί τινες ἄλλοι λέγουσι, μεθ ̓ Ἡρακλέους ἐπὶ τὰς Ἀμαζόνας συστρατεύσας, καὶ γέρας ἀριστεῖον Ἀντιόπην ἔλαβεν. Οἱ δὲ πλείους, ὧν ἐστὶ καὶ Φερεκύδης καὶ Ἑλλάνικος καὶ Ἡρόδωρος, ὕστερόν φασιν Ἡρακλέους ἰδιόστολον πλεῦσαι τὸν Θησέα, καὶ τὴν Ἀμαζόνα λαβεῖν αἰχμάλωτον, πιθανώτερα λέγοντες.
Theseusin pontum Euxinum navigavit, ut Philochorus et nonnulli alii referunt, Herculem ad bellum adversus Amazones sequutus, et praemium virtutis accepit Antiopam. At major pars, in quibus est Pherecydes, Hellanicus et Herodotus, post Herculem aiunt cum propria classe navigasse Theseum, et captivam duxisse hanc Amazonem: quod quidem est probabilius.
submitter:
DFHG Project